VUL

VUL

Click to Change

Return to Top

Return to Top

Printer Icon

Print

Copy
Copy Options
Format by: Verse Paragraph
Strong's
Red Letter
Audio Bibles
The Blue Letter Bible

2 Paralipomenon (2 Chronicles) 4 :: Latin Vulgate (VUL)

toggle collapse
Choose a new font size and typeface
Audio Bibles
(1Ki 6:23–38; 7:13–51 )
Unchecked Copy Box2Ch 4:1 - fecit quoque altare aeneum viginti cubitorum longitudinis et viginti cubitorum latitudinis et decem cubitorum altitudinis
Unchecked Copy Box2Ch 4:2 - mare etiam fusile decem cubitis a labio usque ad labium rotundum per circuitum quinque cubitos habebat altitudinis et funiculus triginta cubitorum ambiebat gyrum eius
Unchecked Copy Box2Ch 4:3 - similitudo quoque boum erat subter illud et decem cubitis quaedam extrinsecus celaturae quasi duobus versibus alvum maris circuibant boves autem erant fusiles
Unchecked Copy Box2Ch 4:4 - et ipsum mare super duodecim boves inpositum erat quorum tres respiciebant aquilonem et alii tres occidentem porro tres alii meridiem et tres qui reliqui erant orientem mare habentes superpositum posteriora autem boum erant intrinsecus sub mari
Unchecked Copy Box2Ch 4:5 - porro vastitas eius habebat mensuram palmi et labium illius erat quasi labium calicis vel repandi lilii capiebatque mensurae tria milia metretas
Unchecked Copy Box2Ch 4:6 - fecit quoque concas decem et posuit quinque a dextris et quinque a sinistris ut lavarent in eis omnia quae in holocaustum oblaturi erant porro in mari sacerdotes lavabantur
Unchecked Copy Box2Ch 4:7 - fecit autem et candelabra aurea decem secundum speciem qua iussa erant fieri et posuit ea in templo quinque a dextris et quinque a sinistris
Unchecked Copy Box2Ch 4:8 - necnon et mensas decem posuitque eas in templo quinque a dextris et quinque a sinistris fialas quoque aureas centum
Unchecked Copy Box2Ch 4:9 - fecit etiam atrium sacerdotum et basilicam grandem et ostia in basilica quae texit aere
Unchecked Copy Box2Ch 4:10 - porro mare posuit in latere dextro contra orientem ad meridiem
Unchecked Copy Box2Ch 4:11 - fecit autem Hiram lebetas quoque et creagras et fialas et conplevit omne opus regis in domo Dei
Unchecked Copy Box2Ch 4:12 - hoc est columnas duas et epistylia et capita et quasi quaedam retiacula quae capita tegerent super epistylia
Unchecked Copy Box2Ch 4:13 - malagranata quoque quadringenta et retiacula duo ita ut bini ordines malagranatorum singulis retiaculis iungerentur quae protegerent epistylia et capita columnarum
Unchecked Copy Box2Ch 4:14 - bases etiam fecit et concas quas superposuit basibus
Unchecked Copy Box2Ch 4:15 - mare unum bovesque duodecim sub mari
Unchecked Copy Box2Ch 4:16 - et lebetas et creagras et fialas omnia vasa fecit Salomoni Hiram pater eius in domo Domini ex aere mundissimo
Unchecked Copy Box2Ch 4:17 - in regione Iordanis fudit ea rex in argillosa terra inter Socchoth et Saredatha
Unchecked Copy Box2Ch 4:18 - erat autem multitudo vasorum innumerabilis ita ut ignoraretur pondus aeris
Unchecked Copy Box2Ch 4:19 - fecitque Salomon omnia vasa domus Dei et altare aureum et mensas et super eas panes propositionis
Unchecked Copy Box2Ch 4:20 - candelabra quoque cum lucernis suis ut lucerent ante oraculum iuxta ritum ex auro purissimo
Unchecked Copy Box2Ch 4:21 - et florentia quaedam et lucernas et forcipes aureos omnia de auro mundissimo facta sunt
Unchecked Copy Box2Ch 4:22 - thymiamateria quoque et turibula et fialas et mortariola ex auro purissimo et ostia celavit templi interioris id est in sancto sanctorum et ostia templi forinsecus aurea sicque conpletum est omne opus quod fecit Salomon in domo Domini
VUL

The Latin Vulgate was translated from the original languages into Latin by Jerome in A.D. 405. For over a millennium, it remained as the preferred translation of the church. This version of the Bible is in the public domain.

BLB Searches
Search the Bible
VUL
 [?]

Advanced Options

Other Searches

Multi-Verse Retrieval
x
VUL

Daily Devotionals
x

Blue Letter Bible offers several daily devotional readings in order to help you refocus on Christ and the Gospel of His peace and righteousness.

Daily Bible Reading Plans
x

Recognizing the value of consistent reflection upon the Word of God in order to refocus one's mind and heart upon Christ and His Gospel of peace, we provide several reading plans designed to cover the entire Bible in a year.

One-Year Plans

Two-Year Plan