VUL

VUL

Click to Change

Return to Top

Return to Top

Printer Icon

Print

Copy
Copy Options
Format by: Verse Paragraph
Strong's
Red Letter
Audio Bibles
The Blue Letter Bible

Deuteronomium (Deuteronomy) 6 :: Latin Vulgate (VUL)

toggle collapse
Choose a new font size and typeface
Audio Bibles
Unchecked Copy BoxDeu 6:1 - haec sunt praecepta et caerimoniae atque iudicia quae mandavit Dominus Deus vester ut docerem vos et faciatis ea in terra ad quam transgredimini possidendam
Unchecked Copy BoxDeu 6:2 - ut timeas Dominum Deum tuum et custodias omnia mandata et praecepta eius quae ego praecipio tibi et filiis ac nepotibus tuis cunctis diebus vitae tuae ut prolongentur dies tui
Unchecked Copy BoxDeu 6:3 - audi Israhel et observa ut facias et bene sit tibi et multipliceris amplius sicut pollicitus est Dominus Deus patrum tuorum tibi terram lacte et melle manantem
Unchecked Copy BoxDeu 6:4 - audi Israhel Dominus Deus noster Dominus unus est
Unchecked Copy BoxDeu 6:5 - diliges Dominum Deum tuum ex toto corde tuo et ex tota anima tua et ex tota fortitudine tua
Unchecked Copy BoxDeu 6:6 - eruntque verba haec quae ego praecipio tibi hodie in corde tuo
Unchecked Copy BoxDeu 6:7 - et narrabis ea filiis tuis et meditaberis sedens in domo tua et ambulans in itinere dormiens atque consurgens
Unchecked Copy BoxDeu 6:8 - et ligabis ea quasi signum in manu tua eruntque et movebuntur inter oculos tuos
Unchecked Copy BoxDeu 6:9 - scribesque ea in limine et ostiis domus tuae
Unchecked Copy BoxDeu 6:10 - cumque introduxerit te Dominus Deus tuus in terram pro qua iuravit patribus tuis Abraham Isaac et Iacob et dederit tibi civitates magnas et optimas quas non aedificasti
Unchecked Copy BoxDeu 6:11 - domos plenas cunctarum opum quas non extruxisti cisternas quas non fodisti vineta et oliveta quae non plantasti
Unchecked Copy BoxDeu 6:12 - et comederis et saturatus fueris
Unchecked Copy BoxDeu 6:13 - cave diligenter ne obliviscaris Domini qui eduxit te de terra Aegypti de domo servitutis Dominum Deum tuum timebis et ipsi servies ac per nomen illius iurabis
Unchecked Copy BoxDeu 6:14 - non ibitis post deos alienos cunctarum gentium quae in circuitu vestro sunt
Unchecked Copy BoxDeu 6:15 - quoniam Deus aemulator Dominus Deus tuus in medio tui nequando irascatur furor Domini Dei tui contra te et auferat te de superficie terrae
Unchecked Copy BoxDeu 6:16 - non temptabis Dominum Deum tuum sicut temptasti in loco temptationis
Unchecked Copy BoxDeu 6:17 - custodi praecepta Domini Dei tui ac testimonia et caerimonias quas praecepit tibi
Unchecked Copy BoxDeu 6:18 - et fac quod placitum est et bonum in conspectu Domini ut bene sit tibi et ingressus possideas terram optimam de qua iuravit Dominus patribus tuis
Unchecked Copy BoxDeu 6:19 - ut deleret omnes inimicos tuos coram te sicut locutus est
Unchecked Copy BoxDeu 6:20 - cum interrogaverit te filius tuus cras dicens quid sibi volunt testimonia haec et caerimoniae atque iudicia quae praecepit Dominus Deus noster nobis
Unchecked Copy BoxDeu 6:21 - dices ei servi eramus Pharaonis in Aegypto et eduxit nos Dominus de Aegypto in manu forti
Unchecked Copy BoxDeu 6:22 - fecitque signa atque prodigia magna et pessima in Aegypto contra Pharaonem et omnem domum illius in conspectu nostro
Unchecked Copy BoxDeu 6:23 - et eduxit nos inde ut introductis daret terram super qua iuravit patribus nostris
Unchecked Copy BoxDeu 6:24 - praecepitque nobis Dominus ut faciamus omnia legitima haec et timeamus Dominum Deum nostrum et bene sit nobis cunctis diebus vitae nostrae sicut est hodie
Unchecked Copy BoxDeu 6:25 - eritque nostri misericors si custodierimus et fecerimus omnia praecepta eius coram Domino Deo nostro sicut mandavit nobis
VUL

The Latin Vulgate was translated from the original languages into Latin by Jerome in A.D. 405. For over a millennium, it remained as the preferred translation of the church. This version of the Bible is in the public domain.

BLB Searches
Search the Bible
VUL
 [?]

Advanced Options

Other Searches

Multi-Verse Retrieval
x
VUL

Daily Devotionals
x

Blue Letter Bible offers several daily devotional readings in order to help you refocus on Christ and the Gospel of His peace and righteousness.

Daily Bible Reading Plans
x

Recognizing the value of consistent reflection upon the Word of God in order to refocus one's mind and heart upon Christ and His Gospel of peace, we provide several reading plans designed to cover the entire Bible in a year.

One-Year Plans

Two-Year Plan