The Blue Letter Bible
Sponsors
BLB Searches
Search the Bible
Search VUL
 [?]

Advanced Options

Other Searches

Multi-Verse Retrieval
x
Search VUL

Let's Connect
x
Daily Devotionals
x

Blue Letter Bible offers several daily devotional readings in order to help you refocus on Christ and the Gospel of His peace and righteousness.

Daily Bible Reading Plans
x

Recognizing the value of consistent reflection upon the Word of God in order to refocus one's mind and heart upon Christ and His Gospel of peace, we provide several reading plans designed to cover the entire Bible in a year.

One-Year Plans

Two-Year Plan

Shmuel2 (2 Samuel) 1 :: Latin Vulgate (VUL)

toggle collapse
Choose a new font size and typeface
Listen to the Bible

Unchecked Copy Box2Sa 1:1 - factum est autem postquam mortuus est Saul ut David reverteretur a caede Amalech et maneret in Siceleg dies duos

Unchecked Copy Box2Sa 1:2 - in die autem tertia apparuit homo veniens de castris Saul veste conscissa et pulvere aspersus caput et ut venit ad David cecidit super faciem suam et adoravit

Unchecked Copy Box2Sa 1:3 - dixitque ad eum David unde venis qui ait ad eum de castris Israhel fugi

Unchecked Copy Box2Sa 1:4 - et dixit ad eum David quod est verbum quod factum est indica mihi qui ait fugit populus e proelio et multi corruentes e populo mortui sunt sed et Saul et Ionathan filius eius interierunt

Unchecked Copy Box2Sa 1:5 - dixitque David ad adulescentem qui nuntiabat unde scis quia mortuus est Saul et Ionathan filius eius

Unchecked Copy Box2Sa 1:6 - ait adulescens qui narrabat ei casu veni in montem Gelboe et Saul incumbebat super hastam suam porro currus et equites adpropinquabant ei

Unchecked Copy Box2Sa 1:7 - et conversus post tergum suum vidensque me vocavit cui cum respondissem adsum

Unchecked Copy Box2Sa 1:8 - dixit mihi quisnam es tu et aio ad eum Amalechites sum

Unchecked Copy Box2Sa 1:9 - et locutus est mihi sta super me et interfice me quoniam tenent me angustiae et adhuc tota anima in me est

Unchecked Copy Box2Sa 1:10 - stansque super eum occidi illum sciebam enim quod vivere non poterat post ruinam et tuli diadema quod erat in capite eius et armillam de brachio illius et adtuli ad te dominum meum huc

Unchecked Copy Box2Sa 1:11 - adprehendens autem David vestimenta sua scidit omnesque viri qui erant cum eo

Unchecked Copy Box2Sa 1:12 - et planxerunt et fleverunt et ieiunaverunt usque ad vesperam super Saul et super Ionathan filium eius et super populum Domini et super domum Israhel quod corruissent gladio

Unchecked Copy Box2Sa 1:13 - dixitque David ad iuvenem qui nuntiaverat ei unde es qui respondit filius hominis advenae amalechitae ego sum

Unchecked Copy Box2Sa 1:14 - et ait ad eum David quare non timuisti mittere manum tuam ut occideres christum Domini

Unchecked Copy Box2Sa 1:15 - vocansque David unum de pueris ait accedens inrue in eum qui percussit illum et mortuus est

Unchecked Copy Box2Sa 1:16 - et ait ad eum David sanguis tuus super caput tuum os enim tuum locutum est adversum te dicens ego interfeci christum Domini

Unchecked Copy Box2Sa 1:17 - planxit autem David planctum huiuscemodi super Saul et super Ionathan filium eius

Unchecked Copy Box2Sa 1:18 - et praecepit ut docerent filios Iuda arcum sicut scriptum est in libro Iustorum

Unchecked Copy Box2Sa 1:19 - incliti Israhel super montes tuos interfecti sunt quomodo ceciderunt fortes

Unchecked Copy Box2Sa 1:20 - nolite adnuntiare in Geth neque adnuntietis in conpetis Ascalonis ne forte laetentur filiae Philisthim ne exultent filiae incircumcisorum

Unchecked Copy Box2Sa 1:21 - montes Gelboe nec ros nec pluviae veniant super vos neque sint agri primitiarum quia ibi abiectus est clypeus fortium clypeus Saul quasi non esset unctus oleo

Unchecked Copy Box2Sa 1:22 - a sanguine interfectorum ab adipe fortium sagitta Ionathan numquam rediit retrorsum et gladius Saul non est reversus inanis

Unchecked Copy Box2Sa 1:23 - Saul et Ionathan amabiles et decori in vita sua in morte quoque non sunt divisi aquilis velociores leonibus fortiores

Unchecked Copy Box2Sa 1:24 - filiae Israhel super Saul flete qui vestiebat vos coccino in deliciis qui praebebat ornamenta aurea cultui vestro

Unchecked Copy Box2Sa 1:25 - quomodo ceciderunt fortes in proelio Ionathan in excelsis tuis occisus est

Unchecked Copy Box2Sa 1:26 - doleo super te frater mi Ionathan decore nimis et amabilis super amorem mulierum

Unchecked Copy Box2Sa 1:27 - quomodo ceciderunt robusti et perierunt arma bellica
VUL

The Latin Vulgate was translated from the original languages into Latin by Jerome in A.D. 405. For over a millennium, it remained as the preferred translation of the church. This version of the Bible is in the public domain.

 
 
Search Bible
Click for Help   Click for QuickNav   Click for Advanced Search Options
Search VUL
Your Bible Version is the VUL
Go to Top
Link to This PageCite This Page
Share this pageFollow the BLB
Printable Page
 
 
Left Context Bar Edge 1Left Context Bar BackgroundLeft Context Bar Edge 2Previous BookPrevious ChapterQuick NavNext ChapterNext BookCopy VersesCopy OptionsShow StrongsFormat by Verse or ParagraphListen to the BibleRed Letter OnRight Context Bar Edge 2Right Context Bar BackgroundRight Context Bar Edge 1