The Blue Letter Bible
BLB Searches
Search the Bible
Search VUL
 [?]

Advanced Options

Other Searches

Multi-Verse Retrieval
x
Search VUL

Let's Connect
x
Daily Devotionals
x

Blue Letter Bible offers several daily devotional readings in order to help you refocus on Christ and the Gospel of His peace and righteousness.

Daily Bible Reading Plans
x

Recognizing the value of consistent reflection upon the Word of God in order to refocus one's mind and heart upon Christ and His Gospel of peace, we provide several reading plans designed to cover the entire Bible in a year.

One-Year Plans

Two-Year Plan

PROS KORINQIOUS BV (2 Corinthians) 11 :: Latin Vulgate (VUL)

toggle collapse
Choose a new font size and typeface
Listen to the Bible
Unchecked Copy Box2Co 11:1 - utinam sustineretis modicum quid insipientiae meae sed et subportate me
Unchecked Copy Box2Co 11:2 - aemulor enim vos Dei aemulatione despondi enim vos uni viro virginem castam exhibere Christo
Unchecked Copy Box2Co 11:3 - timeo autem ne sicut serpens Evam seduxit astutia sua ita corrumpantur sensus vestri et excidant a simplicitate quae est in Christo
Unchecked Copy Box2Co 11:4 - nam si is qui venit alium Christum praedicat quem non praedicavimus aut alium spiritum accipitis quem non accepistis aut aliud evangelium quod non recepistis recte pateremini
Unchecked Copy Box2Co 11:5 - existimo enim nihil me minus fecisse magnis apostolis
Unchecked Copy Box2Co 11:6 - et si inperitus sermone sed non scientia in omnibus autem manifestatus sum vobis
Unchecked Copy Box2Co 11:7 - aut numquid peccatum feci me ipsum humilians ut vos exaltemini quoniam gratis evangelium Dei evangelizavi vobis
Unchecked Copy Box2Co 11:8 - alias ecclesias expoliavi accipiens stipendium ad ministerium vestrum
Unchecked Copy Box2Co 11:9 - et cum essem apud vos et egerem nulli onerosus fui nam quod mihi deerat suppleverunt fratres qui venerunt a Macedonia et in omnibus sine onere me vobis servavi et servabo
Unchecked Copy Box2Co 11:10 - est veritas Christi in me quoniam haec gloria non infringetur in me in regionibus Achaiae
Unchecked Copy Box2Co 11:11 - quare quia non diligo vos Deus scit
Unchecked Copy Box2Co 11:12 - quod autem facio et faciam ut amputem occasionem eorum qui volunt occasionem ut in quo gloriantur inveniantur sicut et nos
Unchecked Copy Box2Co 11:13 - nam eiusmodi pseudoapostoli operarii subdoli transfigurantes se in apostolos Christi
Unchecked Copy Box2Co 11:14 - et non mirum ipse enim Satanas transfigurat se in angelum lucis
Unchecked Copy Box2Co 11:15 - non est ergo magnum si ministri eius transfigurentur velut ministri iustitiae quorum finis erit secundum opera ipsorum
Unchecked Copy Box2Co 11:16 - iterum dico ne quis me putet insipientem alioquin velut insipientem accipite me ut et ego modicum quid glorier
Unchecked Copy Box2Co 11:17 - quod loquor non loquor secundum Dominum sed quasi in insipientia in hac substantia gloriae
Unchecked Copy Box2Co 11:18 - quoniam multi gloriantur secundum carnem et ego gloriabor
Unchecked Copy Box2Co 11:19 - libenter enim suffertis insipientes cum sitis ipsi sapientes
Unchecked Copy Box2Co 11:20 - sustinetis enim si quis vos in servitutem redigit si quis devorat si quis accipit si quis extollitur si quis in faciem vos caedit
Unchecked Copy Box2Co 11:21 - secundum ignobilitatem dico quasi nos infirmi fuerimus in quo quis audet in insipientia dico audeo et ego
Unchecked Copy Box2Co 11:22 - Hebraei sunt et ego Israhelitae sunt et ego semen Abrahae sunt et ego
Unchecked Copy Box2Co 11:23 - ministri Christi sunt minus sapiens dico plus ego in laboribus plurimis in carceribus abundantius in plagis supra modum in mortibus frequenter
Unchecked Copy Box2Co 11:24 - a Iudaeis quinquies quadragenas una minus accepi
Unchecked Copy Box2Co 11:25 - ter virgis caesus sum semel lapidatus sum ter naufragium feci nocte et die in profundo maris fui
Unchecked Copy Box2Co 11:26 - in itineribus saepe periculis fluminum periculis latronum periculis ex genere periculis ex gentibus periculis in civitate periculis in solitudine periculis in mari periculis in falsis fratribus
Unchecked Copy Box2Co 11:27 - in labore et aerumna in vigiliis multis in fame et siti in ieiuniis multis in frigore et nuditate
Unchecked Copy Box2Co 11:28 - praeter illa quae extrinsecus sunt instantia mea cotidiana sollicitudo omnium ecclesiarum
Unchecked Copy Box2Co 11:29 - quis infirmatur et non infirmor quis scandalizatur et ego non uror
Unchecked Copy Box2Co 11:30 - si gloriari oportet quae infirmitatis meae sunt gloriabor
Unchecked Copy Box2Co 11:31 - Deus et Pater Domini Iesu scit qui est benedictus in saecula quod non mentior
Unchecked Copy Box2Co 11:32 - Damasci praepositus gentis Aretae regis custodiebat civitatem Damascenorum ut me conprehenderet
Unchecked Copy Box2Co 11:33 - et per fenestram in sporta dimissus sum per murum et effugi manus eius
VUL

The Latin Vulgate was translated from the original languages into Latin by Jerome in A.D. 405. For over a millennium, it remained as the preferred translation of the church. This version of the Bible is in the public domain.

 
 
Search Bible
Click for Help   Click for QuickNav   Click for Advanced Search Options
Search VUL
Your Bible Version is the VUL
Go to Top
Link to This Page Cite This Page
Share this page Follow the BLB
Printable Page
 
 
Left Context Bar Edge 1Left Context Bar BackgroundLeft Context Bar Edge 2Previous BookPrevious ChapterQuick NavNext ChapterNext BookCopy VersesCopy OptionsShow StrongsFormat by Verse or ParagraphListen to the BibleRed Letter OnRight Context Bar Edge 2Right Context Bar BackgroundRight Context Bar Edge 1

Donate Contact

Blue Letter Bible study tools make reading, searching and studying the Bible easy and rewarding.

Hotjar - Unlimited insights from your web and mobile sites

Blue Letter Bible is a 501(c)(3) nonprofit organization