The Blue Letter Bible
Sponsors
BLB Searches
Search the Bible
Search VUL
 [?]

Advanced Options

Other Searches

Multi-Verse Retrieval
x
Search VUL

Let's Connect
x
Daily Devotionals
x

Blue Letter Bible offers several daily devotional readings in order to help you refocus on Christ and the Gospel of His peace and righteousness.

Daily Bible Reading Plans
x

Recognizing the value of consistent reflection upon the Word of God in order to refocus one's mind and heart upon Christ and His Gospel of peace, we provide several reading plans designed to cover the entire Bible in a year.

One-Year Plans

Two-Year Plan

PRAXEIS APOSTOLWN (Acts) 24 :: Latin Vulgate (VUL)

toggle collapse
Choose a new font size and typeface
Listen to the Bible

Unchecked Copy BoxAct 24:1 - post quinque autem dies descendit princeps sacerdotum Ananias cum senioribus quibusdam et Tertullo quodam oratore qui adierunt praesidem adversus Paulum

Unchecked Copy BoxAct 24:2 - et citato Paulo coepit accusare Tertullus dicens cum in multa pace agamus per te et multa corrigantur per tuam providentiam

Unchecked Copy BoxAct 24:3 - semper et ubique suscipimus optime Felix cum omni gratiarum actione

Unchecked Copy BoxAct 24:4 - ne diutius autem te protraham oro breviter audias nos pro tua clementia

Unchecked Copy BoxAct 24:5 - invenimus hunc hominem pestiferum et concitantem seditiones omnibus Iudaeis in universo orbe et auctorem seditionis sectae Nazarenorum

Unchecked Copy BoxAct 24:6 - qui etiam templum violare conatus est quem et adprehendimus

Unchecked Copy BoxAct 24:8 - a quo poteris ipse iudicans de omnibus istis cognoscere de quibus nos accusamus eum

Unchecked Copy BoxAct 24:9 - adiecerunt autem et Iudaei dicentes haec ita se habere

Unchecked Copy BoxAct 24:10 - respondit autem Paulus annuente sibi praeside dicere ex multis annis esse te iudicem genti huic sciens bono animo pro me satisfaciam

Unchecked Copy BoxAct 24:11 - potes enim cognoscere quia non plus sunt dies mihi quam duodecim ex quo ascendi adorare in Hierusalem

Unchecked Copy BoxAct 24:12 - et neque in templo invenerunt me cum aliquo disputantem aut concursum facientem turbae neque in synagogis neque in civitate

Unchecked Copy BoxAct 24:13 - neque probare possunt tibi de quibus nunc accusant me

Unchecked Copy BoxAct 24:14 - confiteor autem hoc tibi quod secundum sectam quam dicunt heresim sic deservio patrio Deo meo credens omnibus quae in lege et prophetis scripta sunt

Unchecked Copy BoxAct 24:15 - spem habens in Deum quam et hii ipsi expectant resurrectionem futuram iustorum et iniquorum

Unchecked Copy BoxAct 24:16 - in hoc et ipse studeo sine offendiculo conscientiam habere ad Deum et ad homines semper

Unchecked Copy BoxAct 24:17 - post annos autem plures elemosynas facturus in gentem meam veni et oblationes et vota

Unchecked Copy BoxAct 24:18 - in quibus invenerunt me purificatum in templo non cum turba neque cum tumultu

Unchecked Copy BoxAct 24:19 - quidam autem ex Asia Iudaei quos oportebat apud te praesto esse et accusare si quid haberent adversum me

Unchecked Copy BoxAct 24:20 - aut hii ipsi dicant si quid invenerunt in me iniquitatis cum stem in concilio

Unchecked Copy BoxAct 24:21 - nisi de una hac solummodo voce qua clamavi inter eos stans quoniam de resurrectione mortuorum ego iudicor hodie a vobis

Unchecked Copy BoxAct 24:22 - distulit autem illos Felix certissime sciens de via dicens cum tribunus Lysias descenderit audiam vos

Unchecked Copy BoxAct 24:23 - iussitque centurioni custodiri eum et habere requiem nec quemquam prohibere de suis ministrare ei

Unchecked Copy BoxAct 24:24 - post aliquot autem dies veniens Felix cum Drusilla uxore sua quae erat Iudaea vocavit Paulum et audivit ab eo fidem quae est in Iesum Christum

Unchecked Copy BoxAct 24:25 - disputante autem illo de iustitia et castitate et de iudicio futuro timefactus Felix respondit quod nunc adtinet vade tempore autem oportuno accersiam te

Unchecked Copy BoxAct 24:26 - simul et sperans quia pecunia daretur a Paulo propter quod et frequenter accersiens eum loquebatur cum eo

Unchecked Copy BoxAct 24:27 - biennio autem expleto accepit successorem Felix Porcium Festum volens autem gratiam praestare Iudaeis Felix reliquit Paulum vinctum
VUL

The Latin Vulgate was translated from the original languages into Latin by Jerome in A.D. 405. For over a millennium, it remained as the preferred translation of the church. This version of the Bible is in the public domain.

 
 
Search Bible
Click for Help   Click for QuickNav   Click for Advanced Search Options
Search VUL
Your Bible Version is the VUL
Go to Top
Link to This PageCite This Page
Share this pageFollow the BLB
Printable Page
 
 
Left Context Bar Edge 1Left Context Bar BackgroundLeft Context Bar Edge 2Previous BookPrevious ChapterQuick NavNext ChapterNext BookCopy VersesCopy OptionsShow StrongsFormat by Verse or ParagraphListen to the BibleRed Letter OnRight Context Bar Edge 2Right Context Bar BackgroundRight Context Bar Edge 1