VUL

VUL

Click to Change

Return to Top

Return to Top

Printer Icon

Print

Copy
Copy Options
Format by: Verse Paragraph
Strong's
Red Letter
Audio Bibles
The Blue Letter Bible

Deuteronomium (Deuteronomy) 14 :: Latin Vulgate (VUL)

toggle collapse
Choose a new font size and typeface
Audio Bibles
Unchecked Copy BoxDeu 14:1 - filii estote Domini Dei vestri non vos incidetis nec facietis calvitium super mortuo
Unchecked Copy BoxDeu 14:2 - quoniam populus sanctus es Domino Deo tuo et te elegit ut sis ei in populum peculiarem de cunctis gentibus quae sunt super terram
(Lev 11:1–47 )
Unchecked Copy BoxDeu 14:3 - ne comedatis quae inmunda sunt
Unchecked Copy BoxDeu 14:4 - hoc est animal quod comedere debetis bovem et ovem et capram
Unchecked Copy BoxDeu 14:5 - cervum capream bubalum tragelaphum pygargon orygem camelopardalum
Unchecked Copy BoxDeu 14:6 - omne animal quod in duas partes ungulam findit et ruminat comedetis
Unchecked Copy BoxDeu 14:7 - de his autem quae ruminant et ungulam non findunt haec comedere non debetis camelum leporem choerogyllium quia ruminant et non dividunt ungulam inmunda erunt vobis
Unchecked Copy BoxDeu 14:8 - sus quoque quoniam dividit ungulam et non ruminat inmunda erit carnibus eorum non vescemini et cadavera non tangetis
Unchecked Copy BoxDeu 14:9 - haec comedetis ex omnibus quae morantur in aquis quae habent pinnulas et squamas comedite
Unchecked Copy BoxDeu 14:10 - quae absque pinnulis et squamis sunt ne comedatis quia inmunda sunt
Unchecked Copy BoxDeu 14:11 - omnes aves mundas comedite
Unchecked Copy BoxDeu 14:12 - inmundas ne comedatis aquilam scilicet et grypem et alietum
Unchecked Copy BoxDeu 14:13 - ixon et vulturem ac milvum iuxta genus suum
Unchecked Copy BoxDeu 14:14 - et omne corvini generis
Unchecked Copy BoxDeu 14:15 - strutionem ac noctuam et larum atque accipitrem iuxta genus suum
Unchecked Copy BoxDeu 14:16 - herodium et cycnum et ibin
Unchecked Copy BoxDeu 14:17 - ac mergulum porphirionem et nycticoracem
Unchecked Copy BoxDeu 14:18 - onocrotalum et charadrium singula in genere suo upupam quoque et vespertilionem
Unchecked Copy BoxDeu 14:19 - et omne quod reptat et pinnulas habet inmundum erit nec comedetur
Unchecked Copy BoxDeu 14:20 - omne quod mundum est comedite
Unchecked Copy BoxDeu 14:21 - quicquid morticinum est ne vescamini ex eo peregrino qui intra portas tuas est da ut comedat aut vende ei quia tu populus sanctus Domini Dei tui es non coques hedum in lacte matris suae
Unchecked Copy BoxDeu 14:22 - decimam partem separabis de cunctis frugibus tuis quae nascuntur in terra per annos singulos
Unchecked Copy BoxDeu 14:23 - et comedes in conspectu Domini Dei tui in loco quem elegerit ut in eo nomen illius invocetur decimam frumenti tui et vini et olei et primogenita de armentis et ovibus tuis ut discas timere Dominum Deum tuum omni tempore
Unchecked Copy BoxDeu 14:24 - cum autem longior fuerit via et locus quem elegerit Dominus Deus tuus tibique benedixerit nec potueris ad eum haec cuncta portare
Unchecked Copy BoxDeu 14:25 - vendes omnia et in pretium rediges portabisque manu tua et proficisceris ad locum quem elegerit Dominus Deus tuus
Unchecked Copy BoxDeu 14:26 - et emes ex eadem pecunia quicquid tibi placuerit sive ex armentis sive ex ovibus vinum quoque et siceram et omne quod desiderat anima tua et comedes coram Domino Deo tuo et epulaberis tu et domus tua
Unchecked Copy BoxDeu 14:27 - et Levita qui intra portas tuas est cave ne derelinquas eum quia non habet aliam partem in possessione tua
Unchecked Copy BoxDeu 14:28 - anno tertio separabis aliam decimam ex omnibus quae nascuntur tibi eo tempore et repones intra ianuas tuas
Unchecked Copy BoxDeu 14:29 - venietque Levites qui aliam non habet partem nec possessionem tecum et peregrinus et pupillus ac vidua qui intra portas tuas sunt et comedent et saturabuntur ut benedicat tibi Dominus Deus tuus in cunctis operibus manuum tuarum quae feceris
VUL

The Latin Vulgate was translated from the original languages into Latin by Jerome in A.D. 405. For over a millennium, it remained as the preferred translation of the church. This version of the Bible is in the public domain.

BLB Searches
Search the Bible
VUL
 [?]

Advanced Options

Other Searches

Multi-Verse Retrieval
x
VUL

Daily Devotionals
x

Blue Letter Bible offers several daily devotional readings in order to help you refocus on Christ and the Gospel of His peace and righteousness.

Daily Bible Reading Plans
x

Recognizing the value of consistent reflection upon the Word of God in order to refocus one's mind and heart upon Christ and His Gospel of peace, we provide several reading plans designed to cover the entire Bible in a year.

One-Year Plans

Two-Year Plan