VUL

VUL

Click to Change

Return to Top

Return to Top

Printer Icon

Print

Copy
Copy Options
Format by: Verse Paragraph
Strong's
Red Letter
Audio Bibles
The Blue Letter Bible

1 Samuelis (1 Samuel) 14 :: Latin Vulgate (VUL)

toggle collapse
Choose a new font size and typeface
Audio Bibles
Unchecked Copy Box1Sa 14:1 - et accidit quadam die ut diceret Ionathan filius Saul ad adulescentem armigerum suum veni et transeamus ad stationem Philisthim quae est trans locum illum patri autem suo hoc ipsum non indicavit
Unchecked Copy Box1Sa 14:2 - porro Saul morabatur in extrema parte Gabaa sub malogranato quae erat in Magron et erat populus cum eo quasi sescentorum virorum
Unchecked Copy Box1Sa 14:3 - et Ahias filius Achitob fratris Ichabod filii Finees qui ortus fuerat ex Heli sacerdote Domini in Silo portabat ephod sed et populus ignorabat quod isset Ionathan
Unchecked Copy Box1Sa 14:4 - erant autem inter ascensus per quos nitebatur Ionathan transire ad stationem Philisthinorum eminentes petrae ex utraque parte et quasi in modum dentium scopuli hinc inde praerupti nomen uni Boses et nomen alteri Sene
Unchecked Copy Box1Sa 14:5 - unus scopulus prominens ad aquilonem ex adverso Machmas et alter a meridie contra Gabaa
Unchecked Copy Box1Sa 14:6 - dixit autem Ionathan ad adulescentem armigerum suum veni transeamus ad stationem incircumcisorum horum si forte faciat Dominus pro nobis quia non est Domino difficile salvare vel in multitudine vel in paucis
Unchecked Copy Box1Sa 14:7 - dixitque ei armiger suus fac omnia quae placent animo tuo perge quo cupis ero tecum ubicumque volueris
Unchecked Copy Box1Sa 14:8 - et ait Ionathan ecce nos transimus ad viros istos cumque apparuerimus eis
Unchecked Copy Box1Sa 14:9 - si taliter locuti fuerint ad nos manete donec veniamus ad vos stemus in loco nostro nec ascendamus ad eos
Unchecked Copy Box1Sa 14:10 - si autem dixerint ascendite ad nos ascendamus quia tradidit eos Dominus in manibus nostris hoc erit nobis signum
Unchecked Copy Box1Sa 14:11 - apparuit igitur uterque stationi Philisthinorum dixeruntque Philisthim en Hebraei egrediuntur de cavernis in quibus absconditi fuerant
Unchecked Copy Box1Sa 14:12 - et locuti sunt viri de statione ad Ionathan et ad armigerum eius dixeruntque ascendite ad nos et ostendimus vobis rem et ait Ionathan ad armigerum suum ascendamus sequere me tradidit enim eos Dominus in manu Israhel
Unchecked Copy Box1Sa 14:13 - ascendit autem Ionathan reptans manibus et pedibus et armiger eius post eum itaque alii cadebant ante Ionathan alios armiger eius interficiebat sequens eum
Unchecked Copy Box1Sa 14:14 - et facta est plaga prima quam percussit Ionathan et armiger eius quasi viginti virorum in media parte iugeri quam par boum in die arare consuevit
Unchecked Copy Box1Sa 14:15 - et factum est miraculum in castris per agros sed et omnis populus stationis eorum qui ierant ad praedandum obstipuit et conturbata est terra et accidit quasi miraculum a Deo
Unchecked Copy Box1Sa 14:16 - et respexerunt speculatores Saul qui erant in Gabaa Beniamin et ecce multitudo prostrata et huc illucque diffugiens
Unchecked Copy Box1Sa 14:17 - et ait Saul populo qui erat cum eo requirite et videte quis abierit ex nobis cumque requisissent reppertum est non adesse Ionathan et armigerum eius
Unchecked Copy Box1Sa 14:18 - et ait Saul ad Ahiam adplica arcam Dei erat enim ibi arca Dei in die illa cum filiis Israhel
Unchecked Copy Box1Sa 14:19 - cumque loqueretur Saul ad sacerdotem tumultus magnus exortus est in castris Philisthinorum crescebatque paulatim et clarius reboabat et ait Saul ad sacerdotem contrahe manum tuam
Unchecked Copy Box1Sa 14:20 - conclamavit ergo Saul et omnis populus qui erat cum eo et venerunt usque ad locum certaminis et ecce versus fuerat gladius uniuscuiusque ad proximum suum et caedes magna nimis
Unchecked Copy Box1Sa 14:21 - sed et Hebraei qui fuerant cum Philisthim heri et nudius tertius ascenderantque cum eis in castris reversi sunt ut essent cum Israhele qui erant cum Saul et Ionathan
Unchecked Copy Box1Sa 14:22 - omnes quoque Israhelitae qui se absconderant in monte Ephraim audientes quod fugissent Philisthim sociaverunt se cum suis in proelio
Unchecked Copy Box1Sa 14:23 - et salvavit Dominus in die illa Israhel pugna autem pervenit usque Bethaven
Unchecked Copy Box1Sa 14:24 - et vir Israhel sociatus sibi est in die illa adiuravit autem Saul populum dicens maledictus vir qui comederit panem usque ad vesperam donec ulciscar de inimicis meis et non manducavit universus populus panem
Unchecked Copy Box1Sa 14:25 - omneque terrae vulgus venit in saltum in quo erat mel super faciem agri
Unchecked Copy Box1Sa 14:26 - ingressus est itaque populus saltum et apparuit fluens mel nullusque adplicuit manum ad os suum timebat enim populus iuramentum
Unchecked Copy Box1Sa 14:27 - porro Ionathan non audierat cum adiuraret pater eius populum extenditque summitatem virgae quam habebat in manu et intinxit in favo mellis et convertit manum suam ad os suum et inluminati sunt oculi eius
Unchecked Copy Box1Sa 14:28 - respondensque unus de populo ait iureiurando constrinxit pater tuus populum dicens maledictus qui comederit panem hodie defecerat autem populus
Unchecked Copy Box1Sa 14:29 - dixitque Ionathan turbavit pater meus terram vidistis ipsi quia inluminati sunt oculi mei eo quod gustaverim paululum de melle isto
Unchecked Copy Box1Sa 14:30 - quanto magis si comedisset populus de praeda inimicorum suorum quam repperit nonne maior facta fuisset plaga in Philisthim
Unchecked Copy Box1Sa 14:31 - percusserunt ergo in die illa Philistheos a Machmis usque in Ahialon defatigatus est autem populus nimis
Unchecked Copy Box1Sa 14:32 - et versus ad praedam tulit oves et boves et vitulos et mactaverunt in terra comeditque populus cum sanguine
Unchecked Copy Box1Sa 14:33 - nuntiaverunt autem Saul dicentes quod populus peccasset Domino comedens cum sanguine qui ait praevaricati estis volvite ad me iam nunc saxum grande
Unchecked Copy Box1Sa 14:34 - et dixit Saul dispergimini in vulgus et dicite eis ut adducat ad me unusquisque bovem suum et arietem et occidite super istud et vescimini et non peccabitis Domino comedentes cum sanguine adduxit itaque omnis populus unusquisque bovem in manu sua usque ad noctem et occiderunt ibi
Unchecked Copy Box1Sa 14:35 - aedificavit autem Saul altare Domini tuncque primum coepit aedificare altare Domini
Unchecked Copy Box1Sa 14:36 - et dixit Saul inruamus super Philisthim nocte et vastemus eos usque dum inlucescat mane nec relinquamus de eis virum dixitque populus omne quod bonum videtur in oculis tuis fac et ait sacerdos accedamus huc ad Deum
Unchecked Copy Box1Sa 14:37 - et consuluit Saul Deum num persequar Philisthim si trades eos in manu Israhel et non respondit ei in die illa
Unchecked Copy Box1Sa 14:38 - dixitque Saul adplicate huc universos angulos populi et scitote et videte per quem acciderit peccatum hoc hodie
Unchecked Copy Box1Sa 14:39 - vivit Dominus salvator Israhel quia si per Ionathan filium meum factum est absque retractatione morietur ad quod nullus contradixit ei de omni populo
Unchecked Copy Box1Sa 14:40 - et ait ad universum Israhel separamini vos in partem unam et ego cum Ionathan filio meo ero in parte una respondit populus ad Saul quod bonum videtur in oculis tuis fac
Unchecked Copy Box1Sa 14:41 - et dixit Saul ad Dominum Deum Israhel da indicium et deprehensus est Ionathan et Saul populus autem exivit
Unchecked Copy Box1Sa 14:42 - et ait Saul mittite sortem inter me et inter Ionathan filium meum et captus est Ionathan
Unchecked Copy Box1Sa 14:43 - dixit autem Saul ad Ionathan indica mihi quid feceris et indicavit ei Ionathan et ait gustans gustavi in summitate virgae quae erat in manu mea paululum mellis et ecce ego morior
Unchecked Copy Box1Sa 14:44 - et ait Saul haec faciat mihi Deus et haec addat quia morte morieris Ionathan
Unchecked Copy Box1Sa 14:45 - dixitque populus ad Saul ergone Ionathan morietur qui fecit salutem hanc magnam in Israhel hoc nefas est vivit Dominus si ceciderit capillus de capite eius in terram quia cum Deo operatus est hodie liberavit ergo populus Ionathan ut non moreretur
Unchecked Copy Box1Sa 14:46 - recessitque Saul nec persecutus est Philisthim porro Philisthim abierunt in loca sua
Unchecked Copy Box1Sa 14:47 - at Saul confirmato regno super Israhel pugnabat per circuitum adversum omnes inimicos eius contra Moab et filios Ammon et Edom et reges Suba et Philistheos et quocumque se verterat superabat
Unchecked Copy Box1Sa 14:48 - congregatoque exercitu percussit Amalech et eruit Israhel de manu vastatorum eius
Unchecked Copy Box1Sa 14:49 - fuerunt autem filii Saul Ionathan et Iesui et Melchisua nomina duarum filiarum eius nomen primogenitae Merob et nomen minoris Michol
Unchecked Copy Box1Sa 14:50 - et nomen uxoris Saul Ahinoem filia Ahimaas et nomina principum militiae eius Abner filius Ner patruelis Saul
Unchecked Copy Box1Sa 14:51 - Cis fuerat pater Saul et Ner pater Abner filius Abihel
Unchecked Copy Box1Sa 14:52 - erat autem bellum potens adversum Philistheos omnibus diebus Saul nam quemcumque viderat Saul virum fortem et aptum ad proelium sociabat eum sibi
VUL

The Latin Vulgate was translated from the original languages into Latin by Jerome in A.D. 405. For over a millennium, it remained as the preferred translation of the church. This version of the Bible is in the public domain.

BLB Searches
Search the Bible
VUL
 [?]

Advanced Options

Other Searches

Multi-Verse Retrieval
x
VUL

Daily Devotionals
x

Blue Letter Bible offers several daily devotional readings in order to help you refocus on Christ and the Gospel of His peace and righteousness.

Daily Bible Reading Plans
x

Recognizing the value of consistent reflection upon the Word of God in order to refocus one's mind and heart upon Christ and His Gospel of peace, we provide several reading plans designed to cover the entire Bible in a year.

One-Year Plans

Two-Year Plan