VUL

VUL

Click to Change

Return to Top

Return to Top

Printer Icon

Print

Copy
Copy Options
Format by: Verse Paragraph
Strong's
Red Letter
Audio Bibles
The Blue Letter Bible

Deuteronomium (Deuteronomy) 10 :: Latin Vulgate (VUL)

toggle collapse
Choose a new font size and typeface
Audio Bibles
(Exo 34:1–9 )
Unchecked Copy BoxDeu 10:1 - in tempore illo dixit Dominus ad me dola tibi duas tabulas lapideas sicut priores fuerunt et ascende ad me in montem faciesque arcam ligneam
Unchecked Copy BoxDeu 10:2 - et scribam in tabulis verba quae fuerunt in his quas ante confregisti ponesque eas in arca
Unchecked Copy BoxDeu 10:3 - feci igitur arcam de lignis setthim cumque dolassem duas tabulas lapideas instar priorum ascendi in montem habens eas in manibus
Unchecked Copy BoxDeu 10:4 - scripsitque in tabulis iuxta id quod prius scripserat verba decem quae locutus est Dominus ad vos in monte de medio ignis quando populus congregatus est et dedit eas mihi
Unchecked Copy BoxDeu 10:5 - reversusque de monte descendi et posui tabulas in arcam quam feceram quae hucusque ibi sunt sicut mihi praecepit Dominus
Unchecked Copy BoxDeu 10:6 - filii autem Israhel castra moverunt ex Beroth filiorum Iacan in Musera ubi Aaron mortuus ac sepultus est pro quo sacerdotio functus est filius eius Eleazar
Unchecked Copy BoxDeu 10:7 - inde venerunt in Gadgad de quo loco profecti castrametati sunt in Ietabatha in terra aquarum atque torrentium
Unchecked Copy BoxDeu 10:8 - eo tempore separavit tribum Levi ut portaret arcam foederis Domini et staret coram eo in ministerio ac benediceret in nomine illius usque in praesentem diem
Unchecked Copy BoxDeu 10:9 - quam ob rem non habuit Levi partem neque possessionem cum fratribus suis quia ipse Dominus possessio eius est sicut promisit ei Dominus Deus tuus
Unchecked Copy BoxDeu 10:10 - ego autem steti in monte sicut prius quadraginta diebus ac noctibus exaudivitque me Dominus etiam hac vice et te perdere noluit
Unchecked Copy BoxDeu 10:11 - dixitque mihi vade et praecede populum ut ingrediatur et possideat terram quam iuravi patribus eorum ut traderem eis
Unchecked Copy BoxDeu 10:12 - et nunc Israhel quid Dominus Deus tuus petit a te nisi ut timeas Dominum Deum tuum et ambules in viis eius et diligas eum ac servias Domino Deo tuo in toto corde tuo et in tota anima tua
Unchecked Copy BoxDeu 10:13 - custodiasque mandata Domini et caerimonias eius quas ego hodie praecipio ut bene sit tibi
Unchecked Copy BoxDeu 10:14 - en Domini Dei tui caelum est et caelum caeli terra et omnia quae in ea sunt
Unchecked Copy BoxDeu 10:15 - et tamen patribus tuis conglutinatus est Dominus et amavit eos elegitque semen eorum post eos id est vos de cunctis gentibus sicut hodie conprobatur
Unchecked Copy BoxDeu 10:16 - circumcidite igitur praeputium cordis vestri et cervicem vestram ne induretis amplius
Unchecked Copy BoxDeu 10:17 - quia Dominus Deus vester ipse est Deus deorum et Dominus dominantium Deus magnus et potens et terribilis qui personam non accipit nec munera
Unchecked Copy BoxDeu 10:18 - facit iudicium pupillo et viduae amat peregrinum et dat ei victum atque vestitum
Unchecked Copy BoxDeu 10:19 - et vos ergo amate peregrinos quia et ipsi fuistis advenae in terra Aegypti
Unchecked Copy BoxDeu 10:20 - Dominum Deum tuum timebis et ei servies ipsi adherebis iurabisque in nomine illius
Unchecked Copy BoxDeu 10:21 - ipse est laus tua et Deus tuus qui fecit tibi haec magnalia et terribilia quae viderunt oculi tui
Unchecked Copy BoxDeu 10:22 - in septuaginta animabus descenderunt patres tui in Aegyptum et ecce nunc multiplicavit te Dominus Deus tuus sicut astra caeli
VUL

The Latin Vulgate was translated from the original languages into Latin by Jerome in A.D. 405. For over a millennium, it remained as the preferred translation of the church. This version of the Bible is in the public domain.

BLB Searches
Search the Bible
VUL
 [?]

Advanced Options

Other Searches

Multi-Verse Retrieval
x
VUL

Daily Devotionals
x

Blue Letter Bible offers several daily devotional readings in order to help you refocus on Christ and the Gospel of His peace and righteousness.

Daily Bible Reading Plans
x

Recognizing the value of consistent reflection upon the Word of God in order to refocus one's mind and heart upon Christ and His Gospel of peace, we provide several reading plans designed to cover the entire Bible in a year.

One-Year Plans

Two-Year Plan