VUL

VUL

Click to Change

Return to Top

Return to Top

Printer Icon

Print

Copy
Copy Options
Format by: Verse Paragraph
Strong's
Red Letter
Audio Bibles
The Blue Letter Bible

Deuteronomium (Deuteronomy) 1 :: Latin Vulgate (VUL)

toggle collapse
Choose a new font size and typeface
Audio Bibles
Unchecked Copy BoxDeu 1:1 - haec sunt verba quae locutus est Moses ad omnem Israhel trans Iordanem in solitudine campestri contra mare Rubrum inter Pharan et Thophel et Laban et Aseroth ubi auri est plurimum
Unchecked Copy BoxDeu 1:2 - undecim diebus de Horeb per viam montis Seir usque Cadesbarne
Unchecked Copy BoxDeu 1:3 - quadragesimo anno undecimo mense prima die mensis locutus est Moses ad filios Israhel omnia quae praeceperat illi Dominus ut diceret eis
Unchecked Copy BoxDeu 1:4 - postquam percussit Seon regem Amorreorum qui habitavit in Esebon et Og regem Basan qui mansit in Aseroth et in Edrai
Unchecked Copy BoxDeu 1:5 - trans Iordanem in terra Moab coepitque Moses explanare legem et dicere
Unchecked Copy BoxDeu 1:6 - Dominus Deus noster locutus est ad nos in Horeb dicens sufficit vobis quod in hoc monte mansistis
Unchecked Copy BoxDeu 1:7 - revertimini et venite ad montem Amorreorum et ad cetera quae ei proxima sunt campestria atque montana et humiliora loca contra meridiem et iuxta litus maris terram Chananeorum et Libani usque ad flumen magnum Eufraten
Unchecked Copy BoxDeu 1:8 - en inquit tradidi vobis ingredimini et possidete eam super qua iuravit Dominus patribus vestris Abraham et Isaac et Iacob ut daret illam eis et semini eorum post eos
(Exo 18:13–27 )
Unchecked Copy BoxDeu 1:9 - dixique vobis illo in tempore
Unchecked Copy BoxDeu 1:10 - non possum solus sustinere vos quia Dominus Deus vester multiplicavit vos et estis hodie sicut stellae caeli plurimae
Unchecked Copy BoxDeu 1:11 - Dominus Deus patrum vestrorum addat ad hunc numerum multa milia et benedicat vobis sicut locutus est
Unchecked Copy BoxDeu 1:12 - non valeo solus vestra negotia sustinere et pondus ac iurgia
Unchecked Copy BoxDeu 1:13 - date e vobis viros sapientes et gnaros et quorum conversatio sit probata in tribubus vestris ut ponam eos vobis principes
Unchecked Copy BoxDeu 1:14 - tunc respondistis mihi bona res est quam vis facere
Unchecked Copy BoxDeu 1:15 - tulique de tribubus vestris viros sapientes et nobiles et constitui eos principes tribunos et centuriones et quinquagenarios ac decanos qui docerent vos singula
Unchecked Copy BoxDeu 1:16 - praecepique eis dicens audite illos et quod iustum est iudicate sive civis sit ille sive peregrinus
Unchecked Copy BoxDeu 1:17 - nulla erit distantia personarum ita parvum audietis ut magnum nec accipietis cuiusquam personam quia Dei iudicium est quod si difficile vobis aliquid visum fuerit referte ad me et ego audiam
Unchecked Copy BoxDeu 1:18 - praecepique omnia quae facere deberetis
(Num 13:1–33 )
Unchecked Copy BoxDeu 1:19 - profecti autem de Horeb transivimus per heremum terribilem et maximam quam vidistis per viam montis Amorrei sicut praeceperat Dominus Deus noster nobis cumque venissemus in Cadesbarne
Unchecked Copy BoxDeu 1:20 - dixi vobis venistis ad montem Amorrei quem Dominus Deus noster daturus est nobis
Unchecked Copy BoxDeu 1:21 - vide terram quam Dominus Deus tuus dat tibi ascende et posside eam sicut locutus est Dominus Deus patribus tuis noli metuere nec quicquam paveas
Unchecked Copy BoxDeu 1:22 - et accessistis ad me omnes atque dixistis mittamus viros qui considerent terram et renuntient per quod iter debeamus ascendere et ad quas pergere civitates
Unchecked Copy BoxDeu 1:23 - cumque mihi sermo placuisset misi e vobis duodecim viros singulos de tribubus suis
Unchecked Copy BoxDeu 1:24 - qui cum perrexissent et ascendissent in montana venerunt usque ad vallem Botri et considerata terra
Unchecked Copy BoxDeu 1:25 - sumentes de fructibus eius ut ostenderent ubertatem adtulerunt ad nos atque dixerunt bona est terra quam Dominus Deus noster daturus est nobis
Unchecked Copy BoxDeu 1:26 - et noluistis ascendere sed increduli ad sermonem Domini Dei nostri
Unchecked Copy BoxDeu 1:27 - murmurati estis in tabernaculis vestris atque dixistis odit nos Dominus et idcirco eduxit nos de terra Aegypti ut traderet in manu Amorrei atque deleret
Unchecked Copy BoxDeu 1:28 - quo ascendemus nuntii terruerunt cor nostrum dicentes maxima multitudo est et nobis in statura procerior urbes magnae et ad caelum usque munitae filios Enacim vidimus ibi
Unchecked Copy BoxDeu 1:29 - et dixi vobis nolite metuere nec timeatis eos
Unchecked Copy BoxDeu 1:30 - Dominus Deus qui ductor est vester pro vobis ipse pugnabit sicut fecit in Aegypto videntibus cunctis
Unchecked Copy BoxDeu 1:31 - et in solitudine ipse vidisti portavit te Dominus Deus tuus ut solet homo gestare parvulum filium suum in omni via per quam ambulasti donec veniretis ad locum istum
Unchecked Copy BoxDeu 1:32 - et nec sic quidem credidistis Domino Deo vestro
Unchecked Copy BoxDeu 1:33 - qui praecessit vos in via et metatus est locum in quo tentoria figere deberetis nocte ostendens vobis iter per ignem et die per columnam nubis
(Num 14:20–45 )
Unchecked Copy BoxDeu 1:34 - cumque audisset Dominus vocem sermonum vestrorum iratus iuravit et ait
Unchecked Copy BoxDeu 1:35 - non videbit quispiam de hominibus generationis huius pessimae terram bonam quam sub iuramento pollicitus sum patribus vestris
Unchecked Copy BoxDeu 1:36 - praeter Chaleb filium Iepphonne ipse enim videbit eam et ipsi dabo terram quam calcavit et filiis eius quia secutus est Dominum
Unchecked Copy BoxDeu 1:37 - nec miranda indignatio in populum cum mihi quoque iratus Dominus propter vos dixerit nec tu ingredieris illuc
Unchecked Copy BoxDeu 1:38 - sed Iosue filius Nun minister tuus ipse intrabit pro te hunc exhortare et robora et ipse terram sorte dividat Israheli
Unchecked Copy BoxDeu 1:39 - parvuli vestri de quibus dixistis quod captivi ducerentur et filii qui hodie boni ac mali ignorant distantiam ipsi ingredientur et ipsis dabo terram et possidebunt eam
Unchecked Copy BoxDeu 1:40 - vos autem revertimini et abite in solitudinem per viam maris Rubri
Unchecked Copy BoxDeu 1:41 - et respondistis mihi peccavimus Domino ascendemus atque pugnabimus sicut praecepit Dominus Deus noster cumque instructi armis pergeretis in montem
Unchecked Copy BoxDeu 1:42 - ait mihi Dominus dic ad eos nolite ascendere neque pugnetis non enim sum vobiscum ne cadatis coram inimicis vestris
Unchecked Copy BoxDeu 1:43 - locutus sum et non audistis sed adversantes imperio Domini et tumentes superbia ascendistis in montem
Unchecked Copy BoxDeu 1:44 - itaque egressus Amorreus qui habitabat in montibus et obviam veniens persecutus est vos sicut solent apes persequi et cecidit de Seir usque Horma
Unchecked Copy BoxDeu 1:45 - cumque reversi ploraretis coram Domino non audivit vos nec voci vestrae voluit adquiescere
Unchecked Copy BoxDeu 1:46 - sedistis ergo in Cadesbarne multo tempore
VUL

The Latin Vulgate was translated from the original languages into Latin by Jerome in A.D. 405. For over a millennium, it remained as the preferred translation of the church. This version of the Bible is in the public domain.

BLB Searches
Search the Bible
VUL
 [?]

Advanced Options

Other Searches

Multi-Verse Retrieval
x
VUL

Daily Devotionals
x

Blue Letter Bible offers several daily devotional readings in order to help you refocus on Christ and the Gospel of His peace and righteousness.

Daily Bible Reading Plans
x

Recognizing the value of consistent reflection upon the Word of God in order to refocus one's mind and heart upon Christ and His Gospel of peace, we provide several reading plans designed to cover the entire Bible in a year.

One-Year Plans

Two-Year Plan