The Blue Letter Bible
Sponsors
BLB Searches
Search the Bible
Search VUL
 [?]

Advanced Options

Other Searches

Multi-Verse Retrieval
x
Search VUL

Let's Connect
x
Daily Devotionals
x

Blue Letter Bible offers several daily devotional readings in order to help you refocus on Christ and the Gospel of His peace and righteousness.

Daily Bible Reading Plans
x

Recognizing the value of consistent reflection upon the Word of God in order to refocus one's mind and heart upon Christ and His Gospel of peace, we provide several reading plans designed to cover the entire Bible in a year.

One-Year Plans

Two-Year Plan

Amos (Amos) 2 :: Latin Vulgate (VUL)

toggle collapse
Choose a new font size and typeface
Listen to the Bible

Unchecked Copy BoxAmo 2:1 - haec dicit Dominus super tribus sceleribus Moab et super quattuor non convertam eum eo quod incenderit ossa regis Idumeae usque ad cinerem

Unchecked Copy BoxAmo 2:2 - et mittam ignem in Moab et devorabit aedes Carioth et morietur in sonitu Moab in clangore tubae

Unchecked Copy BoxAmo 2:3 - et disperdam iudicem de medio eius et omnes principes eius interficiam cum eo dicit Dominus

Unchecked Copy BoxAmo 2:4 - haec dicit Dominus super tribus sceleribus Iuda et super quattuor non convertam eum eo quod abiecerint legem Domini et mandata eius non custodierint deceperunt enim eos idola sua post quae abierant patres eorum

Unchecked Copy BoxAmo 2:5 - et mittam ignem in Iuda et devorabit aedes Hierusalem

Unchecked Copy BoxAmo 2:6 - haec dicit Dominus super tribus sceleribus Israhel et super quattuor non convertam eum pro eo quod vendiderit argento iustum et pauperem pro calciamentis

Unchecked Copy BoxAmo 2:7 - qui conterunt super pulverem terrae capita pauperum et viam humilium declinant et filius ac pater eius ierunt ad puellam ut violarent nomen sanctum meum

Unchecked Copy BoxAmo 2:8 - et super vestimentis pigneratis accubuerunt iuxta omne altare et vinum damnatorum bibebant in domo Dei sui

Unchecked Copy BoxAmo 2:9 - ego autem exterminavi Amorreum a facie eorum cuius altitudo cedrorum altitudo eius et fortis ipse quasi quercus et contrivi fructum eius desuper et radices eius subter

Unchecked Copy BoxAmo 2:10 - ego sum qui ascendere vos feci de terra Aegypti et eduxi vos in deserto quadraginta annis ut possideretis terram Amorrei

Unchecked Copy BoxAmo 2:11 - et suscitavi de filiis vestris in prophetas et de iuvenibus vestris nazarenos numquid non ita est filii Israhel dicit Dominus

Unchecked Copy BoxAmo 2:12 - et propinabatis nazarenis vino et prophetis mandabatis dicentes ne prophetetis

Unchecked Copy BoxAmo 2:13 - ecce ego stridebo super vos sicut stridet plaustrum onustum faeno

Unchecked Copy BoxAmo 2:14 - et peribit fuga a veloce et fortis non obtinebit virtutem suam et robustus non salvabit animam suam

Unchecked Copy BoxAmo 2:15 - et tenens arcum non stabit et velox pedibus suis non salvabitur et ascensor equi non salvabit animam suam

Unchecked Copy BoxAmo 2:16 - et robustus corde inter fortes nudus fugiet in die illa dicit Dominus
VUL

The Latin Vulgate was translated from the original languages into Latin by Jerome in A.D. 405. For over a millennium, it remained as the preferred translation of the church. This version of the Bible is in the public domain.

 
 
Search Bible
Click for Help   Click for QuickNav   Click for Advanced Search Options
Search VUL
Your Bible Version is the VUL
Go to Top
Link to This PageCite This Page
Share this pageFollow the BLB
Printable Page
 
 
Left Context Bar Edge 1Left Context Bar BackgroundLeft Context Bar Edge 2Previous BookPrevious ChapterQuick NavNext ChapterNext BookCopy VersesCopy OptionsShow StrongsFormat by Verse or ParagraphListen to the BibleRed Letter OnRight Context Bar Edge 2Right Context Bar BackgroundRight Context Bar Edge 1