Search Bible
Click for Help   Click for QuickNav   Click for Advanced Search Options
Search VUL
Your Bible Version is the VUL
Go to Top
Link to This Page Cite This Page
Share this page Follow the BLB
Printable Page
 
 
Left Context Bar Edge 1Left Context Bar BackgroundLeft Context Bar Edge 2Previous BookPrevious ChapterQuick NavNext ChapterNext BookCopy VersesCopy OptionsShow StrongsFormat by Verse or ParagraphListen to the BibleRed Letter OnRight Context Bar Edge 2Right Context Bar BackgroundRight Context Bar Edge 1
The Blue Letter Bible
BLB Searches
Search the Bible
Search VUL
 [?]

Advanced Options

Other Searches

Multi-Verse Retrieval
x
Search VUL

Let's Connect
x
Daily Devotionals
x

Blue Letter Bible offers several daily devotional readings in order to help you refocus on Christ and the Gospel of His peace and righteousness.

Daily Bible Reading Plans
x

Recognizing the value of consistent reflection upon the Word of God in order to refocus one's mind and heart upon Christ and His Gospel of peace, we provide several reading plans designed to cover the entire Bible in a year.

One-Year Plans

Two-Year Plan

Shmuel2 (2 Samuel) 15 :: Latin Vulgate (VUL)

toggle collapse
Choose a new font size and typeface
Listen to the Bible
Unchecked Copy Box2Sa 15:1 - igitur post haec fecit sibi Absalom currum et equites et quinquaginta viros qui praecederent eum
Unchecked Copy Box2Sa 15:2 - et mane consurgens Absalom stabat iuxta introitum portae et omnem virum qui habebat negotium ut veniret ad regis iudicium vocabat Absalom ad se et dicebat de qua civitate es tu qui respondens aiebat ex una tribu Israhel ego sum servus tuus
Unchecked Copy Box2Sa 15:3 - respondebatque ei Absalom videntur mihi sermones tui boni et iusti sed non est qui te audiat constitutus a rege dicebatque Absalom
Unchecked Copy Box2Sa 15:4 - quis me constituat iudicem super terram ut ad me veniant omnes qui habent negotium et iuste iudicem
Unchecked Copy Box2Sa 15:5 - sed et cum accederet ad eum homo ut salutaret illum extendebat manum suam et adprehendens osculabatur eum
Unchecked Copy Box2Sa 15:6 - faciebatque hoc omni Israhel qui veniebat ad iudicium ut audiretur a rege et sollicitabat corda virorum Israhel
Unchecked Copy Box2Sa 15:7 - post quattuor autem annos dixit Absalom ad regem vadam et reddam vota mea quae vovi Domino in Hebron
Unchecked Copy Box2Sa 15:8 - vovens enim vovit servus tuus cum esset in Gessur Syriae dicens si reduxerit me Dominus in Hierusalem sacrificabo Domino
Unchecked Copy Box2Sa 15:9 - dixitque ei rex vade in pace et surrexit et abiit in Hebron
Unchecked Copy Box2Sa 15:10 - misit autem Absalom exploratores in universas tribus Israhel dicens statim ut audieritis clangorem bucinae dicite regnavit Absalom in Hebron
Unchecked Copy Box2Sa 15:11 - porro cum Absalom ierunt ducenti viri de Hierusalem vocati euntes simplici corde et causam penitus ignorantes
Unchecked Copy Box2Sa 15:12 - accersivit quoque Absalom Ahitofel Gilonitem consiliarium David de civitate sua Gilo cum immolaret victimas et facta est coniuratio valida populusque concurrens augebatur cum Absalom
Unchecked Copy Box2Sa 15:13 - venit igitur nuntius ad David dicens toto corde universus Israhel sequitur Absalom
Unchecked Copy Box2Sa 15:14 - et ait David servis suis qui erant cum eo in Hierusalem surgite fugiamus neque enim erit nobis effugium a facie Absalom festinate egredi ne forte veniens occupet nos et inpellat super nos ruinam et percutiat civitatem in ore gladii
Unchecked Copy Box2Sa 15:15 - dixeruntque servi regis ad eum omnia quaecumque praeceperit dominus noster rex libenter exsequimur servi tui
Unchecked Copy Box2Sa 15:16 - egressus est ergo rex et universa domus eius pedibus suis et dereliquit rex decem mulieres concubinas ad custodiendam domum
Unchecked Copy Box2Sa 15:17 - egressusque rex et omnis Israhel pedibus suis stetit procul a domo
Unchecked Copy Box2Sa 15:18 - et universi servi eius ambulabant iuxta eum et legiones Cherethi et Felethi et omnes Getthei sescenti viri qui secuti eum fuerant de Geth praecedebant regem
Unchecked Copy Box2Sa 15:19 - dixit autem rex ad Ethai Gettheum cur venis nobiscum revertere et habita cum rege quia peregrinus es et egressus de loco tuo
Unchecked Copy Box2Sa 15:20 - heri venisti et hodie inpelleris nobiscum egredi ego autem vadam quo iturus sum revertere et reduc tecum fratres tuos ostendisti gratiam et fidem
Unchecked Copy Box2Sa 15:21 - et respondit Ethai regi dicens vivit Dominus et vivit dominus meus rex quoniam in quocumque loco fueris domine mi rex sive in morte sive in vita ibi erit servus tuus
Unchecked Copy Box2Sa 15:22 - et ait David Ethai veni et transi et transivit Ethai Gettheus et omnes viri qui cum eo erant et reliqua multitudo
Unchecked Copy Box2Sa 15:23 - omnesque flebant voce magna et universus populus transiebat rex quoque transgrediebatur torrentem Cedron et cunctus populus incedebat contra viam quae respicit ad desertum
Unchecked Copy Box2Sa 15:24 - venit autem et Sadoc et universi Levitae cum eo portantes arcam foederis Dei et deposuerunt arcam Dei et ascendit Abiathar donec expletus est omnis populus qui egressus fuerat de civitate
Unchecked Copy Box2Sa 15:25 - et dixit rex ad Sadoc reporta arcam Dei in urbem si invenero gratiam in oculis Domini reducet me et ostendet mihi eam et tabernaculum suum
Unchecked Copy Box2Sa 15:26 - si autem dixerit non places praesto sum faciat quod bonum est coram se
Unchecked Copy Box2Sa 15:27 - et dixit rex ad Sadoc sacerdotem o videns revertere in civitatem in pace et Achimaas filius tuus et Ionathan filius Abiathar duo filii vestri sint vobiscum
Unchecked Copy Box2Sa 15:28 - ecce ego abscondar in campestribus deserti donec veniat sermo a vobis indicans mihi
Unchecked Copy Box2Sa 15:29 - reportaverunt igitur Sadoc et Abiathar arcam Dei Hierusalem et manserunt ibi
Unchecked Copy Box2Sa 15:30 - porro David ascendebat clivum Olivarum scandens et flens operto capite et nudis pedibus incedens sed et omnis populus qui erat cum eo operto capite ascendebat plorans
Unchecked Copy Box2Sa 15:31 - nuntiatum est autem David quod et Ahitofel esset in coniuratione cum Absalom dixitque David infatua quaeso consilium Ahitofel Domine
Unchecked Copy Box2Sa 15:32 - cumque ascenderet David summitatem montis in quo adoraturus erat Dominum ecce occurrit ei Husai Arachites scissa veste et terra pleno capite
Unchecked Copy Box2Sa 15:33 - et dixit ei David si veneris mecum eris mihi oneri
Unchecked Copy Box2Sa 15:34 - si autem in civitatem revertaris et dixeris Absalom servus tuus sum rex sicut fui servus patris tui sic ero servus tuus dissipabis consilium Ahitofel
Unchecked Copy Box2Sa 15:35 - habes autem tecum Sadoc et Abiathar sacerdotes et omne verbum quodcumque audieris de domo regis indicabis Sadoc et Abiathar sacerdotibus
Unchecked Copy Box2Sa 15:36 - sunt autem cum eis duo filii eorum Achimaas Sadoc et Ionathan Abiathar et mittetis per eos ad me omne verbum quod audieritis
Unchecked Copy Box2Sa 15:37 - veniente ergo Husai amico David in civitatem Absalom quoque ingressus est Hierusalem
VUL

The Latin Vulgate was translated from the original languages into Latin by Jerome in A.D. 405. For over a millennium, it remained as the preferred translation of the church. This version of the Bible is in the public domain.


Donate Contact

Blue Letter Bible study tools make reading, searching and studying the Bible easy and rewarding.

Blue Letter Bible is a 501(c)(3) nonprofit organization