The Blue Letter Bible
Sponsors
BLB Searches
Search the Bible
Search VUL
 [?]

Advanced Options

Other Searches

Multi-Verse Retrieval
x
Search VUL

Let's Connect
x
Daily Devotionals
x

Blue Letter Bible offers several daily devotional readings in order to help you refocus on Christ and the Gospel of His peace and righteousness.

Daily Bible Reading Plans
x

Recognizing the value of consistent reflection upon the Word of God in order to refocus one's mind and heart upon Christ and His Gospel of peace, we provide several reading plans designed to cover the entire Bible in a year.

One-Year Plans

Two-Year Plan

Amos (Amos) 7 :: Latin Vulgate (VUL)

toggle collapse
Choose a new font size and typeface
Listen to the Bible

Unchecked Copy BoxAmo 7:1 - haec ostendit mihi Dominus Deus et ecce fictor lucustae in principio germinantium serotini imbris et ecce serotinus post tonsorem regis

Unchecked Copy BoxAmo 7:2 - et factum est cum consummasset comedere herbam terrae et dixi Domine Deus propitius esto obsecro quis suscitabit Iacob quia parvulus est

Unchecked Copy BoxAmo 7:3 - misertus est Dominus super hoc non erit dixit Dominus

Unchecked Copy BoxAmo 7:4 - haec ostendit mihi Dominus Deus et ecce vocabat iudicium ad ignem Dominus Deus et devoravit abyssum multam et comedit simul partem

Unchecked Copy BoxAmo 7:5 - et dixi Domine Deus quiesce obsecro quis suscitabit Iacob quia parvulus est

Unchecked Copy BoxAmo 7:6 - misertus est Dominus super hoc sed et istud non erit dixit Dominus Deus

Unchecked Copy BoxAmo 7:7 - haec ostendit mihi et ecce Dominus stans super murum litum et in manu eius trulla cementarii

Unchecked Copy BoxAmo 7:8 - et dixit Dominus ad me quid tu vides Amos et dixi trullam cementarii et dixit Dominus ecce ego ponam trullam in medio populi mei Israhel non adiciam ultra superinducere eum

Unchecked Copy BoxAmo 7:9 - et demolientur excelsa idoli et sanctificationes Israhel desolabuntur et consurgam super domum Hieroboam in gladio

Unchecked Copy BoxAmo 7:10 - et misit Amasias sacerdos Bethel ad Hieroboam regem Israhel dicens rebellavit contra te Amos in medio domus Israhel non poterit terra sustinere universos sermones eius

Unchecked Copy BoxAmo 7:11 - haec enim dicit Amos in gladio morietur Hieroboam et Israhel captivus migrabit de terra sua

Unchecked Copy BoxAmo 7:12 - et dixit Amasias ad Amos qui vides gradere fuge in terram Iuda et comede ibi panem et ibi prophetabis

Unchecked Copy BoxAmo 7:13 - et in Bethel non adicies ultra ut prophetes quia sanctificatio regis est et domus regni est

Unchecked Copy BoxAmo 7:14 - et respondit Amos et dixit ad Amasiam non sum propheta et non sum filius prophetae sed armentarius ego sum vellicans sycomoros

Unchecked Copy BoxAmo 7:15 - et tulit me Dominus cum sequerer gregem et dixit ad me Dominus vade propheta ad populum meum Israhel

Unchecked Copy BoxAmo 7:16 - et nunc audi verbum Domini tu dicis non prophetabis super Israhel et non stillabis super domum idoli

Unchecked Copy BoxAmo 7:17 - propter hoc haec dicit Dominus uxor tua in civitate fornicabitur et filii tui et filiae tuae in gladio cadent et humus tua funiculo metietur et tu in terra polluta morieris et Israhel captivus migrabit de terra sua
VUL

The Latin Vulgate was translated from the original languages into Latin by Jerome in A.D. 405. For over a millennium, it remained as the preferred translation of the church. This version of the Bible is in the public domain.

 
 
Search Bible
Click for Help   Click for QuickNav   Click for Advanced Search Options
Search VUL
Your Bible Version is the VUL
Go to Top
Link to This PageCite This Page
Share this pageFollow the BLB
Printable Page
 
 
Left Context Bar Edge 1Left Context Bar BackgroundLeft Context Bar Edge 2Previous BookPrevious ChapterQuick NavNext ChapterNext BookCopy VersesCopy OptionsShow StrongsFormat by Verse or ParagraphListen to the BibleRed Letter OnRight Context Bar Edge 2Right Context Bar BackgroundRight Context Bar Edge 1