VUL

VUL

Click to Change

Return to Top

Return to Top

Printer Icon

Print

Copy
Copy Options
Format by: Verse Paragraph
Strong's
Red Letter
Audio Bibles
The Blue Letter Bible

2 Regum (2 Kings) 21 :: Latin Vulgate (VUL)

toggle collapse
Choose a new font size and typeface
Audio Bibles
(2Ch 33:1–20 )
Unchecked Copy Box2Ki 21:1 - duodecim annorum erat Manasses cum regnare coepisset et quinquaginta quinque annis regnavit in Hierusalem nomen matris eius Aphsiba
Unchecked Copy Box2Ki 21:2 - fecitque malum in conspectu Domini iuxta idola gentium quas delevit Dominus a facie filiorum Israhel
Unchecked Copy Box2Ki 21:3 - conversusque est et aedificavit excelsa quae dissipaverat Ezechias pater eius et erexit aras Baal et fecit lucos sicut fecerat Ahab rex Israhel et adoravit omnem militiam caeli et coluit eam
Unchecked Copy Box2Ki 21:4 - extruxitque aras in domo Domini de qua dixit Dominus in Hierusalem ponam nomen meum
Unchecked Copy Box2Ki 21:5 - et extruxit altaria universae militiae caeli in duobus atriis templi Domini
Unchecked Copy Box2Ki 21:6 - et transduxit filium suum per ignem et ariolatus est et observavit auguria et fecit pythones et aruspices multiplicavit ut faceret malum coram Domino et inritaret eum
Unchecked Copy Box2Ki 21:7 - posuit quoque idolum luci quem fecerat in templo Domini super quo locutus est Dominus ad David et ad Salomonem filium eius in templo hoc et in Hierusalem quam elegi de cunctis tribubus Israhel ponam nomen meum in sempiternum
Unchecked Copy Box2Ki 21:8 - et ultra non faciam commoveri pedem Israhel de terra quam dedi patribus eorum sic tamen si custodierint opere omnia quae praecepi eis et universam legem quam mandavit eis servus meus Moses
Unchecked Copy Box2Ki 21:9 - illi vero non audierunt sed seducti sunt a Manasse ut facerent malum super gentes quas contrivit Dominus a facie filiorum Israhel
Unchecked Copy Box2Ki 21:10 - locutusque est Dominus in manu servorum suorum prophetarum dicens
Unchecked Copy Box2Ki 21:11 - quia fecit Manasses rex Iuda abominationes istas pessimas super omnia quae fecerunt Amorrei ante eum et peccare fecit etiam Iudam in inmunditiis suis
Unchecked Copy Box2Ki 21:12 - propterea haec dicit Dominus Deus Israhel ecce ego inducam mala super Hierusalem et Iudam ut quicumque audierit tinniant ambae aures eius
Unchecked Copy Box2Ki 21:13 - et extendam super Hierusalem funiculum Samariae et pondus domus Ahab et delebo Hierusalem sicut deleri solent tabulae delens vertam et ducam crebrius stilum super faciem eius
Unchecked Copy Box2Ki 21:14 - dimittam vero reliquias hereditatis meae et tradam eas in manu inimicorum eius eruntque in vastitate et rapina cunctis adversariis suis
Unchecked Copy Box2Ki 21:15 - eo quod fecerint malum coram me et perseveraverint inritantes me ex die qua egressi sunt patres eorum ex Aegypto usque ad diem hanc
Unchecked Copy Box2Ki 21:16 - insuper et sanguinem innoxium fudit Manasses multum nimis donec impleret Hierusalem usque ad os absque peccatis suis quibus peccare fecit Iudam ut faceret malum coram Domino
Unchecked Copy Box2Ki 21:17 - reliqua autem sermonum Manasse et universa quae fecit et peccatum eius quod peccavit nonne haec scripta sunt in libro sermonum dierum regum Iuda
Unchecked Copy Box2Ki 21:18 - dormivitque Manasses cum patribus suis et sepultus est in horto domus suae in horto Aza et regnavit Amon filius eius pro eo
(2Ch 33:21–25 )
Unchecked Copy Box2Ki 21:19 - viginti et duo annorum erat Amon cum regnare coepisset duobusque annis regnavit in Hierusalem nomen matris eius Mesallemeth filia Arus de Iethba
Unchecked Copy Box2Ki 21:20 - fecitque malum in conspectu Domini sicut fecerat Manasses pater eius
Unchecked Copy Box2Ki 21:21 - et ambulavit in omni via per quam ambulaverat pater eius servivitque inmunditiis quibus servierat pater suus et adoravit eas
Unchecked Copy Box2Ki 21:22 - et dereliquit Dominum Deum patrum suorum et non ambulavit in via Domini
Unchecked Copy Box2Ki 21:23 - tetenderuntque ei insidias servi sui et interfecerunt regem in domo sua
Unchecked Copy Box2Ki 21:24 - percussit autem populus terrae omnes qui coniuraverant contra regem Amon et constituerunt sibi regem Iosiam filium eius pro eo
Unchecked Copy Box2Ki 21:25 - reliqua autem sermonum Amon quae fecit nonne haec scripta sunt in libro sermonum dierum regum Iuda
Unchecked Copy Box2Ki 21:26 - sepelieruntque eum in sepulchro suo in horto Aza et regnavit Iosias filius eius pro eo
VUL

The Latin Vulgate was translated from the original languages into Latin by Jerome in A.D. 405. For over a millennium, it remained as the preferred translation of the church. This version of the Bible is in the public domain.

BLB Searches
Search the Bible
VUL
 [?]

Advanced Options

Other Searches

Multi-Verse Retrieval
x
VUL

Daily Devotionals
x

Blue Letter Bible offers several daily devotional readings in order to help you refocus on Christ and the Gospel of His peace and righteousness.

Daily Bible Reading Plans
x

Recognizing the value of consistent reflection upon the Word of God in order to refocus one's mind and heart upon Christ and His Gospel of peace, we provide several reading plans designed to cover the entire Bible in a year.

One-Year Plans

Two-Year Plan