VUL

VUL

Click to Change

Return to Top

Return to Top

Printer Icon

Print

Copy
Copy Options
Format by: Verse Paragraph
Strong's
Red Letter
Audio Bibles
The Blue Letter Bible

2 Regum (2 Kings) 8 :: Latin Vulgate (VUL)

toggle collapse
Choose a new font size and typeface
Audio Bibles
Unchecked Copy Box2Ki 8:1 - Heliseus autem locutus est ad mulierem cuius vivere fecerat filium dicens surge vade tu et domus tua et peregrinare ubicumque reppereris vocavit enim Dominus famem et veniet super terram septem annis
Unchecked Copy Box2Ki 8:2 - quae surrexit et fecit iuxta verbum hominis Dei et vadens cum domo sua peregrinata est in terra Philisthim diebus multis
Unchecked Copy Box2Ki 8:3 - cumque finiti essent anni septem reversa est mulier de terra Philisthim et egressa est ut interpellaret regem pro domo sua et agris suis
Unchecked Copy Box2Ki 8:4 - rex autem loquebatur cum Giezi puero viri Dei dicens narra mihi omnia magnalia quae fecit Heliseus
Unchecked Copy Box2Ki 8:5 - cumque ille narraret regi quomodo mortuum suscitasset apparuit mulier cuius vivificaverat filium clamans ad regem pro domo sua et pro agris suis dixitque Giezi domine mi rex haec est mulier et hic filius eius quem suscitavit Heliseus
Unchecked Copy Box2Ki 8:6 - et interrogavit rex mulierem quae narravit ei deditque ei rex eunuchum unum dicens restitue ei omnia quae sua sunt et universos reditus agrorum a die qua reliquit terram usque ad praesens
Unchecked Copy Box2Ki 8:7 - venit quoque Heliseus Damascum et Benadad rex Syriae aegrotabat nuntiaveruntque ei dicentes venit vir Dei huc
Unchecked Copy Box2Ki 8:8 - et ait rex ad Azahel tolle tecum munera et vade in occursum viri Dei et consule Dominum per eum dicens si evadere potero de infirmitate mea hac
Unchecked Copy Box2Ki 8:9 - ivit igitur Azahel in occursum eius habens secum munera et omnia bona Damasci onera quadraginta camelorum cumque stetisset coram eo ait filius tuus Benadad rex Syriae misit me ad te dicens si sanari potero de infirmitate mea hac
Unchecked Copy Box2Ki 8:10 - dixitque ei Heliseus vade dic ei sanaberis porro ostendit mihi Dominus quia morte morietur
Unchecked Copy Box2Ki 8:11 - stetitque cum eo et conturbatus est usque ad suffusionem vultus flevitque vir Dei
Unchecked Copy Box2Ki 8:12 - cui Azahel ait quare dominus meus flet at ille respondit quia scio quae facturus sis filiis Israhel mala civitates eorum munitas igne succendes et iuvenes eorum interficies gladio et parvulos eorum elides et praegnantes divides
Unchecked Copy Box2Ki 8:13 - dixitque Azahel quid enim sum servus tuus canis ut faciam rem istam magnam et ait Heliseus ostendit mihi Dominus te regem Syriae fore
Unchecked Copy Box2Ki 8:14 - qui cum recessisset ab Heliseo venit ad dominum suum qui ait ei quid tibi dixit Heliseus at ille respondit dixit mihi recipiet sanitatem
Unchecked Copy Box2Ki 8:15 - cumque venisset dies altera tulit sagulum et infudit aqua et expandit super faciem eius quo mortuo regnavit Azahel pro eo
(2Ch 21:1–20 )
Unchecked Copy Box2Ki 8:16 - anno quinto Ioram filii Ahab regis Israhel et Iosaphat regis Iuda regnavit Ioram filius Iosaphat rex Iuda
Unchecked Copy Box2Ki 8:17 - triginta duorum erat annorum cum regnare coepisset et octo annis regnavit in Hierusalem
Unchecked Copy Box2Ki 8:18 - ambulavitque in viis regum Israhel sicut ambulaverat domus Ahab filia enim Ahab erat uxor eius et fecit quod malum est coram Domino
Unchecked Copy Box2Ki 8:19 - noluit autem Dominus disperdere Iudam propter David servum suum sicut promiserat ei ut daret illi lucernam et filiis eius cunctis diebus
Unchecked Copy Box2Ki 8:20 - in diebus eius recessit Edom ne esset sub Iuda et constituit sibi regem
Unchecked Copy Box2Ki 8:21 - venitque Ioram Seira et omnis currus cum eo et surrexit nocte percussitque Idumeos qui eum circumdederant et principes curruum populus autem fugit in tabernacula sua
Unchecked Copy Box2Ki 8:22 - recessit ergo Edom ne esset sub Iuda usque ad diem hanc tunc recessit et Lobna in tempore illo
Unchecked Copy Box2Ki 8:23 - reliqua autem sermonum Ioram et universa quae fecit nonne haec scripta sunt in libro verborum dierum regum Iuda
Unchecked Copy Box2Ki 8:24 - et dormivit Ioram cum patribus suis sepultusque est cum eis in civitate David et regnavit Ahazias filius eius pro eo
(2Ch 22:1–6 )
Unchecked Copy Box2Ki 8:25 - anno duodecimo Ioram filii Ahab regis Israhel regnavit Ahazias filius Ioram regis Iudae
Unchecked Copy Box2Ki 8:26 - viginti duorum annorum erat Ahazias cum regnare coepisset et uno anno regnavit in Hierusalem nomen matris eius Athalia filia Amri regis Israhel
Unchecked Copy Box2Ki 8:27 - et ambulavit in viis domus Ahab et fecit quod malum est coram Domino sicut domus Ahab gener enim domus Ahab fuit
Unchecked Copy Box2Ki 8:28 - abiit quoque cum Ioram filio Ahab ad proeliandum contra Azahel regem Syriae in Ramoth Galaad et vulneraverunt Syri Ioram
Unchecked Copy Box2Ki 8:29 - qui reversus est ut curaretur in Hiezrahel quia vulneraverant eum Syri in Rama proeliantem contra Azahel regem Syriae porro Ahazias filius Ioram rex Iuda descendit invisere Ioram filium Ahab in Hiezrahel quia aegrotabat
VUL

The Latin Vulgate was translated from the original languages into Latin by Jerome in A.D. 405. For over a millennium, it remained as the preferred translation of the church. This version of the Bible is in the public domain.

BLB Searches
Search the Bible
VUL
 [?]

Advanced Options

Other Searches

Multi-Verse Retrieval
x
VUL

Daily Devotionals
x

Blue Letter Bible offers several daily devotional readings in order to help you refocus on Christ and the Gospel of His peace and righteousness.

Daily Bible Reading Plans
x

Recognizing the value of consistent reflection upon the Word of God in order to refocus one's mind and heart upon Christ and His Gospel of peace, we provide several reading plans designed to cover the entire Bible in a year.

One-Year Plans

Two-Year Plan