VUL

VUL

Click to Change

Return to Top

Return to Top

Printer Icon

Print

Copy
Copy Options
Format by: Verse Paragraph
Strong's
Red Letter
Audio Bibles
The Blue Letter Bible

Deuteronomium (Deuteronomy) 27 :: Latin Vulgate (VUL)

toggle collapse
Choose a new font size and typeface
Audio Bibles
Unchecked Copy BoxDeu 27:1 - praecepit autem Moses et seniores Israhel populo dicentes custodite omne mandatum quod praecipio vobis hodie
Unchecked Copy BoxDeu 27:2 - cumque transieritis Iordanem in terram quam Dominus Deus tuus dabit tibi eriges ingentes lapides et calce levigabis eos
Unchecked Copy BoxDeu 27:3 - ut possis in eis scribere omnia verba legis huius Iordane transmisso ut introeas terram quam Dominus Deus tuus dabit tibi terram lacte et melle manantem sicut iuravit patribus tuis
Unchecked Copy BoxDeu 27:4 - quando ergo transieritis Iordanem erige lapides quos ego hodie praecipio vobis in monte Hebal et levigabis calce
Unchecked Copy BoxDeu 27:5 - et aedificabis ibi altare Domino Deo tuo de lapidibus quos ferrum non tetigit
Unchecked Copy BoxDeu 27:6 - et de saxis informibus et inpolitis et offeres super eo holocausta Domino Deo tuo
Unchecked Copy BoxDeu 27:7 - et immolabis hostias pacificas comedesque ibi et epulaberis coram Domino Deo tuo
Unchecked Copy BoxDeu 27:8 - et scribes super lapides omnia verba legis huius plane et lucide
Unchecked Copy BoxDeu 27:9 - dixeruntque Moses et sacerdotes levitici generis ad omnem Israhelem adtende et audi Israhel hodie factus es populus Domini Dei tui
Unchecked Copy BoxDeu 27:10 - audies vocem eius et facies mandata atque iustitias quas ego praecipio tibi
Unchecked Copy BoxDeu 27:11 - praecepitque Moses populo in die illo dicens
Unchecked Copy BoxDeu 27:12 - hii stabunt ad benedicendum Domino super montem Garizim Iordane transmisso Symeon Levi Iudas Isachar Ioseph et Beniamin
Unchecked Copy BoxDeu 27:13 - et e regione isti stabunt ad maledicendum in monte Hebal Ruben Gad et Aser Zabulon Dan et Nepthalim
Unchecked Copy BoxDeu 27:14 - et pronuntiabunt Levitae dicentque ad omnes viros Israhel excelsa voce
Unchecked Copy BoxDeu 27:15 - maledictus homo qui facit sculptile et conflatile abominationem Domini opus manuum artificum ponetque illud in abscondito et respondebit omnis populus et dicet amen
Unchecked Copy BoxDeu 27:16 - maledictus qui non honorat patrem suum et matrem et dicet omnis populus amen
Unchecked Copy BoxDeu 27:17 - maledictus qui transfert terminos proximi sui et dicet omnis populus amen
Unchecked Copy BoxDeu 27:18 - maledictus qui errare facit caecum in itinere et dicet omnis populus amen
Unchecked Copy BoxDeu 27:19 - maledictus qui pervertit iudicium advenae pupilli et viduae et dicet omnis populus amen
Unchecked Copy BoxDeu 27:20 - maledictus qui dormit cum uxore patris sui et revelat operimentum lectuli eius et dicet omnis populus amen
Unchecked Copy BoxDeu 27:21 - maledictus qui dormit cum omni iumento et dicet omnis populus amen
Unchecked Copy BoxDeu 27:22 - maledictus qui dormit cum sorore sua filia patris sui sive matris suae et dicet omnis populus amen
Unchecked Copy BoxDeu 27:23 - maledictus qui dormit cum socru sua et dicet omnis populus amen
Unchecked Copy BoxDeu 27:24 - maledictus qui clam percusserit proximum suum et dicet omnis populus amen
Unchecked Copy BoxDeu 27:25 - maledictus qui accipit munera ut percutiat animam sanguinis innocentis et dicet omnis populus amen
Unchecked Copy BoxDeu 27:26 - maledictus qui non permanet in sermonibus legis huius nec eos opere perficit et dicet omnis populus amen
VUL

The Latin Vulgate was translated from the original languages into Latin by Jerome in A.D. 405. For over a millennium, it remained as the preferred translation of the church. This version of the Bible is in the public domain.

BLB Searches
Search the Bible
VUL
 [?]

Advanced Options

Other Searches

Multi-Verse Retrieval
x
VUL

Daily Devotionals
x

Blue Letter Bible offers several daily devotional readings in order to help you refocus on Christ and the Gospel of His peace and righteousness.

Daily Bible Reading Plans
x

Recognizing the value of consistent reflection upon the Word of God in order to refocus one's mind and heart upon Christ and His Gospel of peace, we provide several reading plans designed to cover the entire Bible in a year.

One-Year Plans

Two-Year Plan