VUL

VUL

Click to Change

Return to Top

Return to Top

Printer Icon

Print

Copy
Copy Options
Format by: Verse Paragraph
Strong's
Red Letter
Audio Bibles
The Blue Letter Bible

2 Samuelis (2 Samuel) 19 :: Latin Vulgate (VUL)

toggle collapse
Choose a new font size and typeface
Audio Bibles
Unchecked Copy Box2Sa 19:1 - nuntiatum est autem Ioab quod rex fleret et lugeret filium suum
Unchecked Copy Box2Sa 19:2 - et versa est victoria in die illa in luctum omni populo audivit enim populus in die illa dici dolet rex super filio suo
Unchecked Copy Box2Sa 19:3 - et declinabat populus in die illa ingredi civitatem quomodo declinare solet populus versus et fugiens de proelio
Unchecked Copy Box2Sa 19:4 - porro rex operuit caput suum et clamabat voce magna fili mi Absalom Absalom fili mi fili mi
Unchecked Copy Box2Sa 19:5 - ingressus ergo Ioab ad regem in domo dixit confudisti hodie vultus omnium servorum tuorum qui salvam fecerunt animam tuam et animam filiorum tuorum et filiarum tuarum et animam uxorum tuarum et animam concubinarum tuarum
Unchecked Copy Box2Sa 19:6 - diligis odientes te et odio habes diligentes te et ostendisti hodie quia non curas de ducibus tuis et de servis tuis et vere cognovi modo quia si Absalom viveret et nos omnes occubuissemus tunc placeret tibi
Unchecked Copy Box2Sa 19:7 - nunc igitur surge et procede et adloquens satisfac servis tuis iuro enim tibi per Dominum quod si non exieris ne unus quidem remansurus sit tecum nocte hac et peius erit hoc tibi quam omnia mala quae venerunt super te ab adulescentia tua usque in praesens
Unchecked Copy Box2Sa 19:8 - surrexit ergo rex et sedit in porta et omni populo nuntiatum est quod rex sederet in porta venitque universa multitudo coram rege Israhel autem fugit in tabernacula sua
Unchecked Copy Box2Sa 19:9 - omnis quoque populus certabat in cunctis tribubus Israhel dicens rex liberavit nos de manu inimicorum nostrorum ipse salvavit nos de manu Philisthinorum et nunc fugit de terra propter Absalom
Unchecked Copy Box2Sa 19:10 - Absalom autem quem unximus super nos mortuus est in bello usquequo siletis et non reducitis regem
Unchecked Copy Box2Sa 19:11 - rex vero David misit ad Sadoc et ad Abiathar sacerdotes dicens loquimini ad maiores natu Iuda dicentes cur venitis novissimi ad reducendum regem in domum suam sermo autem omnis Israhel pervenerat ad regem in domo eius
Unchecked Copy Box2Sa 19:12 - fratres mei vos os meum et caro mea vos quare novissimi reducitis regem
Unchecked Copy Box2Sa 19:13 - et Amasae dicite nonne os meum es et caro mea haec faciat mihi Deus et haec addat si non magister militiae fueris coram me omni tempore pro Ioab
Unchecked Copy Box2Sa 19:14 - et inclinavit cor omnium virorum Iuda quasi viri unius miseruntque ad regem dicentes revertere tu et omnes servi tui
Unchecked Copy Box2Sa 19:15 - et reversus est rex et venit usque ad Iordanem et Iuda venit in Galgala ut occurreret regi et transduceret eum Iordanem
Unchecked Copy Box2Sa 19:16 - festinavit autem Semei filius Gera filii Iemini de Baurim et descendit cum viris Iuda in occursum regis David
Unchecked Copy Box2Sa 19:17 - cum mille viris de Beniamin et Siba puer de domo Saul et quindecim filii eius ac viginti servi erant cum eo et inrumpentes Iordanem ante regem
Unchecked Copy Box2Sa 19:18 - transierunt vada ut transducerent domum regis et facerent iuxta iussionem eius Semei autem filius Gera prostratus coram rege cum iam transisset Iordanem
Unchecked Copy Box2Sa 19:19 - dixit ad eum ne reputes mihi domine mi iniquitatem neque memineris iniuriam servi tui in die qua egressus es domine mi rex de Hierusalem neque ponas rex in corde tuo
Unchecked Copy Box2Sa 19:20 - agnosco enim servus tuus peccatum meum et idcirco hodie primus veni de omni domo Ioseph descendique in occursum domini mei regis
Unchecked Copy Box2Sa 19:21 - respondens vero Abisai filius Sarviae dixit numquid pro his verbis non occidetur Semei quia maledixit christo Domini
Unchecked Copy Box2Sa 19:22 - et ait David quid mihi et vobis filii Sarviae cur efficimini mihi hodie in Satan ergone hodie interficietur vir in Israhel an ignoro hodie me factum regem super Israhel
Unchecked Copy Box2Sa 19:23 - et ait rex Semei non morieris iuravitque ei
Unchecked Copy Box2Sa 19:24 - Mifiboseth quoque filius Saul descendit in occursum regis inlotis pedibus et intonsa barba vestesque suas non laverat a die qua egressus fuerat rex usque ad diem reversionis eius in pace
Unchecked Copy Box2Sa 19:25 - cumque Hierusalem occurrisset regi dixit ei rex quare non venisti mecum Mifiboseth
Unchecked Copy Box2Sa 19:26 - qui respondens ait domine mi rex servus meus contempsit me dixi ei ego famulus tuus ut sterneret mihi asinum et ascendens abirem cum rege claudus enim sum servus tuus
Unchecked Copy Box2Sa 19:27 - insuper et accusavit me servum tuum ad te dominum meum regem tu autem domine mi rex sicut angelus Dei fac quod placitum est tibi
Unchecked Copy Box2Sa 19:28 - neque enim fuit domus patris mei nisi morti obnoxia domino meo regi tu autem posuisti me servum tuum inter convivas mensae tuae quid igitur habeo iustae querellae aut quid possum ultra vociferari ad regem
Unchecked Copy Box2Sa 19:29 - ait ergo ei rex quid ultra loqueris fixum est quod locutus sum tu et Siba dividite possessiones
Unchecked Copy Box2Sa 19:30 - responditque Mifiboseth regi etiam cuncta accipiat postquam reversus est dominus meus rex pacifice in domum suam
Unchecked Copy Box2Sa 19:31 - Berzellai quoque Galaadites descendens de Rogelim transduxit regem Iordanem paratus etiam ultra fluvium prosequi eum
Unchecked Copy Box2Sa 19:32 - erat autem Berzellai Galaadites senex valde id est octogenarius et ipse praebuit alimenta regi cum moraretur in Castris fuit quippe vir dives nimis
Unchecked Copy Box2Sa 19:33 - dixit itaque rex ad Berzellai veni mecum ut requiescas secure mecum in Hierusalem
Unchecked Copy Box2Sa 19:34 - et ait Berzellai ad regem quot sunt dies annorum vitae meae ut ascendam cum rege Hierusalem
Unchecked Copy Box2Sa 19:35 - octogenarius sum hodie numquid vigent sensus mei ad discernendum suave aut amarum aut delectare potest servum tuum cibus et potus vel audire ultra possum vocem cantorum atque cantricum quare servus tuus fit oneri domino meo regi
Unchecked Copy Box2Sa 19:36 - paululum procedam famulus tuus ab Iordane tecum nec indigeo hac vicissitudine
Unchecked Copy Box2Sa 19:37 - sed obsecro ut revertar servus tuus et moriar in civitate mea iuxta sepulchrum patris mei et matris meae est autem servus tuus Chamaam ipse vadat tecum domine mi rex et fac ei quod tibi bonum videtur
Unchecked Copy Box2Sa 19:38 - dixitque rex mecum transeat Chamaam et ego faciam ei quicquid tibi placuerit et omne quod petieris a me inpetrabis
Unchecked Copy Box2Sa 19:39 - cumque transisset universus populus et rex Iordanem osculatus est rex Berzellai et benedixit ei et ille reversus est in locum suum
Unchecked Copy Box2Sa 19:40 - transivit ergo rex in Galgalam et Chamaam cum eo omnis autem populus Iuda transduxerat regem et media tantum pars adfuerat de populo Israhel
Unchecked Copy Box2Sa 19:41 - itaque omnes viri Israhel concurrentes ad regem dixerunt ei quare te furati sunt fratres nostri viri Iuda et transduxerunt regem et domum eius Iordanem omnesque viros David cum eo
Unchecked Copy Box2Sa 19:42 - et respondit omnis vir Iuda ad viros Israhel quia propior mihi est rex cur irasceris super hac re numquid comedimus aliquid ex rege aut munera nobis data sunt
Unchecked Copy Box2Sa 19:43 - et respondit vir Israhel ad viros Iuda et ait decem partibus maior ego sum apud regem magisque ad me pertinet David quam ad te cur mihi fecisti iniuriam et non mihi nuntiatum est priori ut reducerem regem meum durius autem responderunt viri Iuda viris Israhel
VUL

The Latin Vulgate was translated from the original languages into Latin by Jerome in A.D. 405. For over a millennium, it remained as the preferred translation of the church. This version of the Bible is in the public domain.

BLB Searches
Search the Bible
VUL
 [?]

Advanced Options

Other Searches

Multi-Verse Retrieval
x
VUL

Daily Devotionals
x

Blue Letter Bible offers several daily devotional readings in order to help you refocus on Christ and the Gospel of His peace and righteousness.

Daily Bible Reading Plans
x

Recognizing the value of consistent reflection upon the Word of God in order to refocus one's mind and heart upon Christ and His Gospel of peace, we provide several reading plans designed to cover the entire Bible in a year.

One-Year Plans

Two-Year Plan