VUL

VUL

Click to Change

Return to Top

Return to Top

Printer Icon

Print

Copy
Copy Options
Format by: Verse Paragraph
Strong's
Red Letter
Audio Bibles
The Blue Letter Bible

Ephesios (Ephesians) 6 :: Latin Vulgate (VUL)

toggle collapse
Choose a new font size and typeface
Audio Bibles
(Exo 20:12; Deu 5:16 )
Unchecked Copy BoxEph 6:1 - filii oboedite parentibus vestris in Domino hoc enim est iustum
Unchecked Copy BoxEph 6:2 - honora patrem tuum et matrem quod est mandatum primum in promissione
Unchecked Copy BoxEph 6:3 - ut bene sit tibi et sis longevus super terram
Unchecked Copy BoxEph 6:4 - et patres nolite ad iracundiam provocare filios vestros sed educate illos in disciplina et correptione Domini
Unchecked Copy BoxEph 6:5 - servi oboedite dominis carnalibus cum timore et tremore in simplicitate cordis vestri sicut Christo
Unchecked Copy BoxEph 6:6 - non ad oculum servientes quasi hominibus placentes sed ut servi Christi facientes voluntatem Dei ex animo
Unchecked Copy BoxEph 6:7 - cum bona voluntate servientes sicut Domino et non hominibus
Unchecked Copy BoxEph 6:8 - scientes quoniam unusquisque quodcumque fecerit bonum hoc percipiet a Domino sive servus sive liber
Unchecked Copy BoxEph 6:9 - et domini eadem facite illis remittentes minas scientes quia et illorum et vester Dominus est in caelis et personarum acceptio non est apud eum
Unchecked Copy BoxEph 6:10 - de cetero fratres confortamini in Domino et in potentia virtutis eius
Unchecked Copy BoxEph 6:11 - induite vos arma Dei ut possitis stare adversus insidias diaboli
Unchecked Copy BoxEph 6:12 - quia non est nobis conluctatio adversus carnem et sanguinem sed adversus principes et potestates adversus mundi rectores tenebrarum harum contra spiritalia nequitiae in caelestibus
Unchecked Copy BoxEph 6:13 - propterea accipite armaturam Dei ut possitis resistere in die malo et omnibus perfectis stare
Unchecked Copy BoxEph 6:14 - state ergo succincti lumbos vestros in veritate et induti loricam iustitiae
Unchecked Copy BoxEph 6:15 - et calciati pedes in praeparatione evangelii pacis
Unchecked Copy BoxEph 6:16 - in omnibus sumentes scutum fidei in quo possitis omnia tela nequissimi ignea extinguere
Unchecked Copy BoxEph 6:17 - et galeam salutis adsumite et gladium Spiritus quod est verbum Dei
Unchecked Copy BoxEph 6:18 - per omnem orationem et obsecrationem orantes omni tempore in Spiritu et in ipso vigilantes in omni instantia et obsecratione pro omnibus sanctis
Unchecked Copy BoxEph 6:19 - et pro me ut detur mihi sermo in apertione oris mei cum fiducia notum facere mysterium evangelii
Unchecked Copy BoxEph 6:20 - pro quo legatione fungor in catena ita ut in ipso audeam prout oportet me loqui
Unchecked Copy BoxEph 6:21 - ut autem et vos sciatis quae circa me sunt quid agam omnia nota vobis faciet Tychicus carissimus frater et fidelis minister in Domino
Unchecked Copy BoxEph 6:22 - quem misi ad vos in hoc ipsum ut cognoscatis quae circa nos sunt et consoletur corda vestra
Unchecked Copy BoxEph 6:23 - pax fratribus et caritas cum fide a Deo Patre et Domino Iesu Christo
Unchecked Copy BoxEph 6:24 - gratia cum omnibus qui diligunt Dominum nostrum Iesum Christum in incorruptione
VUL

The Latin Vulgate was translated from the original languages into Latin by Jerome in A.D. 405. For over a millennium, it remained as the preferred translation of the church. This version of the Bible is in the public domain.

BLB Searches
Search the Bible
VUL
 [?]

Advanced Options

Other Searches

Multi-Verse Retrieval
x
VUL

Daily Devotionals
x

Blue Letter Bible offers several daily devotional readings in order to help you refocus on Christ and the Gospel of His peace and righteousness.

Daily Bible Reading Plans
x

Recognizing the value of consistent reflection upon the Word of God in order to refocus one's mind and heart upon Christ and His Gospel of peace, we provide several reading plans designed to cover the entire Bible in a year.

One-Year Plans

Two-Year Plan