VUL

VUL

Click to Change

Return to Top

Return to Top

Printer Icon

Print

Copy
Copy Options
Format by: Verse Paragraph
Strong's
Red Letter
Audio Bibles
The Blue Letter Bible

2 Regum (2 Kings) 17 :: Latin Vulgate (VUL)

toggle collapse
Choose a new font size and typeface
Audio Bibles
Unchecked Copy Box2Ki 17:1 - anno duodecimo Ahaz regis Iuda regnavit Osee filius Hela in Samaria super Israhel novem annis
Unchecked Copy Box2Ki 17:2 - fecitque malum coram Domino sed non sicut reges Israhel qui ante eum fuerant
Unchecked Copy Box2Ki 17:3 - contra hunc ascendit Salmanassar rex Assyriorum et factus est ei Osee servus reddebatque illi tributa
Unchecked Copy Box2Ki 17:4 - cumque deprehendisset rex Assyriorum Osee quod rebellare nitens misisset nuntios ad Sua regem Aegypti ne praestaret tributa regi Assyriorum sicut singulis annis solitus erat obsedit eum et vinctum misit in carcerem
Unchecked Copy Box2Ki 17:5 - pervagatusque est omnem terram et ascendens Samariam obsedit eam tribus annis
Unchecked Copy Box2Ki 17:6 - anno autem nono Osee cepit rex Assyriorum Samariam et transtulit Israhel in Assyrios posuitque eos in Ala et in Habor iuxta fluvium Gozan in civitatibus Medorum
Unchecked Copy Box2Ki 17:7 - factum est enim cum peccassent filii Israhel Domino Deo suo qui eduxerat eos de terra Aegypti de manu Pharaonis regis Aegypti coluerunt deos alienos
Unchecked Copy Box2Ki 17:8 - et ambulaverunt iuxta ritum gentium quas consumpserat Dominus in conspectu filiorum Israhel et regum Israhel quia similiter fecerant
Unchecked Copy Box2Ki 17:9 - et operuerunt filii Israhel verbis non rectis Dominum Deum suum et aedificaverunt sibi excelsa in cunctis urbibus suis a turre custodum usque ad civitatem munitam
Unchecked Copy Box2Ki 17:10 - feceruntque sibi statuas et lucos in omni colle sublimi et subter omne lignum nemorosum
Unchecked Copy Box2Ki 17:11 - et adolebant ibi incensum super aras in more gentium quas transtulerat Dominus a facie eorum feceruntque verba pessima inritantes Dominum
Unchecked Copy Box2Ki 17:12 - et coluerunt inmunditias de quibus praecepit Dominus eis ne facerent verbum hoc
Unchecked Copy Box2Ki 17:13 - et testificatus est Dominus in Israhel et in Iuda per manum omnium prophetarum et videntum dicens revertimini a viis vestris pessimis et custodite praecepta mea et caerimonias iuxta omnem legem quam praecepi patribus vestris et sicut misi ad vos in manu servorum meorum prophetarum
Unchecked Copy Box2Ki 17:14 - qui non audierunt sed induraverunt cervicem suam iuxta cervicem patrum suorum qui noluerunt oboedire Domino Deo suo
Unchecked Copy Box2Ki 17:15 - et abiecerunt legitima eius et pactum quod pepigit cum patribus eorum et testificationes quibus contestatus est eos secutique sunt vanitates et vane egerunt et secuti sunt gentes quae erant per circuitum eorum super quibus praeceperat Dominus eis ut non facerent sicut et illae faciebant
Unchecked Copy Box2Ki 17:16 - et dereliquerunt omnia praecepta Domini Dei sui feceruntque sibi conflatiles duos vitulos et lucos et adoraverunt universam militiam caeli servieruntque Baal
Unchecked Copy Box2Ki 17:17 - et consecrabant ei filios suos et filias suas per ignem et divinationibus inserviebant et auguriis et tradiderunt se ut facerent malum coram Domino et inritarent eum
Unchecked Copy Box2Ki 17:18 - iratusque est Dominus vehementer Israhel et abstulit eos de conspectu suo et non remansit nisi tribus Iuda tantummodo
Unchecked Copy Box2Ki 17:19 - sed nec ipse Iuda custodivit mandata Domini Dei sui verum ambulavit in erroribus Israhel quos operatus fuerat
Unchecked Copy Box2Ki 17:20 - proiecitque Dominus omne semen Israhel et adflixit eos et tradidit in manu diripientium donec proiceret eos a facie sua
Unchecked Copy Box2Ki 17:21 - ex eo iam tempore quo scissus est Israhel a domo David et constituerunt sibi regem Hieroboam filium Nabath separavit enim Hieroboam Israhel a Domino et peccare eos fecit peccatum magnum
Unchecked Copy Box2Ki 17:22 - et ambulaverunt filii Israhel in universis peccatis Hieroboam quae fecerat non recesserunt ab eis
Unchecked Copy Box2Ki 17:23 - usquequo auferret Dominus Israhel a facie sua sicut locutus fuerat in manu omnium servorum suorum prophetarum translatusque est Israhel de terra sua in Assyrios usque in diem hanc
Unchecked Copy Box2Ki 17:24 - adduxit autem rex Assyriorum de Babylone et de Chutha et de Haiath et de Emath et de Sepharvaim et conlocavit eos in civitatibus Samariae pro filiis Israhel qui possederunt Samariam et habitaverunt in urbibus eius
Unchecked Copy Box2Ki 17:25 - cumque ibi habitare coepissent non timebant Dominum et inmisit eis Dominus leones qui interficiebant eos
Unchecked Copy Box2Ki 17:26 - nuntiatumque est regi Assyriorum et dictum gentes quas transtulisti et habitare fecisti in civitatibus Samariae ignorant legitima Dei terrae et inmisit in eos Dominus leones et ecce interficiunt eos eo quod ignorent ritum Dei terrae
Unchecked Copy Box2Ki 17:27 - praecepit autem rex Assyriorum dicens ducite illuc unum de sacerdotibus quos inde captivos adduxistis et vadat et habitet cum eis et doceat eos legitima Dei terrae
Unchecked Copy Box2Ki 17:28 - igitur cum venisset unus de sacerdotibus his qui captivi ducti fuerant de Samaria habitavit in Bethel et docebat eos quomodo colerent Dominum
Unchecked Copy Box2Ki 17:29 - et unaquaeque gens fabricata est deum suum posueruntque eos in fanis excelsis quae fecerant Samaritae gens et gens in urbibus suis in quibus habitabant
Unchecked Copy Box2Ki 17:30 - viri enim babylonii fecerunt Socchothbenoth viri autem chutheni fecerunt Nergel et viri de Emath fecerunt Asima
Unchecked Copy Box2Ki 17:31 - porro Evei fecerunt Nebaaz et Tharthac hii autem qui erant de Sepharvaim conburebant filios suos igni Adramelech et Anamelech diis Sepharvaim
Unchecked Copy Box2Ki 17:32 - et nihilominus colebant Dominum fecerunt autem sibi de novissimis sacerdotes excelsorum et ponebant eos in fanis sublimibus
Unchecked Copy Box2Ki 17:33 - et cum Dominum colerent diis quoque suis serviebant iuxta consuetudinem gentium de quibus translati fuerant Samariam
Unchecked Copy Box2Ki 17:34 - usque in praesentem diem morem sequuntur antiquum non timent Dominum neque custodiunt caerimonias eius et iudicia et legem et mandatum quod praeceperat Dominus filiis Iacob quem cognominavit Israhel
Unchecked Copy Box2Ki 17:35 - et percusserat cum eis pactum et mandaverat eis dicens nolite timere deos alienos et non adoretis eos neque colatis et non immoletis eis
Unchecked Copy Box2Ki 17:36 - sed Dominum Deum vestrum qui eduxit vos de terra Aegypti in fortitudine magna et in brachio extento ipsum timete illum adorate et ipsi immolate
Unchecked Copy Box2Ki 17:37 - caerimonias quoque et iudicia et legem et mandatum quod scripsit vobis custodite ut faciatis cunctis diebus et non timeatis deos alienos
Unchecked Copy Box2Ki 17:38 - et pactum quod percussi vobiscum nolite oblivisci nec colatis deos alienos
Unchecked Copy Box2Ki 17:39 - sed Dominum Deum vestrum timete et ipse eruet vos de manu omnium inimicorum vestrorum
Unchecked Copy Box2Ki 17:40 - illi vero non audierunt sed iuxta consuetudinem suam pristinam perpetrabant
Unchecked Copy Box2Ki 17:41 - fuerunt igitur gentes istae timentes quidem Dominum sed nihilominus et idolis suis servientes nam et filii eorum et nepotes sicut fecerunt parentes sui ita faciunt usque in praesentem diem
VUL

The Latin Vulgate was translated from the original languages into Latin by Jerome in A.D. 405. For over a millennium, it remained as the preferred translation of the church. This version of the Bible is in the public domain.

BLB Searches
Search the Bible
VUL
 [?]

Advanced Options

Other Searches

Multi-Verse Retrieval
x
VUL

Daily Devotionals
x

Blue Letter Bible offers several daily devotional readings in order to help you refocus on Christ and the Gospel of His peace and righteousness.

Daily Bible Reading Plans
x

Recognizing the value of consistent reflection upon the Word of God in order to refocus one's mind and heart upon Christ and His Gospel of peace, we provide several reading plans designed to cover the entire Bible in a year.

One-Year Plans

Two-Year Plan