VUL

VUL

Click to Change

Return to Top

Return to Top

Printer Icon

Print

Copy
Copy Options
Format by: Verse Paragraph
Strong's
Red Letter
Audio Bibles
The Blue Letter Bible

1 Samuelis (1 Samuel) 23 :: Latin Vulgate (VUL)

toggle collapse
Choose a new font size and typeface
Audio Bibles
Unchecked Copy Box1Sa 23:1 - et nuntiaverunt David dicentes ecce Philisthim obpugnant Ceila et diripiunt areas
Unchecked Copy Box1Sa 23:2 - consuluit igitur David Dominum dicens num vadam et percutiam Philistheos istos et ait Dominus ad David vade et percuties Philistheos et salvabis Ceila
Unchecked Copy Box1Sa 23:3 - et dixerunt viri qui erant cum David ad eum ecce nos hic in Iudaea consistentes timemus quanto magis si ierimus in Ceila adversum agmina Philisthinorum
Unchecked Copy Box1Sa 23:4 - rursum ergo David consuluit Dominum qui respondens ei ait surge et vade in Ceila ego enim tradam Philistheos in manu tua
Unchecked Copy Box1Sa 23:5 - abiit David et viri eius in Ceila et pugnavit adversum Philistheos et abegit iumenta eorum et percussit eos plaga magna et salvavit David habitatores Ceilae
Unchecked Copy Box1Sa 23:6 - porro eo tempore quo fugiebat Abiathar filius Ahimelech ad David in Ceila ephod secum habens descenderat
Unchecked Copy Box1Sa 23:7 - nuntiatum est autem Saul quod venisset David in Ceila et ait Saul tradidit eum Deus in manus meas conclususque est introgressus urbem in qua portae et serae
Unchecked Copy Box1Sa 23:8 - et praecepit Saul omni populo ut ad pugnam descenderet in Ceila et obsideret David et viros eius
Unchecked Copy Box1Sa 23:9 - quod cum rescisset David quia praepararet ei Saul clam malum dixit ad Abiathar sacerdotem adplica ephod
Unchecked Copy Box1Sa 23:10 - et ait David Domine Deus Israhel audivit famam servus tuus quod disponat Saul venire ad Ceila ut evertat urbem propter me
Unchecked Copy Box1Sa 23:11 - si tradent me viri Ceila in manus eius et si descendet Saul sicut audivit servus tuus Domine Deus Israhel indica servo tuo et ait Dominus descendet
Unchecked Copy Box1Sa 23:12 - dixitque David si tradent viri Ceilae me et viros qui sunt mecum in manu Saul et dixit Dominus tradent
Unchecked Copy Box1Sa 23:13 - surrexit ergo David et viri eius quasi sescenti et egressi de Ceila huc atque illuc vagabantur incerti nuntiatumque est Saul quod fugisset David de Ceila quam ob rem dissimulavit exire
Unchecked Copy Box1Sa 23:14 - morabatur autem David in deserto in locis firmissimis mansitque in monte solitudinis Ziph quaerebat tamen eum Saul cunctis diebus et non tradidit eum Deus in manus eius
Unchecked Copy Box1Sa 23:15 - et vidit David quod egressus esset Saul ut quaereret animam eius porro David erat in deserto Ziph in silva
Unchecked Copy Box1Sa 23:16 - et surrexit Ionathan filius Saul et abiit ad David in silva et confortavit manus eius in Deo dixitque ei
Unchecked Copy Box1Sa 23:17 - ne timeas neque enim inveniet te manus Saul patris mei et tu regnabis super Israhel et ego ero tibi secundus sed et Saul pater meus scit hoc
Unchecked Copy Box1Sa 23:18 - percussit igitur uterque foedus coram Domino mansitque David in silva Ionathas autem reversus est in domum suam
Unchecked Copy Box1Sa 23:19 - ascenderunt autem Ziphei ad Saul in Gabaa dicentes nonne David latitat apud nos in locis tutissimis silvae in colle Achilae quae est ad dexteram deserti
Unchecked Copy Box1Sa 23:20 - nunc ergo sicut desideravit anima tua ut descenderes descende nostrum autem erit ut tradamus eum in manus regis
Unchecked Copy Box1Sa 23:21 - dixitque Saul benedicti vos a Domino quia doluistis vicem meam
Unchecked Copy Box1Sa 23:22 - abite oro et diligentius praeparate et curiosius agite et considerate locum ubi sit pes eius vel quis viderit eum ibi recogitat enim de me quod callide insidier ei
Unchecked Copy Box1Sa 23:23 - considerate et videte omnia latibula eius in quibus absconditur et revertimini ad me ad rem certam ut vadam vobiscum quod si etiam in terra se abstruserit perscrutabor eum in cunctis milibus Iuda
Unchecked Copy Box1Sa 23:24 - at illi surgentes abierunt in Ziph ante Saul David autem et viri eius erant in deserto Maon in campestribus ad dextram Iesimuth
Unchecked Copy Box1Sa 23:25 - ivit ergo Saul et socii eius ad quaerendum et nuntiatum est David statimque descendit ad petram et versabatur in deserto Maon quod cum audisset Saul persecutus est David in deserto Maon
Unchecked Copy Box1Sa 23:26 - et ibat Saul ad latus montis ex parte una David autem et viri eius erant in latere montis ex parte altera porro David desperabat se posse evadere a facie Saul itaque Saul et viri eius in modum coronae cingebant David et viros eius ut caperent eos
Unchecked Copy Box1Sa 23:27 - et nuntius venit ad Saul dicens festina et veni quoniam infuderunt se Philisthim super terram
Unchecked Copy Box1Sa 23:28 - reversus est ergo Saul desistens persequi David et perrexit in occursum Philisthinorum propter hoc vocaverunt locum illum petram Dividentem
Unchecked Copy Box1Sa 23:29 - [Vulgate 24:1] ascendit ergo David inde et habitavit in locis tutissimis Engaddi
VUL

The Latin Vulgate was translated from the original languages into Latin by Jerome in A.D. 405. For over a millennium, it remained as the preferred translation of the church. This version of the Bible is in the public domain.

BLB Searches
Search the Bible
VUL
 [?]

Advanced Options

Other Searches

Multi-Verse Retrieval
x
VUL

Daily Devotionals
x

Blue Letter Bible offers several daily devotional readings in order to help you refocus on Christ and the Gospel of His peace and righteousness.

Daily Bible Reading Plans
x

Recognizing the value of consistent reflection upon the Word of God in order to refocus one's mind and heart upon Christ and His Gospel of peace, we provide several reading plans designed to cover the entire Bible in a year.

One-Year Plans

Two-Year Plan