VUL

VUL

Click to Change

Return to Top

Return to Top

Printer Icon

Print

Copy
Copy Options
Format by: Verse Paragraph
Strong's
Red Letter
Audio Bibles
The Blue Letter Bible

Actus (Acts) 19 :: Latin Vulgate (VUL)

toggle collapse
Choose a new font size and typeface
Audio Bibles
Unchecked Copy BoxAct 19:1 - factum est autem cum Apollo esset Corinthi ut Paulus peragratis superioribus partibus veniret Ephesum et inveniret quosdam discipulos
Unchecked Copy BoxAct 19:2 - dixitque ad eos si Spiritum Sanctum accepistis credentes at illi ad eum sed neque si Spiritus Sanctus est audivimus
Unchecked Copy BoxAct 19:3 - ille vero ait in quo ergo baptizati estis qui dixerunt in Iohannis baptismate
Unchecked Copy BoxAct 19:4 - dixit autem Paulus Iohannes baptizavit baptisma paenitentiae populum dicens in eum qui venturus esset post ipsum ut crederent hoc est in Iesum
Unchecked Copy BoxAct 19:5 - his auditis baptizati sunt in nomine Domini Iesu
Unchecked Copy BoxAct 19:6 - et cum inposuisset illis manum Paulus venit Spiritus Sanctus super eos et loquebantur linguis et prophetabant
Unchecked Copy BoxAct 19:7 - erant autem omnes viri fere duodecim
Unchecked Copy BoxAct 19:8 - introgressus autem synagogam cum fiducia loquebatur per tres menses disputans et suadens de regno Dei
Unchecked Copy BoxAct 19:9 - cum autem quidam indurarentur et non crederent maledicentes viam coram multitudine discedens ab eis segregavit discipulos cotidie disputans in scola Tyranni
Unchecked Copy BoxAct 19:10 - hoc autem factum est per biennium ita ut omnes qui habitabant in Asia audirent verbum Domini Iudaei atque gentiles
Unchecked Copy BoxAct 19:11 - virtutesque non quaslibet Deus faciebat per manus Pauli
Unchecked Copy BoxAct 19:12 - ita ut etiam super languidos deferrentur a corpore eius sudaria vel semicintia et recedebant ab eis languores et spiritus nequam egrediebantur
Unchecked Copy BoxAct 19:13 - temptaverunt autem quidam et de circumeuntibus iudaeis exorcistis invocare super eos qui habebant spiritus malos nomen Domini Iesu dicentes adiuro vos per Iesum quem Paulus praedicat
Unchecked Copy BoxAct 19:14 - erant autem quidam Scevae Iudaei principis sacerdotum septem filii qui hoc faciebant
Unchecked Copy BoxAct 19:15 - respondens autem spiritus nequam dixit eis Iesum novi et Paulum scio vos autem qui estis
Unchecked Copy BoxAct 19:16 - et insiliens homo in eos in quo erat daemonium pessimum et dominatus amborum invaluit contra eos ita ut nudi et vulnerati effugerent de domo illa
Unchecked Copy BoxAct 19:17 - hoc autem notum factum est omnibus Iudaeis atque gentilibus qui habitabant Ephesi et cecidit timor super omnes illos et magnificabatur nomen Domini Iesu
Unchecked Copy BoxAct 19:18 - multique credentium veniebant confitentes et adnuntiantes actus suos
Unchecked Copy BoxAct 19:19 - multi autem ex his qui fuerant curiosa sectati contulerunt libros et conbuserunt coram omnibus et conputatis pretiis illorum invenerunt pecuniam denariorum quinquaginta milium
Unchecked Copy BoxAct 19:20 - ita fortiter verbum Dei crescebat et confirmabatur
Unchecked Copy BoxAct 19:21 - his autem expletis posuit Paulus in Spiritu transita Macedonia et Achaia ire Hierosolymam dicens quoniam postquam fuero ibi oportet me et Romam videre
Unchecked Copy BoxAct 19:22 - mittens autem in Macedoniam duos ex ministrantibus sibi Timotheum et Erastum ipse remansit ad tempus in Asia
Unchecked Copy BoxAct 19:23 - facta est autem in illo tempore turbatio non minima de via
Unchecked Copy BoxAct 19:24 - Demetrius enim quidam nomine argentarius faciens aedes argenteas Dianae praestabat artificibus non modicum quaestum
Unchecked Copy BoxAct 19:25 - quos convocans et eos qui eiusmodi erant opifices dixit viri scitis quia de hoc artificio adquisitio est nobis
Unchecked Copy BoxAct 19:26 - et videtis et auditis quia non solum Ephesi sed paene totius Asiae Paulus hic suadens avertit multam turbam dicens quoniam non sunt dii qui manibus fiunt
Unchecked Copy BoxAct 19:27 - non solum autem haec periclitabitur nobis pars in redargutionem venire sed et magnae deae Dianae templum in nihilum reputabitur sed et destrui incipiet maiestas eius quam tota Asia et orbis colit
Unchecked Copy BoxAct 19:28 - his auditis repleti sunt ira et exclamaverunt dicentes magna Diana Ephesiorum
Unchecked Copy BoxAct 19:29 - et impleta est civitas confusione et impetum fecerunt uno animo in theatrum rapto Gaio et Aristarcho Macedonibus comitibus Pauli
Unchecked Copy BoxAct 19:30 - Paulo autem volente intrare in populum non permiserunt discipuli
Unchecked Copy BoxAct 19:31 - quidam autem et de Asiae principibus qui erant amici eius miserunt ad eum rogantes ne se daret in theatrum
Unchecked Copy BoxAct 19:32 - alii autem aliud clamabant erat enim ecclesia confusa et plures nesciebant qua ex causa convenissent
Unchecked Copy BoxAct 19:33 - de turba autem detraxerunt Alexandrum propellentibus eum Iudaeis Alexander ergo manu silentio postulato volebat rationem reddere populo
Unchecked Copy BoxAct 19:34 - quem ut cognoverunt Iudaeum esse vox facta est una omnium quasi per horas duas clamantium magna Diana Ephesiorum
Unchecked Copy BoxAct 19:35 - et cum sedasset scriba turbas dixit viri ephesii quis enim est hominum qui nesciat Ephesiorum civitatem cultricem esse magnae Dianae Iovisque prolis
Unchecked Copy BoxAct 19:36 - cum ergo his contradici non possit oportet vos sedatos esse et nihil temere agere
Unchecked Copy BoxAct 19:37 - adduxistis enim homines istos neque sacrilegos neque blasphemantes deam vestram
Unchecked Copy BoxAct 19:38 - quod si Demetrius et qui cum eo sunt artifices habent adversus aliquem causam conventus forenses aguntur et pro consulibus sunt accusent invicem
Unchecked Copy BoxAct 19:39 - si quid autem alterius rei quaeritis in legitima ecclesia poterit absolvi
Unchecked Copy BoxAct 19:40 - [Vulgate 19:40a] nam et periclitamur argui seditionis hodiernae cum nullus obnoxius sit de quo non possimus reddere rationem concursus istius
Unchecked Copy BoxAct 19:41 - [Vulgate 19:40b] et cum haec dixisset dimisit ecclesiam
VUL

The Latin Vulgate was translated from the original languages into Latin by Jerome in A.D. 405. For over a millennium, it remained as the preferred translation of the church. This version of the Bible is in the public domain.

BLB Searches
Search the Bible
VUL
 [?]

Advanced Options

Other Searches

Multi-Verse Retrieval
x
VUL

Daily Devotionals
x

Blue Letter Bible offers several daily devotional readings in order to help you refocus on Christ and the Gospel of His peace and righteousness.

Daily Bible Reading Plans
x

Recognizing the value of consistent reflection upon the Word of God in order to refocus one's mind and heart upon Christ and His Gospel of peace, we provide several reading plans designed to cover the entire Bible in a year.

One-Year Plans

Two-Year Plan