The Blue Letter Bible
BLB Searches
Search the Bible
Search VUL
 [?]

Advanced Options

Other Searches

Multi-Verse Retrieval
x
Search VUL

Let's Connect
x
Daily Devotionals
x

Blue Letter Bible offers several daily devotional readings in order to help you refocus on Christ and the Gospel of His peace and righteousness.

Daily Bible Reading Plans
x

Recognizing the value of consistent reflection upon the Word of God in order to refocus one's mind and heart upon Christ and His Gospel of peace, we provide several reading plans designed to cover the entire Bible in a year.

One-Year Plans

Two-Year Plan

Devarim (Deuteronomy) 4 :: Latin Vulgate (VUL)

toggle collapse
Choose a new font size and typeface
Listen to the Bible
Unchecked Copy BoxDeu 4:1 - et nunc Israhel audi praecepta et iudicia quae ego doceo te ut faciens ea vivas et ingrediens possideas terram quam Dominus Deus patrum vestrorum daturus est vobis
Unchecked Copy BoxDeu 4:2 - non addetis ad verbum quod vobis loquor neque auferetis ex eo custodite mandata Domini Dei vestri quae ego praecipio vobis
Unchecked Copy BoxDeu 4:3 - oculi vestri viderunt omnia quae fecit Dominus contra Beelphegor quomodo contriverit omnes cultores eius de medio vestri
Unchecked Copy BoxDeu 4:4 - vos autem qui adheretis Domino Deo vestro vivitis universi usque in praesentem diem
Unchecked Copy BoxDeu 4:5 - scitis quod docuerim vos praecepta atque iustitias sicut mandavit mihi Dominus Deus meus sic facietis ea in terra quam possessuri estis
Unchecked Copy BoxDeu 4:6 - et observabitis et implebitis opere haec est enim vestra sapientia et intellectus coram populis ut audientes universa praecepta haec dicant en populus sapiens et intellegens gens magna
Unchecked Copy BoxDeu 4:7 - nec est alia natio tam grandis quae habeat deos adpropinquantes sibi sicut Dominus Deus noster adest cunctis obsecrationibus nostris
Unchecked Copy BoxDeu 4:8 - quae est enim alia gens sic inclita ut habeat caerimonias iustaque iudicia et universam legem quam ego proponam hodie ante oculos vestros
Unchecked Copy BoxDeu 4:9 - custodi igitur temet ipsum et animam tuam sollicite ne obliviscaris verborum quae viderunt oculi tui et ne excedant de corde tuo cunctis diebus vitae tuae docebis ea filios ac nepotes tuos
Unchecked Copy BoxDeu 4:10 - diem in quo stetisti coram Domino Deo tuo in Horeb quando Dominus locutus est mihi dicens congrega ad me populum ut audiat sermones meos et discat timere me omni tempore quo vivit in terra doceantque filios suos
Unchecked Copy BoxDeu 4:11 - et accessistis ad radices montis qui ardebat usque ad caelum erantque in eo tenebrae nubes et caligo
Unchecked Copy BoxDeu 4:12 - locutusque est Dominus ad vos de medio ignis vocem verborum eius audistis et formam penitus non vidistis
Unchecked Copy BoxDeu 4:13 - et ostendit vobis pactum suum quod praecepit ut faceretis et decem verba quae scripsit in duabus tabulis lapideis
Unchecked Copy BoxDeu 4:14 - mihique mandavit in illo tempore ut docerem vos caerimonias et iudicia quae facere deberetis in terra quam possessuri estis
Unchecked Copy BoxDeu 4:15 - custodite igitur sollicite animas vestras non vidistis aliquam similitudinem in die qua locutus est Dominus vobis in Horeb de medio ignis
Unchecked Copy BoxDeu 4:16 - ne forte decepti faciatis vobis sculptam similitudinem aut imaginem masculi vel feminae
Unchecked Copy BoxDeu 4:17 - similitudinem omnium iumentorum quae sunt super terram vel avium sub caelo volantium
Unchecked Copy BoxDeu 4:18 - atque reptilium quae moventur in terra sive piscium qui sub terra morantur in aquis
Unchecked Copy BoxDeu 4:19 - ne forte oculis elevatis ad caelum videas solem et lunam et omnia astra caeli et errore deceptus adores ea et colas quae creavit Dominus Deus tuus in ministerium cunctis gentibus quae sub caelo sunt
Unchecked Copy BoxDeu 4:20 - vos autem tulit Dominus et eduxit de fornace ferrea Aegypti ut haberet populum hereditarium sicut est in praesenti die
Unchecked Copy BoxDeu 4:21 - iratusque est Dominus contra me propter sermones vestros et iuravit ut non transirem Iordanem nec ingrederer terram optimam quam daturus est vobis
Unchecked Copy BoxDeu 4:22 - ecce morior in hac humo non transibo Iordanem vos transibitis et possidebitis terram egregiam
Unchecked Copy BoxDeu 4:23 - cave nequando obliviscaris pacti Domini Dei tui quod pepigit tecum et facias tibi sculptam similitudinem eorum quae fieri Dominus prohibuit
Unchecked Copy BoxDeu 4:24 - quia Dominus Deus tuus ignis consumens est Deus aemulator
Unchecked Copy BoxDeu 4:25 - si genueritis filios ac nepotes et morati fueritis in terra deceptique feceritis vobis aliquam similitudinem patrantes malum coram Domino Deo vestro ut eum ad iracundiam provocetis
Unchecked Copy BoxDeu 4:26 - testes invoco hodie caelum et terram cito perituros vos esse de terra quam transito Iordane possessuri estis non habitabitis in ea longo tempore sed delebit vos Dominus
Unchecked Copy BoxDeu 4:27 - atque disperget in omnes gentes et remanebitis pauci in nationibus ad quas vos ducturus est Dominus
Unchecked Copy BoxDeu 4:28 - ibique servietis diis qui hominum manu fabricati sunt ligno et lapidi qui non vident non audiunt non comedunt non odorantur
Unchecked Copy BoxDeu 4:29 - cumque quaesieris ibi Dominum Deum tuum invenies eum si tamen toto corde quaesieris et tota tribulatione animae tuae
Unchecked Copy BoxDeu 4:30 - postquam te invenerint omnia quae praedicta sunt novissimo tempore reverteris ad Dominum Deum tuum et audies vocem eius
Unchecked Copy BoxDeu 4:31 - quia Deus misericors Dominus Deus tuus est non dimittet te nec omnino delebit neque obliviscetur pacti in quo iuravit patribus tuis
Unchecked Copy BoxDeu 4:32 - interroga de diebus antiquis qui fuerunt ante te ex die quo creavit Deus hominem super terram a summo caeli usque ad summum eius si facta est aliquando huiuscemodi res aut umquam cognitum est
Unchecked Copy BoxDeu 4:33 - ut audiret populus vocem Dei loquentis de medio ignis sicut tu audisti et vixisti
Unchecked Copy BoxDeu 4:34 - si fecit Deus ut ingrederetur et tolleret sibi gentem de medio nationum per temptationes signa atque portenta per pugnam et robustam manum extentumque brachium et horribiles visiones iuxta omnia quae fecit pro vobis Dominus Deus vester in Aegypto videntibus oculis tuis
Unchecked Copy BoxDeu 4:35 - ut scires quoniam Dominus ipse est Deus et non est alius praeter unum
Unchecked Copy BoxDeu 4:36 - de caelo te fecit audire vocem suam ut doceret te et in terra ostendit tibi ignem suum maximum et audisti verba illius de medio ignis
Unchecked Copy BoxDeu 4:37 - quia dilexit patres tuos et elegit semen eorum post eos eduxitque te praecedens in virtute sua magna ex Aegypto
Unchecked Copy BoxDeu 4:38 - ut deleret nationes maximas et fortiores te in introitu tuo et introduceret te daretque tibi terram earum in possessionem sicut cernis in praesenti die
Unchecked Copy BoxDeu 4:39 - scito ergo hodie et cogitato in corde tuo quod Dominus ipse sit Deus in caelo sursum et in terra deorsum et non sit alius
Unchecked Copy BoxDeu 4:40 - custodi praecepta eius atque mandata quae ego praecipio tibi ut bene sit tibi et filiis tuis post te et permaneas multo tempore super terram quam Dominus Deus tuus daturus est tibi
Unchecked Copy BoxDeu 4:41 - tunc separavit Moses tres civitates trans Iordanem ad orientalem plagam
Unchecked Copy BoxDeu 4:42 - ut confugiat ad eas qui occiderit nolens proximum suum nec fuerit inimicus ante unum et alterum diem et ad harum aliquam urbium possit evadere
Unchecked Copy BoxDeu 4:43 - Bosor in solitudine quae sita est in terra campestri de tribu Ruben et Ramoth in Galaad quae est in tribu Gad et Golam in Basan quae est in tribu Manasse
Unchecked Copy BoxDeu 4:44 - ista est lex quam proposuit Moses coram filiis Israhel
Unchecked Copy BoxDeu 4:45 - et haec testimonia et caerimoniae atque iudicia quae locutus est ad filios Israhel quando egressi sunt de Aegypto
Unchecked Copy BoxDeu 4:46 - trans Iordanem in valle contra fanum Phogor in terra Seon regis Amorrei qui habitavit in Esebon quem percussit Moses filii quoque Israhel egressi ex Aegypto
Unchecked Copy BoxDeu 4:47 - possederunt terram eius et terram Og regis Basan duorum regum Amorreorum qui erant trans Iordanem ad solis ortum
Unchecked Copy BoxDeu 4:48 - ab Aroer quae sita est super ripam torrentis Arnon usque ad montem Sion qui est et Hermon
Unchecked Copy BoxDeu 4:49 - omnem planitiem trans Iordanem ad orientalem plagam usque ad mare Solitudinis et usque ad radices montis Phasga
VUL

The Latin Vulgate was translated from the original languages into Latin by Jerome in A.D. 405. For over a millennium, it remained as the preferred translation of the church. This version of the Bible is in the public domain.

 
 
Search Bible
Click for Help   Click for QuickNav   Click for Advanced Search Options
Search VUL
Your Bible Version is the VUL
Go to Top
Link to This Page Cite This Page
Share this page Follow the BLB
Printable Page
 
 
Left Context Bar Edge 1Left Context Bar BackgroundLeft Context Bar Edge 2Previous BookPrevious ChapterQuick NavNext ChapterNext BookCopy VersesCopy OptionsShow StrongsFormat by Verse or ParagraphListen to the BibleRed Letter OnRight Context Bar Edge 2Right Context Bar BackgroundRight Context Bar Edge 1

Donate Contact

Blue Letter Bible study tools make reading, searching and studying the Bible easy and rewarding.

Hotjar - Unlimited insights from your web and mobile sites

Blue Letter Bible is a 501(c)(3) nonprofit organization