VUL

VUL

Click to Change

Return to Top

Return to Top

Printer Icon

Print

Copy
Copy Options
Format by: Verse Paragraph
Strong's
Red Letter
Audio Bibles
The Blue Letter Bible

2 Paralipomenon (2 Chronicles) 1 :: Latin Vulgate (VUL)

toggle collapse
Choose a new font size and typeface
Audio Bibles
(1Ki 3:1–15 )
Unchecked Copy Box2Ch 1:1 - confortatus est ergo Salomon filius David in regno suo et Dominus erat cum eo et magnificavit eum in excelsum
Unchecked Copy Box2Ch 1:2 - praecepitque Salomon universo Israheli tribunis et centurionibus et ducibus et iudicibus omnis Israhel et principibus familiarum
Unchecked Copy Box2Ch 1:3 - et abiit cum universa multitudine in excelsum Gabaon ubi erat tabernaculum foederis Dei quod fecit Moses famulus Dei in solitudine
Unchecked Copy Box2Ch 1:4 - arcam autem Dei adduxerat David de Cariathiarim in locum quem paraverat ei et ubi fixerat illi tabernaculum hoc est in Hierusalem
Unchecked Copy Box2Ch 1:5 - altare quoque aeneum quod fabricatus fuerat Beselehel filius Uri filii Ur ibi erat coram tabernaculo Domini quod et requisivit Salomon et omnis ecclesia
Unchecked Copy Box2Ch 1:6 - ascenditque Salomon ad altare aeneum coram tabernaculo foederis Domini et obtulit in eo mille hostias
Unchecked Copy Box2Ch 1:7 - ecce autem in ipsa nocte apparuit ei Deus dicens postula quod vis ut dem tibi
Unchecked Copy Box2Ch 1:8 - dixitque Salomon Deo tu fecisti cum David patre meo misericordiam magnam et constituisti me regem pro eo
Unchecked Copy Box2Ch 1:9 - nunc igitur Domine Deus impleatur sermo tuus quem pollicitus es David patri meo tu enim fecisti me regem super populum tuum multum qui tam innumerabilis est quam pulvis terrae
Unchecked Copy Box2Ch 1:10 - da mihi sapientiam et intellegentiam ut egrediar coram populo tuo et ingrediar quis enim potest hunc populum tuum digne qui tam grandis est iudicare
Unchecked Copy Box2Ch 1:11 - dixit autem Deus ad Salomonem quia hoc magis placuit cordi tuo et non postulasti divitias et substantiam et gloriam neque animas eorum qui te oderunt sed nec dies vitae plurimos petisti autem sapientiam et scientiam ut iudicare possis populum meum super quem constitui te regem
Unchecked Copy Box2Ch 1:12 - sapientia et scientia data sunt tibi divitias autem et substantiam et gloriam dabo tibi ita ut nullus in regibus nec ante te nec post te fuerit similis tui
(1Ki 10:26–29; 2Ch 9:25–28 )
Unchecked Copy Box2Ch 1:13 - venit ergo Salomon ab excelso Gabaon in Hierusalem coram tabernaculo foederis et regnavit super Israhel
Unchecked Copy Box2Ch 1:14 - congregavitque sibi currus et equites et facti sunt ei mille quadringenti currus et duodecim milia equitum et fecit eos esse in urbibus quadrigarum et cum rege in Hierusalem
Unchecked Copy Box2Ch 1:15 - praebuitque rex argentum et aurum in Hierusalem quasi lapides et cedros quasi sycomoros quae nascuntur in campestribus multitudine magna
Unchecked Copy Box2Ch 1:16 - adducebantur autem ei et equi de Aegypto et de Coa a negotiatoribus regis qui ibant et coemebant pretio
Unchecked Copy Box2Ch 1:17 - quadrigam equorum sescentis argenteis et equum centum quinquaginta similiter de universis regnis Cettheorum et a regibus Syriae emptio celebrabatur
VUL

The Latin Vulgate was translated from the original languages into Latin by Jerome in A.D. 405. For over a millennium, it remained as the preferred translation of the church. This version of the Bible is in the public domain.

BLB Searches
Search the Bible
VUL
 [?]

Advanced Options

Other Searches

Multi-Verse Retrieval
x
VUL

Daily Devotionals
x

Blue Letter Bible offers several daily devotional readings in order to help you refocus on Christ and the Gospel of His peace and righteousness.

Daily Bible Reading Plans
x

Recognizing the value of consistent reflection upon the Word of God in order to refocus one's mind and heart upon Christ and His Gospel of peace, we provide several reading plans designed to cover the entire Bible in a year.

One-Year Plans

Two-Year Plan