VUL

VUL

Click to Change

Return to Top

Return to Top

Printer Icon

Print

Copy
Copy Options
Format by: Verse Paragraph
Strong's
Red Letter
Audio Bibles
The Blue Letter Bible

Actus (Acts) 25 :: Latin Vulgate (VUL)

toggle collapse
Choose a new font size and typeface
Audio Bibles
Unchecked Copy BoxAct 25:1 - Festus ergo cum venisset in provinciam post triduum ascendit Hierosolymam a Caesarea
Unchecked Copy BoxAct 25:2 - adieruntque eum principes sacerdotum et primi Iudaeorum adversus Paulum et rogabant eum
Unchecked Copy BoxAct 25:3 - postulantes gratiam adversum eum ut iuberet perduci eum Hierusalem insidias tendentes ut eum interficerent in via
Unchecked Copy BoxAct 25:4 - Festus autem respondit servari Paulum in Caesarea se autem maturius profecturum
Unchecked Copy BoxAct 25:5 - qui ergo in vobis ait potentes sunt descendentes simul si quod est in viro crimen accusent eum
Unchecked Copy BoxAct 25:6 - demoratus autem inter eos dies non amplius quam octo aut decem descendit Caesaream et altera die sedit pro tribunali et iussit Paulum adduci
Unchecked Copy BoxAct 25:7 - qui cum perductus esset circumsteterunt eum qui ab Hierosolyma descenderant Iudaei multas et graves causas obicientes quas non poterant probare
Unchecked Copy BoxAct 25:8 - Paulo autem rationem reddente quoniam neque in legem Iudaeorum neque in templum neque in Caesarem quicquam peccavi
Unchecked Copy BoxAct 25:9 - Festus autem volens Iudaeis gratiam praestare respondens Paulo dixit vis Hierosolymam ascendere et ibi de his iudicari apud me
Unchecked Copy BoxAct 25:10 - dixit autem Paulus ad tribunal Caesaris sto ubi me oportet iudicari Iudaeis non nocui sicut tu melius nosti
Unchecked Copy BoxAct 25:11 - si enim nocui aut dignum morte aliquid feci non recuso mori si vero nihil est eorum quae hii accusant me nemo potest me illis donare Caesarem appello
Unchecked Copy BoxAct 25:12 - tunc Festus cum consilio locutus respondit Caesarem appellasti ad Caesarem ibis
Unchecked Copy BoxAct 25:13 - et cum dies aliquot transacti essent Agrippa rex et Bernice descenderunt Caesaream ad salutandum Festum
Unchecked Copy BoxAct 25:14 - et cum dies plures ibi demorarentur Festus regi indicavit de Paulo dicens vir quidam est derelictus a Felice vinctus
Unchecked Copy BoxAct 25:15 - de quo cum essem Hierosolymis adierunt me principes sacerdotum et seniores Iudaeorum postulantes adversus illum damnationem
Unchecked Copy BoxAct 25:16 - ad quos respondi quia non est consuetudo Romanis donare aliquem hominem priusquam is qui accusatur praesentes habeat accusatores locumque defendendi accipiat ad abluenda crimina
Unchecked Copy BoxAct 25:17 - cum ergo huc convenissent sine ulla dilatione sequenti die sedens pro tribunali iussi adduci virum
Unchecked Copy BoxAct 25:18 - de quo cum stetissent accusatores nullam causam deferebant de quibus ego suspicabar malum
Unchecked Copy BoxAct 25:19 - quaestiones vero quasdam de sua superstitione habebant adversus eum et de quodam Iesu defuncto quem adfirmabat Paulus vivere
Unchecked Copy BoxAct 25:20 - haesitans autem ego de huiusmodi quaestione dicebam si vellet ire Hierosolymam et ibi iudicari de istis
Unchecked Copy BoxAct 25:21 - Paulo autem appellante ut servaretur ad Augusti cognitionem iussi servari eum donec mittam eum ad Caesarem
Unchecked Copy BoxAct 25:22 - Agrippa autem ad Festum volebam et ipse hominem audire cras inquit audies eum
Unchecked Copy BoxAct 25:23 - altera autem die cum venisset Agrippa et Bernice cum multa ambitione et introissent in auditorium cum tribunis et viris principalibus civitatis et iubente Festo adductus est Paulus
Unchecked Copy BoxAct 25:24 - et dixit Festus Agrippa rex et omnes qui simul adestis nobiscum viri videtis hunc de quo omnis multitudo Iudaeorum interpellavit me Hierosolymis petens et hic clamantes non oportere eum vivere amplius
Unchecked Copy BoxAct 25:25 - ego vero conperi nihil dignum eum morte admisisse ipso autem hoc appellante Augustum iudicavi mittere
Unchecked Copy BoxAct 25:26 - de quo quid certum scribam domino non habeo propter quod produxi eum ad vos et maxime ad te rex Agrippa ut interrogatione facta habeam quid scribam
Unchecked Copy BoxAct 25:27 - sine ratione enim mihi videtur mittere vinctum et causas eius non significare
VUL

The Latin Vulgate was translated from the original languages into Latin by Jerome in A.D. 405. For over a millennium, it remained as the preferred translation of the church. This version of the Bible is in the public domain.

BLB Searches
Search the Bible
VUL
 [?]

Advanced Options

Other Searches

Multi-Verse Retrieval
x
VUL

Daily Devotionals
x

Blue Letter Bible offers several daily devotional readings in order to help you refocus on Christ and the Gospel of His peace and righteousness.

Daily Bible Reading Plans
x

Recognizing the value of consistent reflection upon the Word of God in order to refocus one's mind and heart upon Christ and His Gospel of peace, we provide several reading plans designed to cover the entire Bible in a year.

One-Year Plans

Two-Year Plan