VUL

VUL

Click to Change

Return to Top

Return to Top

Printer Icon

Print

Copy
Copy Options
Format by: Verse Paragraph
Strong's
Red Letter
Audio Bibles
The Blue Letter Bible

2 Samuelis (2 Samuel) 16 :: Latin Vulgate (VUL)

toggle collapse
Choose a new font size and typeface
Audio Bibles
Unchecked Copy Box2Sa 16:1 - cumque David transisset paululum montis verticem apparuit Siba puer Mifiboseth in occursum eius cum duobus asinis qui onerati erant ducentis panibus et centum alligaturis uvae passae et centum massis palatarum et utribus vini
Unchecked Copy Box2Sa 16:2 - et dixit rex Sibae quid sibi volunt haec responditque Siba asini domestici regis ut sedeant et panes et palatae ad vescendum pueris tuis vinum autem ut bibat si quis defecerit in deserto
Unchecked Copy Box2Sa 16:3 - et ait rex ubi est filius domini tui responditque Siba regi remansit in Hierusalem dicens hodie restituet mihi domus Israhel regnum patris mei
Unchecked Copy Box2Sa 16:4 - et ait rex Sibae tua sint omnia quae fuerunt Mifiboseth dixitque Siba adoro inveniam gratiam coram te domine mi rex
Unchecked Copy Box2Sa 16:5 - venit ergo rex David usque Baurim et ecce egrediebatur inde vir de cognatione domus Saul nomine Semei filius Gera procedebat egrediens et maledicebat
Unchecked Copy Box2Sa 16:6 - mittebatque lapides contra David et contra universos servos regis David omnis autem populus et universi bellatores a dextro et sinistro latere regis incedebant
Unchecked Copy Box2Sa 16:7 - ita autem loquebatur Semei cum malediceret regi egredere egredere vir sanguinum et vir Belial
Unchecked Copy Box2Sa 16:8 - reddidit tibi Dominus universum sanguinem domus Saul quoniam invasisti regnum pro eo et dedit Dominus regnum in manu Absalom filii tui et ecce premunt te mala tua quoniam vir sanguinum es
Unchecked Copy Box2Sa 16:9 - dixit autem Abisai filius Sarviae regi quare maledicit canis hic moriturus domino meo regi vadam et amputabo caput eius
Unchecked Copy Box2Sa 16:10 - et ait rex quid mihi et vobis filii Sarviae dimittite eum maledicat Dominus enim praecepit ei ut malediceret David et quis est qui audeat dicere quare sic fecerit
Unchecked Copy Box2Sa 16:11 - et ait rex Abisai et universis servis suis ecce filius meus qui egressus est de utero meo quaerit animam meam quanto magis nunc filius Iemini dimittite eum ut maledicat iuxta praeceptum Domini
Unchecked Copy Box2Sa 16:12 - si forte respiciat Dominus adflictionem meam et reddat mihi bonum pro maledictione hac hodierna
Unchecked Copy Box2Sa 16:13 - ambulabat itaque David et socii eius per viam cum eo Semei autem per iugum montis ex latere contra illum gradiebatur maledicens et mittens lapides adversum eum terramque spargens
Unchecked Copy Box2Sa 16:14 - venit itaque rex et universus populus cum eo lassus et refocilati sunt ibi
Unchecked Copy Box2Sa 16:15 - Absalom autem et omnis populus Israhel ingressi sunt Hierusalem sed et Ahitofel cum eo
Unchecked Copy Box2Sa 16:16 - cum autem venisset Husai Arachites amicus David ad Absalom locutus est ad eum salve rex salve rex
Unchecked Copy Box2Sa 16:17 - ad quem Absalom haec est inquit gratia tua ad amicum tuum quare non isti cum amico tuo
Unchecked Copy Box2Sa 16:18 - responditque Husai ad Absalom nequaquam quia illius ero quem elegit Dominus et omnis hic populus et universus Israhel et cum eo manebo
Unchecked Copy Box2Sa 16:19 - sed ut et hoc inferam cui ego serviturus sum nonne filio regis sicut parui patri tuo sic parebo et tibi
Unchecked Copy Box2Sa 16:20 - dixit autem Absalom ad Ahitofel inite consilium quid agere debeamus
Unchecked Copy Box2Sa 16:21 - et ait Ahitofel ad Absalom ingredere ad concubinas patris tui quas dimisit ad custodiendam domum ut cum audierit omnis Israhel quod foedaveris patrem tuum roborentur manus eorum tecum
Unchecked Copy Box2Sa 16:22 - tetenderunt igitur Absalom tabernaculum in solario ingressusque est ad concubinas patris sui coram universo Israhel
Unchecked Copy Box2Sa 16:23 - consilium autem Ahitofel quod dabat in diebus illis quasi si quis consuleret Deum sic erat omne consilium Ahitofel et cum esset cum David et cum esset cum Absalom
VUL

The Latin Vulgate was translated from the original languages into Latin by Jerome in A.D. 405. For over a millennium, it remained as the preferred translation of the church. This version of the Bible is in the public domain.

BLB Searches
Search the Bible
VUL
 [?]

Advanced Options

Other Searches

Multi-Verse Retrieval
x
VUL

Daily Devotionals
x

Blue Letter Bible offers several daily devotional readings in order to help you refocus on Christ and the Gospel of His peace and righteousness.

Daily Bible Reading Plans
x

Recognizing the value of consistent reflection upon the Word of God in order to refocus one's mind and heart upon Christ and His Gospel of peace, we provide several reading plans designed to cover the entire Bible in a year.

One-Year Plans

Two-Year Plan