VUL

VUL

Click to Change

Return to Top

Return to Top

Printer Icon

Print

Copy
Copy Options
Format by: Verse Paragraph
Strong's
Red Letter
Audio Bibles
The Blue Letter Bible

1 Thessalonicenses (1 Thessalonians) 5 :: Latin Vulgate (VUL)

toggle collapse
Choose a new font size and typeface
Audio Bibles
Unchecked Copy Box1Th 5:1 - de temporibus autem et momentis fratres non indigetis ut scribamus vobis
Unchecked Copy Box1Th 5:2 - ipsi enim diligenter scitis quia dies Domini sicut fur in nocte ita veniet
Unchecked Copy Box1Th 5:3 - cum enim dixerint pax et securitas tunc repentinus eis superveniet interitus sicut dolor in utero habenti et non effugient
Unchecked Copy Box1Th 5:4 - vos autem fratres non estis in tenebris ut vos dies ille tamquam fur conprehendat
Unchecked Copy Box1Th 5:5 - omnes enim vos filii lucis estis et filii diei non sumus noctis neque tenebrarum
Unchecked Copy Box1Th 5:6 - igitur non dormiamus sicut ceteri sed vigilemus et sobrii simus
Unchecked Copy Box1Th 5:7 - qui enim dormiunt nocte dormiunt et qui ebrii sunt nocte ebrii sunt
Unchecked Copy Box1Th 5:8 - nos autem qui diei sumus sobrii simus induti loricam fidei et caritatis et galeam spem salutis
Unchecked Copy Box1Th 5:9 - quoniam non posuit nos Deus in iram sed in adquisitionem salutis per Dominum nostrum Iesum Christum
Unchecked Copy Box1Th 5:10 - qui mortuus est pro nobis ut sive vigilemus sive dormiamus simul cum illo vivamus
Unchecked Copy Box1Th 5:11 - propter quod consolamini invicem et aedificate alterutrum sicut et facitis
Unchecked Copy Box1Th 5:12 - rogamus autem vos fratres ut noveritis eos qui laborant inter vos et praesunt vobis in Domino et monent vos
Unchecked Copy Box1Th 5:13 - ut habeatis illos abundantius in caritate propter opus illorum pacem habete cum eis
Unchecked Copy Box1Th 5:14 - rogamus autem vos fratres corripite inquietos consolamini pusillianimes suscipite infirmos patientes estote ad omnes
Unchecked Copy Box1Th 5:15 - videte ne quis malum pro malo alicui reddat sed semper quod bonum est sectamini et in invicem et in omnes
Unchecked Copy Box1Th 5:16 - semper gaudete
Unchecked Copy Box1Th 5:17 - sine intermissione orate
Unchecked Copy Box1Th 5:18 - in omnibus gratias agite haec enim voluntas Dei est in Christo Iesu in omnibus vobis
Unchecked Copy Box1Th 5:19 - Spiritum nolite extinguere
Unchecked Copy Box1Th 5:20 - prophetias nolite spernere
Unchecked Copy Box1Th 5:21 - omnia autem probate quod bonum est tenete
Unchecked Copy Box1Th 5:22 - ab omni specie mala abstinete vos
Unchecked Copy Box1Th 5:23 - ipse autem Deus pacis sanctificet vos per omnia et integer spiritus vester et anima et corpus sine querella in adventu Domini nostri Iesu Christi servetur
Unchecked Copy Box1Th 5:24 - fidelis est qui vocavit vos qui etiam faciet
Unchecked Copy Box1Th 5:25 - fratres orate pro nobis
Unchecked Copy Box1Th 5:26 - salutate fratres omnes in osculo sancto
Unchecked Copy Box1Th 5:27 - adiuro vos per Dominum ut legatur epistula omnibus sanctis fratribus
Unchecked Copy Box1Th 5:28 - gratia Domini nostri Iesu Christi vobiscum amen
VUL

The Latin Vulgate was translated from the original languages into Latin by Jerome in A.D. 405. For over a millennium, it remained as the preferred translation of the church. This version of the Bible is in the public domain.

BLB Searches
Search the Bible
VUL
 [?]

Advanced Options

Other Searches

Multi-Verse Retrieval
x
VUL

Daily Devotionals
x

Blue Letter Bible offers several daily devotional readings in order to help you refocus on Christ and the Gospel of His peace and righteousness.

Daily Bible Reading Plans
x

Recognizing the value of consistent reflection upon the Word of God in order to refocus one's mind and heart upon Christ and His Gospel of peace, we provide several reading plans designed to cover the entire Bible in a year.

One-Year Plans

Two-Year Plan