VUL

VUL

Click to Change

Return to Top

Return to Top

Printer Icon

Print

Copy
Copy Options
Format by: Verse Paragraph
Strong's
Red Letter
Audio Bibles
The Blue Letter Bible

Job (Job) 1 :: Latin Vulgate (VUL)

toggle collapse
Choose a new font size and typeface
Audio Bibles
Unchecked Copy BoxJob 1:1 - vir erat in terra Hus nomine Iob et erat vir ille simplex et rectus ac timens Deum et recedens a malo
Unchecked Copy BoxJob 1:2 - natique sunt ei septem filii et tres filiae
Unchecked Copy BoxJob 1:3 - et fuit possessio eius septem milia ovium et tria milia camelorum quingenta quoque iuga boum et quingentae asinae ac familia multa nimis eratque vir ille magnus inter omnes Orientales
Unchecked Copy BoxJob 1:4 - et ibant filii eius et faciebant convivium per domos unusquisque in die suo et mittentes vocabant tres sorores suas ut comederent et biberent cum eis
Unchecked Copy BoxJob 1:5 - cumque in orbem transissent dies convivii mittebat ad eos Iob et sanctificabat illos consurgensque diluculo offerebat holocausta per singulos dicebat enim ne forte peccaverint filii mei et benedixerint Deo in cordibus suis sic faciebat Iob cunctis diebus
Unchecked Copy BoxJob 1:6 - quadam autem die cum venissent filii Dei ut adsisterent coram Domino adfuit inter eos etiam Satan
Unchecked Copy BoxJob 1:7 - cui dixit Dominus unde venis qui respondens ait circuivi terram et perambulavi eam
Unchecked Copy BoxJob 1:8 - dixitque Dominus ad eum numquid considerasti servum meum Iob quod non sit ei similis in terra homo simplex et rectus et timens Deum ac recedens a malo
Unchecked Copy BoxJob 1:9 - cui respondens Satan ait numquid frustra timet Iob Deum
Unchecked Copy BoxJob 1:10 - nonne tu vallasti eum ac domum eius universamque substantiam per circuitum operibus manuum eius benedixisti et possessio illius crevit in terra
Unchecked Copy BoxJob 1:11 - sed extende paululum manum tuam et tange cuncta quae possidet nisi in facie tua benedixerit tibi
Unchecked Copy BoxJob 1:12 - dixit ergo Dominus ad Satan ecce universa quae habet in manu tua sunt tantum in eum ne extendas manum tuam egressusque est Satan a facie Domini
Unchecked Copy BoxJob 1:13 - cum autem quadam die filii et filiae eius comederent et biberent vinum in domo fratris sui primogeniti
Unchecked Copy BoxJob 1:14 - nuntius venit ad Iob qui diceret boves arabant et asinae pascebantur iuxta eos
Unchecked Copy BoxJob 1:15 - et inruerunt Sabei tuleruntque omnia et pueros percusserunt gladio et evasi ego solus ut nuntiarem tibi
Unchecked Copy BoxJob 1:16 - cumque adhuc ille loqueretur venit alter et dixit ignis Dei cecidit e caelo et tactas oves puerosque consumpsit et effugi ego solus ut nuntiarem tibi
Unchecked Copy BoxJob 1:17 - sed et illo adhuc loquente venit alius et dixit Chaldei fecerunt tres turmas et invaserunt camelos et tulerunt eos necnon et pueros percusserunt gladio et ego fugi solus ut nuntiarem tibi
Unchecked Copy BoxJob 1:18 - loquebatur ille et ecce alius intravit et dixit filiis tuis et filiabus vescentibus et bibentibus vinum in domo fratris sui primogeniti
Unchecked Copy BoxJob 1:19 - repente ventus vehemens inruit a regione deserti et concussit quattuor angulos domus quae corruens oppressit liberos tuos et mortui sunt et effugi ego solus ut nuntiarem tibi
Unchecked Copy BoxJob 1:20 - tunc surrexit Iob et scidit tunicam suam et tonso capite corruens in terram adoravit
Unchecked Copy BoxJob 1:21 - et dixit nudus egressus sum de utero matris meae et nudus revertar illuc Dominus dedit Dominus abstulit sit nomen Domini benedictum
Unchecked Copy BoxJob 1:22 - in omnibus his non peccavit Iob neque stultum quid contra Deum locutus est
VUL

The Latin Vulgate was translated from the original languages into Latin by Jerome in A.D. 405. For over a millennium, it remained as the preferred translation of the church. This version of the Bible is in the public domain.

BLB Searches
Search the Bible
VUL
 [?]

Advanced Options

Other Searches

Multi-Verse Retrieval
x
VUL

Daily Devotionals
x

Blue Letter Bible offers several daily devotional readings in order to help you refocus on Christ and the Gospel of His peace and righteousness.

Daily Bible Reading Plans
x

Recognizing the value of consistent reflection upon the Word of God in order to refocus one's mind and heart upon Christ and His Gospel of peace, we provide several reading plans designed to cover the entire Bible in a year.

One-Year Plans

Two-Year Plan