VUL

VUL

Click to Change

Return to Top

Return to Top

Printer Icon

Print

Copy
Copy Options
Format by: Verse Paragraph
Strong's
Red Letter
Audio Bibles
The Blue Letter Bible

Exodus (Exodus) 10 :: Latin Vulgate (VUL)

toggle collapse
Choose a new font size and typeface
Audio Bibles
(Joe 1:2–4 )
Unchecked Copy BoxExo 10:1 - et dixit Dominus ad Mosen ingredere ad Pharao ego enim induravi cor eius et servorum illius ut faciam signa mea haec in eo
Unchecked Copy BoxExo 10:2 - et narres in auribus filii tui et nepotum tuorum quotiens contriverim Aegyptios et signa mea fecerim in eis et sciatis quia ego Dominus
Unchecked Copy BoxExo 10:3 - introierunt ergo Moses et Aaron ad Pharaonem et dixerunt ad eum haec dicit Dominus Deus Hebraeorum usquequo non vis subici mihi dimitte populum meum ut sacrificet mihi
Unchecked Copy BoxExo 10:4 - sin autem resistis et non vis dimittere eum ecce ego inducam cras lucustam in fines tuos
Unchecked Copy BoxExo 10:5 - quae operiat superficiem terrae nec quicquam eius appareat sed comedatur quod residuum fuit grandini conrodet enim omnia ligna quae germinant in agris
Unchecked Copy BoxExo 10:6 - et implebunt domos tuas et servorum tuorum et omnium Aegyptiorum quantam non viderunt patres tui et avi ex quo orti sunt super terram usque in praesentem diem avertitque se et egressus est a Pharaone
Unchecked Copy BoxExo 10:7 - dixerunt autem servi Pharaonis ad eum usquequo patiemur hoc scandalum dimitte homines ut sacrificent Domino Deo suo nonne vides quod perierit Aegyptus
Unchecked Copy BoxExo 10:8 - revocaveruntque Mosen et Aaron ad Pharaonem qui dixit eis ite sacrificate Domino Deo vestro quinam sunt qui ituri sunt
Unchecked Copy BoxExo 10:9 - ait Moses cum parvulis nostris et senibus pergemus cum filiis et filiabus cum ovibus et armentis est enim sollemnitas Domini nostri
Unchecked Copy BoxExo 10:10 - et respondit sic Dominus sit vobiscum quomodo ego dimittam vos et parvulos vestros cui dubium est quod pessime cogitetis
Unchecked Copy BoxExo 10:11 - non fiet ita sed ite tantum viri et sacrificate Domino hoc enim et ipsi petistis statimque eiecti sunt de conspectu Pharaonis
Unchecked Copy BoxExo 10:12 - dixit autem Dominus ad Mosen extende manum tuam super terram Aegypti ad lucustam ut ascendat super eam et devoret omnem herbam quae residua fuit grandini
Unchecked Copy BoxExo 10:13 - extendit Moses virgam super terram Aegypti et Dominus induxit ventum urentem tota illa die ac nocte et mane facto ventus urens levavit lucustas
Unchecked Copy BoxExo 10:14 - quae ascenderunt super universam terram Aegypti et sederunt in cunctis finibus Aegyptiorum innumerabiles quales ante illud tempus non fuerant nec postea futurae sunt
Unchecked Copy BoxExo 10:15 - operueruntque universam superficiem terrae vastantes omnia devorata est igitur herba terrae et quicquid pomorum in arboribus fuit quae grando dimiserat nihilque omnino virens relictum est in lignis et in herbis terrae in cuncta Aegypto
Unchecked Copy BoxExo 10:16 - quam ob rem festinus Pharao vocavit Mosen et Aaron et dixit eis peccavi in Dominum Deum vestrum et in vos
Unchecked Copy BoxExo 10:17 - sed nunc dimittite peccatum mihi etiam hac vice et rogate Dominum Deum vestrum ut auferat a me mortem istam
Unchecked Copy BoxExo 10:18 - egressusque est de conspectu Pharaonis et oravit Dominum
Unchecked Copy BoxExo 10:19 - qui flare fecit ventum ab occidente vehementissimum et arreptam lucustam proiecit in mare Rubrum non remansit ne una quidem in cunctis finibus Aegypti
Unchecked Copy BoxExo 10:20 - et induravit Dominus cor Pharaonis nec dimisit filios Israhel
Unchecked Copy BoxExo 10:21 - dixit autem Dominus ad Mosen extende manum tuam in caelum et sint tenebrae super terram Aegypti tam densae ut palpari queant
Unchecked Copy BoxExo 10:22 - extendit Moses manum in caelum et factae sunt tenebrae horribiles in universa terra Aegypti tribus diebus
Unchecked Copy BoxExo 10:23 - nemo vidit fratrem suum nec movit se de loco in quo erat ubicumque autem habitabant filii Israhel lux erat
Unchecked Copy BoxExo 10:24 - vocavitque Pharao Mosen et Aaron et dixit eis ite sacrificate Domino oves tantum vestrae et armenta remaneant parvuli vestri eant vobiscum
Unchecked Copy BoxExo 10:25 - ait Moses hostias quoque et holocausta dabis nobis quae offeramus Domino Deo nostro
Unchecked Copy BoxExo 10:26 - cuncti greges pergent nobiscum non remanebit ex eis ungula quae necessaria sunt in cultum Domini Dei nostri praesertim cum ignoremus quid debeat immolari donec ad ipsum locum perveniamus
Unchecked Copy BoxExo 10:27 - induravit autem Dominus cor Pharaonis et noluit dimittere eos
Unchecked Copy BoxExo 10:28 - dixitque Pharao ad eum recede a me cave ne ultra videas faciem meam quocumque die apparueris mihi morieris
Unchecked Copy BoxExo 10:29 - respondit Moses ita fiat ut locutus es non videbo ultra faciem tuam
VUL

The Latin Vulgate was translated from the original languages into Latin by Jerome in A.D. 405. For over a millennium, it remained as the preferred translation of the church. This version of the Bible is in the public domain.

BLB Searches
Search the Bible
VUL
 [?]

Advanced Options

Other Searches

Multi-Verse Retrieval
x
VUL

Daily Devotionals
x

Blue Letter Bible offers several daily devotional readings in order to help you refocus on Christ and the Gospel of His peace and righteousness.

Daily Bible Reading Plans
x

Recognizing the value of consistent reflection upon the Word of God in order to refocus one's mind and heart upon Christ and His Gospel of peace, we provide several reading plans designed to cover the entire Bible in a year.

One-Year Plans

Two-Year Plan