VUL

VUL

Click to Change

Return to Top

Return to Top

Printer Icon

Print

Copy
Copy Options
Format by: Verse Paragraph
Strong's
Red Letter
Audio Bibles
The Blue Letter Bible

2 Samuelis (2 Samuel) 3 :: Latin Vulgate (VUL)

toggle collapse
Choose a new font size and typeface
Audio Bibles
Unchecked Copy Box2Sa 3:1 - facta est ergo longa concertatio inter domum Saul et inter domum David David proficiens et semper se ipso robustior domus autem Saul decrescens cotidie
Unchecked Copy Box2Sa 3:2 - nati quoque sunt filii David in Hebron fuitque primogenitus eius Amnon de Ahinoem Iezrahelitide
Unchecked Copy Box2Sa 3:3 - et post eum Chelaab de Abigail uxore Nabal Carmeli porro tertius Absalom filius Maacha filiae Tholomai regis Gessur
Unchecked Copy Box2Sa 3:4 - quartus autem Adonias filius Aggith et quintus Safathia filius Abital
Unchecked Copy Box2Sa 3:5 - sextus quoque Iethraam de Agla uxore David hii nati sunt David in Hebron
Unchecked Copy Box2Sa 3:6 - cum ergo esset proelium inter domum Saul et domum David Abner filius Ner regebat domum Saul
Unchecked Copy Box2Sa 3:7 - fuerat autem Sauli concubina nomine Respha filia Ahia dixitque Hisboseth ad Abner
Unchecked Copy Box2Sa 3:8 - quare ingressus es ad concubinam patris mei qui iratus nimis propter verba Hisboseth ait numquid caput canis ego sum adversum Iuda hodie qui fecerim misericordiam super domum Saul patris tui et super fratres et proximos eius et non tradidi te in manu David et tu requisisti in me quod argueres pro muliere hodie
Unchecked Copy Box2Sa 3:9 - haec faciat Deus Abner et haec addat ei nisi quomodo iuravit Dominus David sic faciam cum eo
Unchecked Copy Box2Sa 3:10 - ut transferatur regnum de domo Saul et elevetur thronus David super Israhel et super Iudam a Dan usque Bersabee
Unchecked Copy Box2Sa 3:11 - et non potuit respondere ei quicquam quia metuebat illum
Unchecked Copy Box2Sa 3:12 - misit ergo Abner nuntios ad David pro se dicentes cuius est terra et loquerentur fac mecum amicitias et erit manus mea tecum et reducam ad te universum Israhel
Unchecked Copy Box2Sa 3:13 - qui ait optime ego faciam tecum amicitias sed unam rem peto a te dicens non videbis faciem meam antequam adduxeris Michol filiam Saul et sic venies et videbis me
Unchecked Copy Box2Sa 3:14 - misit autem David nuntios ad Hisboseth filium Saul dicens redde uxorem meam Michol quam despondi mihi centum praeputiis Philisthim
Unchecked Copy Box2Sa 3:15 - misit ergo Hisboseth et tulit eam a viro suo Faltihel filio Lais
Unchecked Copy Box2Sa 3:16 - sequebaturque eam vir suus plorans usque Baurim et dixit ad eum Abner vade revertere qui reversus est
Unchecked Copy Box2Sa 3:17 - sermonem quoque intulit Abner ad seniores Israhel dicens tam heri quam nudius tertius quaerebatis David ut regnaret super vos
Unchecked Copy Box2Sa 3:18 - nunc ergo facite quoniam Dominus locutus est ad David dicens in manu servi mei David salvabo populum meum Israhel de manu Philisthim et omnium inimicorum eius
Unchecked Copy Box2Sa 3:19 - locutus est autem Abner etiam ad Beniamin et abiit ut loqueretur ad David in Hebron omnia quae placuerant Israhel et universo Beniamin
Unchecked Copy Box2Sa 3:20 - venitque ad David in Hebron cum viginti viris et fecit David Abner et viris eius qui venerant cum eo convivium
Unchecked Copy Box2Sa 3:21 - et dixit Abner ad David surgam ut congregem ad te dominum meum regem omnem Israhel et ineam tecum foedus et imperes omnibus sicut desiderat anima tua cum ergo deduxisset David Abner et ille isset in pace
Unchecked Copy Box2Sa 3:22 - statim pueri David et Ioab venerunt caesis latronibus cum praeda magna nimis Abner autem non erat cum David in Hebron quia iam dimiserat eum et profectus fuerat in pace
Unchecked Copy Box2Sa 3:23 - et Ioab et omnis exercitus qui erat cum eo postea venerant nuntiatum est itaque Ioab a narrantibus venit Abner filius Ner ad regem et dimisit eum et abiit in pace
Unchecked Copy Box2Sa 3:24 - et ingressus est Ioab ad regem et ait quid fecisti ecce venit Abner ad te quare dimisisti eum et abiit et recessit
Unchecked Copy Box2Sa 3:25 - ignoras Abner filium Ner quoniam ad hoc venit ut deciperet te et sciret exitum tuum et introitum tuum et nosset omnia quae agis
Unchecked Copy Box2Sa 3:26 - egressus itaque Ioab a David misit nuntios post Abner et reduxit eum a cisterna Sira ignorante David
Unchecked Copy Box2Sa 3:27 - cumque redisset Abner in Hebron seorsum abduxit eum Ioab ad medium portae ut loqueretur ei in dolo et percussit illum ibi in inguine et mortuus est in ultionem sanguinis Asahel fratris eius
Unchecked Copy Box2Sa 3:28 - quod cum audisset David rem iam gestam ait mundus ego sum et regnum meum apud Dominum usque in sempiternum a sanguine Abner filii Ner
Unchecked Copy Box2Sa 3:29 - et veniat super caput Ioab et super omnem domum patris eius nec deficiat de domo Ioab fluxum seminis sustinens et leprosus tenens fusum et cadens gladio et indigens pane
Unchecked Copy Box2Sa 3:30 - igitur Ioab et Abisai frater eius interfecerunt Abner eo quod occidisset Asahel fratrem eorum in Gabaon in proelio
Unchecked Copy Box2Sa 3:31 - dixit autem David ad Ioab et ad omnem populum qui erat cum eo scindite vestimenta vestra et accingimini saccis et plangite ante exequias Abner porro rex David sequebatur feretrum
Unchecked Copy Box2Sa 3:32 - cumque sepelissent Abner in Hebron levavit rex vocem suam et flevit super tumulum Abner flevit autem et omnis populus
Unchecked Copy Box2Sa 3:33 - plangensque rex Abner ait nequaquam ut mori solent ignavi mortuus est Abner
Unchecked Copy Box2Sa 3:34 - manus tuae non sunt ligatae et pedes tui non sunt conpedibus adgravati sed sicut solent cadere coram filiis iniquitatis corruisti congeminansque omnis populus flevit super eum
Unchecked Copy Box2Sa 3:35 - cumque venisset universa multitudo cibum capere cum David clara adhuc die iuravit David dicens haec faciat mihi Deus et haec addat si ante occasum solis gustavero panem vel aliud quicquam
Unchecked Copy Box2Sa 3:36 - omnisque populus audivit et placuerunt eis cuncta quae fecit rex in conspectu totius populi
Unchecked Copy Box2Sa 3:37 - et cognovit omne vulgus et universus Israhel in die illa quoniam non actum fuisset a rege ut occideretur Abner filius Ner
Unchecked Copy Box2Sa 3:38 - dixit quoque rex ad servos suos num ignoratis quoniam princeps et maximus cecidit hodie in Israhel
Unchecked Copy Box2Sa 3:39 - ego autem adhuc delicatus et unctus rex porro viri isti filii Sarviae duri mihi sunt retribuat Dominus facienti malum iuxta malitiam suam
VUL

The Latin Vulgate was translated from the original languages into Latin by Jerome in A.D. 405. For over a millennium, it remained as the preferred translation of the church. This version of the Bible is in the public domain.

BLB Searches
Search the Bible
VUL
 [?]

Advanced Options

Other Searches

Multi-Verse Retrieval
x
VUL

Daily Devotionals
x

Blue Letter Bible offers several daily devotional readings in order to help you refocus on Christ and the Gospel of His peace and righteousness.

Daily Bible Reading Plans
x

Recognizing the value of consistent reflection upon the Word of God in order to refocus one's mind and heart upon Christ and His Gospel of peace, we provide several reading plans designed to cover the entire Bible in a year.

One-Year Plans

Two-Year Plan