The Blue Letter Bible
BLB Searches
Search the Bible
Search VUL
 [?]

Advanced Options

Other Searches

Multi-Verse Retrieval
x
Search VUL

Let's Connect
x
Daily Devotionals
x

Blue Letter Bible offers several daily devotional readings in order to help you refocus on Christ and the Gospel of His peace and righteousness.

Daily Bible Reading Plans
x

Recognizing the value of consistent reflection upon the Word of God in order to refocus one's mind and heart upon Christ and His Gospel of peace, we provide several reading plans designed to cover the entire Bible in a year.

One-Year Plans

Two-Year Plan

Shmuel1 (1 Samuel) 16 :: Latin Vulgate (VUL)

toggle collapse
Choose a new font size and typeface
Listen to the Bible
Unchecked Copy Box1Sa 16:1 - dixitque Dominus ad Samuhel usquequo tu luges Saul cum ego proiecerim eum ne regnet super Israhel imple cornu tuum oleo et veni ut mittam te ad Isai Bethleemitem providi enim in filiis eius mihi regem
Unchecked Copy Box1Sa 16:2 - et ait Samuhel quomodo vadam audiet enim Saul et interficiet me et ait Dominus vitulum de armento tolles in manu tua et dices ad immolandum Domino veni
Unchecked Copy Box1Sa 16:3 - et vocabis Isai ad victimam et ego ostendam tibi quid facias et ungues quemcumque monstravero tibi
Unchecked Copy Box1Sa 16:4 - fecit ergo Samuhel sicut locutus est ei Dominus venitque in Bethleem et admirati sunt seniores civitatis occurrentes ei dixeruntque pacificus ingressus tuus
Unchecked Copy Box1Sa 16:5 - et ait pacificus ad immolandum Domino veni sanctificamini et venite mecum ut immolem sanctificavit ergo Isai et filios eius et vocavit eos ad sacrificium
Unchecked Copy Box1Sa 16:6 - cumque ingressi essent vidit Heliab et ait num coram Domino est christus eius
Unchecked Copy Box1Sa 16:7 - et dixit Dominus ad Samuhel ne respicias vultum eius neque altitudinem staturae eius quoniam abieci eum nec iuxta intuitum hominis iudico homo enim videt ea quae parent Dominus autem intuetur cor
Unchecked Copy Box1Sa 16:8 - et vocavit Isai Abinadab et adduxit eum coram Samuhel qui dixit nec hunc elegit Dominus
Unchecked Copy Box1Sa 16:9 - adduxit autem Isai Samma de quo ait etiam hunc non elegit Dominus
Unchecked Copy Box1Sa 16:10 - adduxit itaque Isai septem filios suos coram Samuhel et ait Samuhel ad Isai non elegit Dominus ex istis
Unchecked Copy Box1Sa 16:11 - dixitque Samuhel ad Isai numquid iam conpleti sunt filii qui respondit adhuc reliquus est parvulus et pascit oves et ait Samuhel ad Isai mitte et adduc eum nec enim discumbemus priusquam ille huc venerit
Unchecked Copy Box1Sa 16:12 - misit ergo et adduxit eum erat autem rufus et pulcher aspectu decoraque facie et ait Dominus surge ungue eum ipse est enim
Unchecked Copy Box1Sa 16:13 - tulit igitur Samuhel cornu olei et unxit eum in medio fratrum eius et directus est spiritus Domini in David a die illa et in reliquum surgensque Samuhel abiit in Ramatha
Unchecked Copy Box1Sa 16:14 - spiritus autem Domini recessit a Saul et exagitabat eum spiritus nequam a Domino
Unchecked Copy Box1Sa 16:15 - dixeruntque servi Saul ad eum ecce spiritus Dei malus exagitat te
Unchecked Copy Box1Sa 16:16 - iubeat dominus noster et servi tui qui coram te sunt quaerant hominem scientem psallere cithara ut quando arripuerit te spiritus Dei malus psallat manu sua et levius feras
Unchecked Copy Box1Sa 16:17 - et ait Saul ad servos suos providete mihi aliquem bene psallentem et adducite eum ad me
Unchecked Copy Box1Sa 16:18 - et respondens unus de pueris ait ecce vidi filium Isai Bethleemitem scientem psallere et fortissimum robore et virum bellicosum et prudentem in verbis et virum pulchrum et Dominus est cum eo
Unchecked Copy Box1Sa 16:19 - misit ergo Saul nuntios ad Isai dicens mitte ad me David filium tuum qui est in pascuis
Unchecked Copy Box1Sa 16:20 - tulitque Isai asinum plenum panibus et lagoenam vini et hedum de capris unum et misit per manum David filii sui Saul
Unchecked Copy Box1Sa 16:21 - et venit David ad Saul et stetit coram eo at ille dilexit eum nimis et factus est eius armiger
Unchecked Copy Box1Sa 16:22 - misitque Saul ad Isai dicens stet David in conspectu meo invenit enim gratiam in oculis meis
Unchecked Copy Box1Sa 16:23 - igitur quandocumque spiritus Dei arripiebat Saul tollebat David citharam et percutiebat manu sua et refocilabatur Saul et levius habebat recedebat enim ab eo spiritus malus
VUL

The Latin Vulgate was translated from the original languages into Latin by Jerome in A.D. 405. For over a millennium, it remained as the preferred translation of the church. This version of the Bible is in the public domain.

 
 
Search Bible
Click for Help   Click for QuickNav   Click for Advanced Search Options
Search VUL
Your Bible Version is the VUL
Go to Top
Link to This Page Cite This Page
Share this page Follow the BLB
Printable Page
 
 
Left Context Bar Edge 1Left Context Bar BackgroundLeft Context Bar Edge 2Previous BookPrevious ChapterQuick NavNext ChapterNext BookCopy VersesCopy OptionsShow StrongsFormat by Verse or ParagraphListen to the BibleRed Letter OnRight Context Bar Edge 2Right Context Bar BackgroundRight Context Bar Edge 1

Donate Contact

Blue Letter Bible study tools make reading, searching and studying the Bible easy and rewarding.

Hotjar - Unlimited insights from your web and mobile sites

Blue Letter Bible is a 501(c)(3) nonprofit organization