VUL

VUL

Click to Change

Return to Top

Return to Top

Printer Icon

Print

Copy
Copy Options
Format by: Verse Paragraph
Strong's
Red Letter
Audio Bibles
The Blue Letter Bible

Actus (Acts) 13 :: Latin Vulgate (VUL)

toggle collapse
Choose a new font size and typeface
Audio Bibles
Unchecked Copy BoxAct 13:1 - erant autem in ecclesia quae erat Antiochiae prophetae et doctores in quibus Barnabas et Symeon qui vocabatur Niger et Lucius Cyrenensis et Manaen qui erat Herodis tetrarchae conlactaneus et Saulus
Unchecked Copy BoxAct 13:2 - ministrantibus autem illis Domino et ieiunantibus dixit Spiritus Sanctus separate mihi Barnaban et Saulum in opus quod adsumpsi eos
Unchecked Copy BoxAct 13:3 - tunc ieiunantes et orantes inponentesque eis manus dimiserunt illos
Unchecked Copy BoxAct 13:4 - et ipsi quidem missi ab Spiritu Sancto abierunt Seleuciam et inde navigaverunt Cyprum
Unchecked Copy BoxAct 13:5 - et cum venissent Salamina praedicabant verbum Dei in synagogis Iudaeorum habebant autem et Iohannem in ministerio
Unchecked Copy BoxAct 13:6 - et cum perambulassent universam insulam usque Paphum invenerunt quendam virum magum pseudoprophetam Iudaeum cui nomen erat Bariesu
Unchecked Copy BoxAct 13:7 - qui erat cum proconsule Sergio Paulo viro prudente hic accitis Barnaba et Saulo desiderabat audire verbum Dei
Unchecked Copy BoxAct 13:8 - resistebat autem illis Elymas magus sic enim interpretatur nomen eius quaerens avertere proconsulem a fide
Unchecked Copy BoxAct 13:9 - Saulus autem qui et Paulus repletus Spiritu Sancto intuens in eum
Unchecked Copy BoxAct 13:10 - dixit o plene omni dolo et omni fallacia fili diaboli inimice omnis iustitiae non desinis subvertere vias Domini rectas
Unchecked Copy BoxAct 13:11 - et nunc ecce manus Domini super te et eris caecus non videns solem usque ad tempus et confestim cecidit in eum caligo et tenebrae et circumiens quaerebat qui ei manum daret
Unchecked Copy BoxAct 13:12 - tunc proconsul cum vidisset factum credidit admirans super doctrinam Domini
Unchecked Copy BoxAct 13:13 - et cum a Papho navigassent Paulus et qui cum eo venerunt Pergen Pamphiliae Iohannes autem discedens ab eis reversus est Hierosolymam
Unchecked Copy BoxAct 13:14 - illi vero pertranseuntes Pergen venerunt Antiochiam Pisidiae et ingressi synagogam die sabbatorum sederunt
Unchecked Copy BoxAct 13:15 - post lectionem autem legis et prophetarum miserunt principes synagogae ad eos dicentes viri fratres si quis est in vobis sermo exhortationis ad plebem dicite
Unchecked Copy BoxAct 13:16 - surgens autem Paulus et manu silentium indicens ait viri israhelitae et qui timetis Deum audite
Unchecked Copy BoxAct 13:17 - Deus plebis Israhel elegit patres nostros et plebem exaltavit cum essent incolae in terra Aegypti et in brachio excelso eduxit eos ex ea
Unchecked Copy BoxAct 13:18 - et per quadraginta annorum tempus mores eorum sustinuit in deserto
Unchecked Copy BoxAct 13:19 - et destruens gentes septem in terra Chanaan sorte distribuit eis terram eorum
Unchecked Copy BoxAct 13:20 - quasi post quadringentos et quinquaginta annos et post haec dedit iudices usque ad Samuhel prophetam
Unchecked Copy BoxAct 13:21 - et exinde postulaverunt regem et dedit illis Deus Saul filium Cis virum de tribu Beniamin annis quadraginta
Unchecked Copy BoxAct 13:22 - et amoto illo suscitavit illis David regem cui et testimonium perhibens dixit inveni David filium Iesse virum secundum cor meum qui faciet omnes voluntates meas
Unchecked Copy BoxAct 13:23 - huius Deus ex semine secundum promissionem eduxit Israhel salvatorem Iesum
Unchecked Copy BoxAct 13:24 - praedicante Iohanne ante faciem adventus eius baptismum paenitentiae omni populo Israhel
Unchecked Copy BoxAct 13:25 - cum impleret autem Iohannes cursum suum dicebat quem me arbitramini esse non sum ego sed ecce venit post me cuius non sum dignus calciamenta pedum solvere
Unchecked Copy BoxAct 13:26 - viri fratres filii generis Abraham et qui in vobis timent Deum vobis verbum salutis huius missum est
Unchecked Copy BoxAct 13:27 - qui enim habitabant Hierusalem et principes eius hunc ignorantes et voces prophetarum quae per omne sabbatum leguntur iudicantes impleverunt
Unchecked Copy BoxAct 13:28 - et nullam causam mortis invenientes in eum petierunt a Pilato ut interficerent eum
Unchecked Copy BoxAct 13:29 - cumque consummassent omnia quae de eo scripta erant deponentes eum de ligno posuerunt in monumento
Unchecked Copy BoxAct 13:30 - Deus vero suscitavit eum a mortuis qui visus est per dies multos his
Unchecked Copy BoxAct 13:31 - qui simul ascenderant cum eo de Galilaea in Hierusalem qui usque nunc sunt testes eius ad plebem
Unchecked Copy BoxAct 13:32 - et nos vobis adnuntiamus ea quae ad patres nostros repromissio facta est
Unchecked Copy BoxAct 13:33 - quoniam hanc Deus adimplevit filiis nostris resuscitans Iesum sicut et in psalmo secundo scriptum est Filius meus es tu ego hodie genui te
Unchecked Copy BoxAct 13:34 - quod autem suscitaverit eum a mortuis amplius iam non reversurum in corruptionem ita dixit quia dabo vobis sancta David fidelia
Unchecked Copy BoxAct 13:35 - ideoque et alias dicit non dabis Sanctum tuum videre corruptionem
Unchecked Copy BoxAct 13:36 - David enim sua generatione cum administrasset voluntati Dei dormivit et adpositus est ad patres suos et vidit corruptionem
Unchecked Copy BoxAct 13:37 - quem vero Deus suscitavit non vidit corruptionem
Unchecked Copy BoxAct 13:38 - notum igitur sit vobis viri fratres quia per hunc vobis remissio peccatorum adnuntiatur ab omnibus quibus non potuistis in lege Mosi iustificari
Unchecked Copy BoxAct 13:39 - in hoc omnis qui credit iustificatur
Unchecked Copy BoxAct 13:40 - videte ergo ne superveniat quod dictum est in prophetis
Unchecked Copy BoxAct 13:41 - videte contemptores et admiramini et disperdimini quia opus operor ego in diebus vestris opus quod non credetis si quis enarraverit vobis
Unchecked Copy BoxAct 13:42 - exeuntibus autem illis rogabant ut sequenti sabbato loquerentur sibi verba haec
Unchecked Copy BoxAct 13:43 - cumque dimissa esset synagoga secuti sunt multi Iudaeorum et colentium advenarum Paulum et Barnaban qui loquentes suadebant eis ut permanerent in gratia Dei
Unchecked Copy BoxAct 13:44 - sequenti vero sabbato paene universa civitas convenit audire verbum Domini
Unchecked Copy BoxAct 13:45 - videntes autem turbas Iudaei repleti sunt zelo et contradicebant his quae a Paulo dicebantur blasphemantes
Unchecked Copy BoxAct 13:46 - tunc constanter Paulus et Barnabas dixerunt vobis oportebat primum loqui verbum Dei sed quoniam repellitis illud et indignos vos iudicastis aeternae vitae ecce convertimur ad gentes
Unchecked Copy BoxAct 13:47 - sic enim praecepit nobis Dominus posui te in lumen gentibus ut sis in salutem usque ad extremum terrae
Unchecked Copy BoxAct 13:48 - audientes autem gentes gavisae sunt et glorificabant verbum Domini et crediderunt quotquot erant praeordinati ad vitam aeternam
Unchecked Copy BoxAct 13:49 - disseminabatur autem verbum Domini per universam regionem
Unchecked Copy BoxAct 13:50 - Iudaei autem concitaverunt religiosas mulieres et honestas et primos civitatis et excitaverunt persecutionem in Paulum et Barnaban et eiecerunt eos de finibus suis
Unchecked Copy BoxAct 13:51 - at illi excusso pulvere pedum in eos venerunt Iconium
Unchecked Copy BoxAct 13:52 - discipuli quoque replebantur gaudio et Spiritu Sancto
VUL

The Latin Vulgate was translated from the original languages into Latin by Jerome in A.D. 405. For over a millennium, it remained as the preferred translation of the church. This version of the Bible is in the public domain.

BLB Searches
Search the Bible
VUL
 [?]

Advanced Options

Other Searches

Multi-Verse Retrieval
x
VUL

Daily Devotionals
x

Blue Letter Bible offers several daily devotional readings in order to help you refocus on Christ and the Gospel of His peace and righteousness.

Daily Bible Reading Plans
x

Recognizing the value of consistent reflection upon the Word of God in order to refocus one's mind and heart upon Christ and His Gospel of peace, we provide several reading plans designed to cover the entire Bible in a year.

One-Year Plans

Two-Year Plan