VUL

VUL

Click to Change

Return to Top

Return to Top

Printer Icon

Print

Copy
Copy Options
Format by: Verse Paragraph
Strong's
Red Letter
Audio Bibles
Copy Options
Cite Print
The Blue Letter Bible

1 Samuelis (1 Samuel) 15 :: Latin Vulgate (VUL)

Choose a new font size and typeface
Audio Bibles
Unchecked Copy Box1Sa 15:1 - et dixit Samuhel ad Saul me misit Dominus ut unguerem te in regem super populum eius Israhel nunc ergo audi vocem Domini
Unchecked Copy Box1Sa 15:2 - haec dicit Dominus exercituum recensui quaecumque fecit Amalech Israheli quomodo restitit ei in via cum ascenderet de Aegypto
Unchecked Copy Box1Sa 15:3 - nunc igitur vade et percute Amalech et demolire universa eius non parcas ei sed interfice a viro usque ad mulierem et parvulum atque lactantem bovem et ovem camelum et asinum
Unchecked Copy Box1Sa 15:4 - praecepit itaque Saul populo et recensuit eos quasi agnos ducenta milia peditum et decem milia virorum Iuda
Unchecked Copy Box1Sa 15:5 - cumque venisset Saul usque ad civitatem Amalech tetendit insidias in torrente
Unchecked Copy Box1Sa 15:6 - dixitque Saul Cineo abite recedite atque descendite ab Amalech ne forte involvam te cum eo tu enim fecisti misericordiam cum omnibus filiis Israhel cum ascenderent de Aegypto et recessit Cineus de medio Amalech
Unchecked Copy Box1Sa 15:7 - percussitque Saul Amalech ab Evila donec venias Sur quae est e regione Aegypti
Unchecked Copy Box1Sa 15:8 - et adprehendit Agag regem Amalech vivum omne autem vulgus interfecit in ore gladii
Unchecked Copy Box1Sa 15:9 - et pepercit Saul et populus Agag et optimis gregibus ovium et armentorum et vestibus et arietibus et universis quae pulchra erant nec voluerunt disperdere ea quicquid vero vile fuit et reprobum hoc demoliti sunt
Unchecked Copy Box1Sa 15:10 - factum est autem verbum Domini ad Samuhel dicens
Unchecked Copy Box1Sa 15:11 - paenitet me quod constituerim Saul regem quia dereliquit me et verba mea opere non implevit contristatusque est Samuhel et clamavit ad Dominum tota nocte
Unchecked Copy Box1Sa 15:12 - cumque de nocte surrexisset Samuhel ut iret ad Saul mane nuntiatum est Samuheli eo quod venisset Saul in Carmelum et erexisset sibi fornicem triumphalem et reversus transisset descendissetque in Galgala venit ergo Samuhel ad Saul et
Unchecked Copy Box1Sa 15:13 - dixit ei Saul benedictus tu Domino implevi verbum Domini
Unchecked Copy Box1Sa 15:14 - dixitque Samuhel et quae est haec vox gregum quae resonat in auribus meis et armentorum quam ego audio
Unchecked Copy Box1Sa 15:15 - et ait Saul de Amalech adduxerunt ea pepercit enim populus melioribus ovibus et armentis ut immolarentur Domino Deo tuo reliqua vero occidimus
Unchecked Copy Box1Sa 15:16 - dixit autem Samuhel ad Saul sine me et indicabo tibi quae locutus sit Dominus ad me nocte dixitque ei loquere
Unchecked Copy Box1Sa 15:17 - et ait Samuhel nonne cum parvulus esses in oculis tuis caput in tribubus Israhel factus es unxitque te Dominus regem super Israhel
Unchecked Copy Box1Sa 15:18 - et misit te Dominus in via et ait vade et interfice peccatores Amalech et pugnabis contra eos usque ad internicionem eorum
Unchecked Copy Box1Sa 15:19 - quare ergo non audisti vocem Domini sed versus ad praedam es et fecisti malum in oculis Domini
Unchecked Copy Box1Sa 15:20 - et ait Saul ad Samuhelem immo audivi vocem Domini et ambulavi in via per quam misit me Dominus et adduxi Agag regem Amalech et Amalech interfeci
Unchecked Copy Box1Sa 15:21 - tulit autem populus de praeda oves et boves primitias eorum quae caesa sunt ut immolet Domino Deo suo in Galgalis
Unchecked Copy Box1Sa 15:22 - et ait Samuhel numquid vult Dominus holocausta aut victimas et non potius ut oboediatur voci Domini melior est enim oboedientia quam victimae et auscultare magis quam offerre adipem arietum
Unchecked Copy Box1Sa 15:23 - quoniam quasi peccatum ariolandi est repugnare et quasi scelus idolatriae nolle adquiescere pro eo ergo quod abiecisti sermonem Domini abiecit te ne sis rex
Unchecked Copy Box1Sa 15:24 - dixitque Saul ad Samuhel peccavi quia praevaricatus sum sermonem Domini et verba tua timens populum et oboediens voci eorum
Unchecked Copy Box1Sa 15:25 - sed nunc porta quaeso peccatum meum et revertere mecum ut adorem Dominum
Unchecked Copy Box1Sa 15:26 - et ait Samuhel ad Saul non revertar tecum quia proiecisti sermonem Domini et proiecit te Dominus ne sis rex super Israhel
Unchecked Copy Box1Sa 15:27 - et conversus est Samuhel ut abiret ille autem adprehendit summitatem pallii eius quae et scissa est
Unchecked Copy Box1Sa 15:28 - et ait ad eum Samuhel scidit Dominus regnum Israhel a te hodie et tradidit illud proximo tuo meliori te
Unchecked Copy Box1Sa 15:29 - porro Triumphator in Israhel non parcet et paenitudine non flectetur neque enim homo est ut agat paenitentiam
Unchecked Copy Box1Sa 15:30 - at ille ait peccavi sed nunc honora me coram senibus populi mei et coram Israhel et revertere mecum ut adorem Dominum Deum tuum
Unchecked Copy Box1Sa 15:31 - reversus ergo Samuhel secutus est Saulem et adoravit Saul Dominum
Unchecked Copy Box1Sa 15:32 - dixitque Samuhel adducite ad me Agag regem Amalech et oblatus est ei Agag pinguissimus et dixit Agag sicine separat amara mors
Unchecked Copy Box1Sa 15:33 - et ait Samuhel sicut fecit absque liberis mulieres gladius tuus sic absque liberis erit inter mulieres mater tua et in frusta concidit Samuhel Agag coram Domino in Galgalis
Unchecked Copy Box1Sa 15:34 - abiit autem Samuhel in Ramatha Saul vero ascendit in domum suam in Gabaath
Unchecked Copy Box1Sa 15:35 - et non vidit Samuhel ultra Saul usque ad diem mortis suae verumtamen lugebat Samuhel Saul quoniam Dominum paenitebat quod constituisset regem Saul super Israhel
VUL

The Latin Vulgate was translated from the original languages into Latin by Jerome in A.D. 405. For over a millennium, it remained as the preferred translation of the church. This version of the Bible is in the public domain.

BLB Searches
Search the Bible
VUL
 [?]

Advanced Options

Other Searches

Multi-Verse Retrieval
x
VUL

Daily Devotionals
x

Blue Letter Bible offers several daily devotional readings in order to help you refocus on Christ and the Gospel of His peace and righteousness.

Daily Bible Reading Plans
x

Recognizing the value of consistent reflection upon the Word of God in order to refocus one's mind and heart upon Christ and His Gospel of peace, we provide several reading plans designed to cover the entire Bible in a year.

One-Year Plans

Two-Year Plan

1 Samuel Chapter 15 — Additional Translations: