VUL

VUL

Click to Change

Return to Top

Return to Top

Printer Icon

Print

Copy
Copy Options
Format by: Verse Paragraph
Strong's
Red Letter
Audio Bibles
The Blue Letter Bible

2 Paralipomenon (2 Chronicles) 25 :: Latin Vulgate (VUL)

toggle collapse
Choose a new font size and typeface
Audio Bibles
(2Ki 14:1–6 )
Unchecked Copy Box2Ch 25:1 - viginti quinque annorum erat Amasias cum regnare coepisset et viginti novem annis regnavit in Hierusalem nomen matris eius Ioaden de Hierusalem
Unchecked Copy Box2Ch 25:2 - fecitque bonum in conspectu Domini verumtamen non in corde perfecto
Unchecked Copy Box2Ch 25:3 - cumque roboratum sibi videret imperium iugulavit servos qui occiderant regem patrem suum
Unchecked Copy Box2Ch 25:4 - sed filios eorum non interfecit sicut scriptum est in libro legis Mosi ubi praecepit Dominus dicens non occidentur patres pro filiis neque filii pro patribus suis sed unusquisque in suo peccato morietur
(2Ki 14:7 )
Unchecked Copy Box2Ch 25:5 - congregavit igitur Amasias Iudam et constituit eos per familias tribunosque et centuriones in universo Iuda et Beniamin et recensuit a viginti annis sursum invenitque triginta milia iuvenum qui egrederentur ad pugnam et tenerent hastam et clypeum
Unchecked Copy Box2Ch 25:6 - mercede quoque conduxit de Israhel centum milia robustorum centum talentis argenti
Unchecked Copy Box2Ch 25:7 - venit autem homo Dei ad illum et ait o rex ne egrediatur tecum exercitus Israhel non est enim Dominus cum Israhel et cunctis filiis Ephraim
Unchecked Copy Box2Ch 25:8 - quod si putas in robore exercitus bella consistere superari te faciet Deus ab hostibus Dei quippe est et adiuvare et in fugam vertere
Unchecked Copy Box2Ch 25:9 - dixitque Amasias ad hominem Dei quid ergo fiet de centum talentis quae dedi militibus Israhel et respondit ei homo Dei habet Dominus unde tibi dare possit multo his plura
Unchecked Copy Box2Ch 25:10 - separavit itaque Amasias exercitum qui venerat ad eum ex Ephraim ut reverteretur in locum suum at illi contra Iudam vehementer irati reversi sunt in regionem suam
Unchecked Copy Box2Ch 25:11 - porro Amasias confidenter eduxit populum suum et abiit in vallem Salinarum percussitque filios Seir decem milia
Unchecked Copy Box2Ch 25:12 - et alia decem milia virorum ceperunt filii Iuda et adduxerunt ad praeruptum cuiusdam petrae praecipitaveruntque eos de summo in praeceps qui universi crepuerunt
Unchecked Copy Box2Ch 25:13 - at ille exercitus quem remiserat Amasias ne secum iret ad proelium diffusus est in civitatibus Iuda a Samaria usque Bethoron et interfectis tribus milibus diripuit praedam magnam
Unchecked Copy Box2Ch 25:14 - Amasias vero post caedem Idumeorum et adlatos deos filiorum Seir statuit illos in deos sibi et adorabat eos et illis adolebat incensum
Unchecked Copy Box2Ch 25:15 - quam ob rem iratus Dominus contra Amasiam misit ad illum prophetam qui diceret ei cur adorasti deos qui non liberaverunt populum suum de manu tua
Unchecked Copy Box2Ch 25:16 - cumque haec ille loqueretur respondit ei num consiliarius regis es quiesce ne interficiam te discedensque propheta scio inquit quod cogitaverit Dominus occidere te qui et fecisti hoc malum et insuper non adquievisti consilio meo
(2Ki 14:8–14 )
Unchecked Copy Box2Ch 25:17 - igitur Amasias rex Iuda inito pessimo consilio misit ad Ioas filium Ioachaz filii Hieu regem Israhel dicens veni videamus nos mutuo
Unchecked Copy Box2Ch 25:18 - at ille remisit nuntium dicens carduus qui est in Libano misit ad cedrum Libani dicens da filiam tuam filio meo uxorem et ecce bestiae quae erant in silva Libani transierunt et conculcaverunt carduum
Unchecked Copy Box2Ch 25:19 - dixisti percussi Edom et idcirco erigitur cor tuum in superbiam sede in domo tua cur malum adversum te provocas ut cadas et tu et Iudas tecum
Unchecked Copy Box2Ch 25:20 - noluit audire Amasias eo quod Domini esset voluntas ut traderetur in manibus hostium propter deos Edom
Unchecked Copy Box2Ch 25:21 - ascendit igitur Ioas rex Israhel et mutuos sibi praebuere conspectus Amasias autem rex Iuda erat in Bethsames Iudae
Unchecked Copy Box2Ch 25:22 - corruitque Iudas coram Israhel et fugit in tabernacula sua
Unchecked Copy Box2Ch 25:23 - porro Amasiam regem Iuda filium Ioas filii Ioachaz cepit Ioas rex Israhel in Bethsames et adduxit in Hierusalem destruxitque murum eius a porta Ephraim usque ad portam Anguli quadringentis cubitis
Unchecked Copy Box2Ch 25:24 - omne quoque aurum et argentum et universa vasa quae reppererat in domo Dei et apud Obededom in thesauris etiam domus regiae necnon et filios obsidum reduxit Samariam
(2Ki 14:17–20 )
Unchecked Copy Box2Ch 25:25 - vixit autem Amasias filius Ioas rex Iuda postquam mortuus est Ioas filius Ioachaz rex Israhel quindecim annis
Unchecked Copy Box2Ch 25:26 - reliqua vero sermonum Amasiae priorum et novissimorum scripta sunt in libro regum Iuda et Israhel
Unchecked Copy Box2Ch 25:27 - qui postquam recessit a Domino tetenderunt ei insidias in Hierusalem cumque fugisset Lachis miserunt et interfecerunt eum ibi
Unchecked Copy Box2Ch 25:28 - reportantesque super equos sepelierunt eum cum patribus suis in civitate David
VUL

The Latin Vulgate was translated from the original languages into Latin by Jerome in A.D. 405. For over a millennium, it remained as the preferred translation of the church. This version of the Bible is in the public domain.

BLB Searches
Search the Bible
VUL
 [?]

Advanced Options

Other Searches

Multi-Verse Retrieval
x
VUL

Daily Devotionals
x

Blue Letter Bible offers several daily devotional readings in order to help you refocus on Christ and the Gospel of His peace and righteousness.

Daily Bible Reading Plans
x

Recognizing the value of consistent reflection upon the Word of God in order to refocus one's mind and heart upon Christ and His Gospel of peace, we provide several reading plans designed to cover the entire Bible in a year.

One-Year Plans

Two-Year Plan