VUL

VUL

Click to Change

Return to Top

Return to Top

Printer Icon

Print

Copy
Copy Options
Format by: Verse Paragraph
Strong's
Red Letter
Audio Bibles
The Blue Letter Bible

Deuteronomium (Deuteronomy) 18 :: Latin Vulgate (VUL)

toggle collapse
Choose a new font size and typeface
Audio Bibles
Unchecked Copy BoxDeu 18:1 - non habebunt sacerdotes et Levitae et omnes qui de eadem tribu sunt partem et hereditatem cum reliquo Israhel quia sacrificia Domini et oblationes eius comedent
Unchecked Copy BoxDeu 18:2 - et nihil aliud accipient de possessione fratrum suorum Dominus enim ipse est hereditas eorum sicut locutus est illis
Unchecked Copy BoxDeu 18:3 - hoc erit iudicium sacerdotum a populo et ab his qui offerunt victimas sive bovem sive ovem immolaverint dabunt sacerdoti armum ac ventriculum
Unchecked Copy BoxDeu 18:4 - primitias frumenti vini et olei et lanarum partem ex ovium tonsione
Unchecked Copy BoxDeu 18:5 - ipsum enim elegit Dominus Deus tuus de cunctis tribubus tuis ut stet et ministret nomini Domini ipse et filii eius in sempiternum
Unchecked Copy BoxDeu 18:6 - si exierit Levites de una urbium tuarum ex omni Israhel in qua habitat et voluerit venire desiderans locum quem elegerit Dominus
Unchecked Copy BoxDeu 18:7 - ministrabit in nomine Dei sui sicut omnes fratres eius Levitae qui stabunt eo tempore coram Domino
Unchecked Copy BoxDeu 18:8 - partem ciborum eandem accipiet quam et ceteri excepto eo quod in urbe sua ex paterna ei successione debetur
Unchecked Copy BoxDeu 18:9 - quando ingressus fueris terram quam Dominus Deus tuus dabit tibi cave ne imitari velis abominationes illarum gentium
Unchecked Copy BoxDeu 18:10 - nec inveniatur in te qui lustret filium suum aut filiam ducens per ignem aut qui ariolos sciscitetur et observet somnia atque auguria ne sit maleficus
Unchecked Copy BoxDeu 18:11 - ne incantator ne pythones consulat ne divinos et quaerat a mortuis veritatem
Unchecked Copy BoxDeu 18:12 - omnia enim haec abominatur Dominus et propter istiusmodi scelera delebit eos in introitu tuo
Unchecked Copy BoxDeu 18:13 - perfectus eris et absque macula cum Domino Deo tuo
Unchecked Copy BoxDeu 18:14 - gentes istae quarum possidebis terram augures et divinos audiunt tu autem a Domino Deo tuo aliter institutus es
Unchecked Copy BoxDeu 18:15 - prophetam de gente tua et de fratribus tuis sicut me suscitabit tibi Dominus Deus tuus ipsum audies
Unchecked Copy BoxDeu 18:16 - ut petisti a Domino Deo tuo in Horeb quando contio congregata est atque dixisti ultra non audiam vocem Domini Dei mei et ignem hunc maximum amplius non videbo ne moriar
Unchecked Copy BoxDeu 18:17 - et ait Dominus mihi bene omnia sunt locuti
Unchecked Copy BoxDeu 18:18 - prophetam suscitabo eis de medio fratrum suorum similem tui et ponam verba mea in ore eius loqueturque ad eos omnia quae praecepero illi
Unchecked Copy BoxDeu 18:19 - qui autem verba eius quae loquetur in nomine meo audire noluerit ego ultor existam
Unchecked Copy BoxDeu 18:20 - propheta autem qui arrogantia depravatus voluerit loqui in nomine meo quae ego non praecepi illi ut diceret aut ex nomine alienorum deorum interficietur
Unchecked Copy BoxDeu 18:21 - quod si tacita cogitatione responderis quomodo possum intellegere verbum quod non est locutus Dominus
Unchecked Copy BoxDeu 18:22 - hoc habebis signum quod in nomine Domini propheta ille praedixerit et non evenerit hoc Dominus non locutus est sed per tumorem animi sui propheta confinxit et idcirco non timebis eum
VUL

The Latin Vulgate was translated from the original languages into Latin by Jerome in A.D. 405. For over a millennium, it remained as the preferred translation of the church. This version of the Bible is in the public domain.

BLB Searches
Search the Bible
VUL
 [?]

Advanced Options

Other Searches

Multi-Verse Retrieval
x
VUL

Daily Devotionals
x

Blue Letter Bible offers several daily devotional readings in order to help you refocus on Christ and the Gospel of His peace and righteousness.

Daily Bible Reading Plans
x

Recognizing the value of consistent reflection upon the Word of God in order to refocus one's mind and heart upon Christ and His Gospel of peace, we provide several reading plans designed to cover the entire Bible in a year.

One-Year Plans

Two-Year Plan