VUL

VUL

Click to Change

Return to Top

Return to Top

Printer Icon

Print

Copy
Copy Options
Format by: Verse Paragraph
Strong's
Red Letter
Audio Bibles
The Blue Letter Bible

Joel (Joel) 1 :: Latin Vulgate (VUL)

toggle collapse
Choose a new font size and typeface
Audio Bibles
Unchecked Copy BoxJoe 1:1 - verbum Domini quod factum est ad Iohel filium Fatuhel
(Exo 10:1–20 )
Unchecked Copy BoxJoe 1:2 - audite hoc senes et auribus percipite omnes habitatores terrae si factum est istud in diebus vestris aut in diebus patrum vestrorum
Unchecked Copy BoxJoe 1:3 - super hoc filiis vestris narrate et filii vestri filiis suis et filii eorum generationi alterae
Unchecked Copy BoxJoe 1:4 - residuum erucae comedit lucusta et residuum lucustae comedit bruchus et residuum bruchi comedit rubigo
Unchecked Copy BoxJoe 1:5 - expergescimini ebrii et flete et ululate omnes qui bibitis vinum in dulcedine quoniam periit ab ore vestro
Unchecked Copy BoxJoe 1:6 - gens enim ascendit super terram meam fortis et innumerabilis dentes eius ut dentes leonis et molares eius ut catuli leonis
Unchecked Copy BoxJoe 1:7 - posuit vineam meam in desertum et ficum meam decorticavit nudans spoliavit eam et proiecit albi facti sunt rami eius
Unchecked Copy BoxJoe 1:8 - plange quasi virgo accincta sacco super virum pubertatis suae
Unchecked Copy BoxJoe 1:9 - periit sacrificium et libatio de domo Domini luxerunt sacerdotes ministri Domini
Unchecked Copy BoxJoe 1:10 - depopulata est regio luxit humus quoniam devastatum est triticum confusum est vinum elanguit oleum
Unchecked Copy BoxJoe 1:11 - confusi sunt agricolae ululaverunt vinitores super frumento et hordeo quia periit messis agri
Unchecked Copy BoxJoe 1:12 - vinea confusa est et ficus elanguit malogranatum et palma et malum et omnia ligna agri aruerunt quia confusum est gaudium a filiis hominum
Unchecked Copy BoxJoe 1:13 - accingite vos et plangite sacerdotes ululate ministri altaris ingredimini cubate in sacco ministri Dei mei quoniam interiit de domo Dei vestri sacrificium et libatio
Unchecked Copy BoxJoe 1:14 - sanctificate ieiunium vocate coetum congregate senes omnes habitatores terrae in domum Dei vestri et clamate ad Dominum
Unchecked Copy BoxJoe 1:15 - a a a diei quia prope est dies Domini et quasi vastitas a potente veniet
Unchecked Copy BoxJoe 1:16 - numquid non coram oculis vestris alimenta perierunt de domo Dei nostri laetitia et exultatio
Unchecked Copy BoxJoe 1:17 - conputruerunt iumenta in stercore suo demolita sunt horrea dissipatae sunt apothecae quoniam confusum est triticum
Unchecked Copy BoxJoe 1:18 - quid ingemuit animal mugierunt greges armenti quia non est pascua eis sed et greges pecorum disperierunt
Unchecked Copy BoxJoe 1:19 - ad te Domine clamabo quia ignis comedit speciosa deserti et flamma succendit omnia ligna regionis
Unchecked Copy BoxJoe 1:20 - sed et bestiae agri quasi area sitiens imbrem suspexerunt ad te quoniam exsiccati sunt fontes aquarum et ignis devoravit speciosa deserti
VUL

The Latin Vulgate was translated from the original languages into Latin by Jerome in A.D. 405. For over a millennium, it remained as the preferred translation of the church. This version of the Bible is in the public domain.

BLB Searches
Search the Bible
VUL
 [?]

Advanced Options

Other Searches

Multi-Verse Retrieval
x
VUL

Daily Devotionals
x

Blue Letter Bible offers several daily devotional readings in order to help you refocus on Christ and the Gospel of His peace and righteousness.

Daily Bible Reading Plans
x

Recognizing the value of consistent reflection upon the Word of God in order to refocus one's mind and heart upon Christ and His Gospel of peace, we provide several reading plans designed to cover the entire Bible in a year.

One-Year Plans

Two-Year Plan