Search Bible
Click for Help   Click for QuickNav   Click for Advanced Search Options
Search VUL
Your Bible Version is the VUL
Go to Top
Link to This Page Cite This Page
Share this page Follow the BLB
Printable Page
 
 
Left Context Bar Edge 1Left Context Bar BackgroundLeft Context Bar Edge 2Previous BookPrevious ChapterQuick NavNext ChapterNext BookCopy VersesCopy OptionsShow StrongsFormat by Verse or ParagraphListen to the BibleRed Letter OnRight Context Bar Edge 2Right Context Bar BackgroundRight Context Bar Edge 1
The Blue Letter Bible

Esther (Esther) 5 :: Latin Vulgate (VUL)

toggle collapse
Choose a new font size and typeface
Listen to the Bible
Unchecked Copy BoxEst 5:1 - die autem tertio induta est Hester regalibus vestimentis et stetit in atrio domus regiae quod erat interius contra basilicam regis at ille sedebat super solium in consistorio palatii contra ostium domus
Unchecked Copy BoxEst 5:2 - cumque vidisset Hester reginam stantem placuit oculis eius et extendit contra eam virgam auream quam tenebat manu quae accedens osculata est summitatem virgae eius
Unchecked Copy BoxEst 5:3 - dixitque ad eam rex quid vis Hester regina quae est petitio tua etiam si dimidiam regni partem petieris dabitur tibi
Unchecked Copy BoxEst 5:4 - at illa respondit si regi placet obsecro ut venias ad me hodie et Aman tecum ad convivium quod paravi
Unchecked Copy BoxEst 5:5 - statimque rex vocate inquit cito Aman ut Hester oboediat voluntati venerunt itaque rex et Aman ad convivium quod eis regina paraverat
Unchecked Copy BoxEst 5:6 - dixitque ei rex postquam vinum biberat abundanter quid petis ut detur tibi et pro qua re postulas etiam si dimidiam partem regni mei petieris inpetrabis
Unchecked Copy BoxEst 5:7 - cui respondit Hester petitio mea et preces istae sunt
Unchecked Copy BoxEst 5:8 - si inveni gratiam in conspectu regis et si regi placet ut det mihi quod postulo et meam impleat petitionem veniat rex et Aman ad convivium quod paravi eis et cras regi aperiam voluntatem meam
Unchecked Copy BoxEst 5:9 - egressus est itaque illo die Aman laetus et alacer cumque vidisset Mardocheum sedentem ante fores palatii et non solum non adsurrexisse sibi sed nec motum quidem de loco sessionis suae indignatus est valde
Unchecked Copy BoxEst 5:10 - et dissimulata ira reversus in domum suam convocavit ad se amicos et Zares uxorem suam
Unchecked Copy BoxEst 5:11 - et exposuit illis magnitudinem divitiarum suarum filiorumque turbam et quanta eum gloria super omnes principes et servos suos rex elevasset
Unchecked Copy BoxEst 5:12 - et post haec ait regina quoque Hester nullum alium vocavit cum rege ad convivium praeter me apud quam etiam cras cum rege pransurus sum
Unchecked Copy BoxEst 5:13 - et cum haec omnia habeam nihil me habere puto quamdiu videro Mardocheum Iudaeum sedentem ante fores regias
Unchecked Copy BoxEst 5:14 - responderuntque ei Zares uxor eius et ceteri amici iube parari excelsam trabem habentem altitudinem quinquaginta cubitos et dic mane regi ut adpendatur super eam Mardocheus et sic ibis cum rege laetus ad convivium placuit ei consilium et iussit excelsam parari crucem
VUL

The Latin Vulgate was translated from the original languages into Latin by Jerome in A.D. 405. For over a millennium, it remained as the preferred translation of the church. This version of the Bible is in the public domain.

BLB Searches
Search the Bible
Search VUL
 [?]

Advanced Options

Other Searches

Multi-Verse Retrieval
x
Search VUL

Let's Connect
x
Daily Devotionals
x

Blue Letter Bible offers several daily devotional readings in order to help you refocus on Christ and the Gospel of His peace and righteousness.

Daily Bible Reading Plans
x

Recognizing the value of consistent reflection upon the Word of God in order to refocus one's mind and heart upon Christ and His Gospel of peace, we provide several reading plans designed to cover the entire Bible in a year.

One-Year Plans

Two-Year Plan


Donate Contact

Blue Letter Bible study tools make reading, searching and studying the Bible easy and rewarding.

Blue Letter Bible is a 501(c)(3) nonprofit organization