VUL

VUL

Click to Change

Return to Top

Return to Top

Printer Icon

Print

Copy
Copy Options
Format by: Verse Paragraph
Strong's
Red Letter
Audio Bibles
The Blue Letter Bible

Exodus (Exodus) 15 :: Latin Vulgate (VUL)

toggle collapse
Choose a new font size and typeface
Audio Bibles
(Exo 14:13, 14; Psa 78:12–14 )
Unchecked Copy BoxExo 15:1 - tunc cecinit Moses et filii Israhel carmen hoc Domino et dixerunt cantemus Domino gloriose enim magnificatus est equum et ascensorem deiecit in mare
Unchecked Copy BoxExo 15:2 - fortitudo mea et laus mea Dominus et factus est mihi in salutem iste Deus meus et glorificabo eum Deus patris mei et exaltabo eum
Unchecked Copy BoxExo 15:3 - Dominus quasi vir pugnator Omnipotens nomen eius
Unchecked Copy BoxExo 15:4 - currus Pharaonis et exercitum eius proiecit in mare electi principes eius submersi sunt in mari Rubro
Unchecked Copy BoxExo 15:5 - abyssi operuerunt eos descenderunt in profundum quasi lapis
Unchecked Copy BoxExo 15:6 - dextera tua Domine magnifice in fortitudine dextera tua Domine percussit inimicum
Unchecked Copy BoxExo 15:7 - et in multitudine gloriae tuae deposuisti adversarios meos misisti iram tuam quae devoravit eos ut stipulam
Unchecked Copy BoxExo 15:8 - et in spiritu furoris tui congregatae sunt aquae stetit unda fluens congregatae sunt abyssi in medio mari
Unchecked Copy BoxExo 15:9 - dixit inimicus persequar et conprehendam dividam spolia implebitur anima mea evaginabo gladium meum interficiet eos manus mea
Unchecked Copy BoxExo 15:10 - flavit spiritus tuus et operuit eos mare submersi sunt quasi plumbum in aquis vehementibus
Unchecked Copy BoxExo 15:11 - quis similis tui in fortibus Domine quis similis tui magnificus in sanctitate terribilis atque laudabilis et faciens mirabilia
Unchecked Copy BoxExo 15:12 - extendisti manum tuam et devoravit eos terra
Unchecked Copy BoxExo 15:13 - dux fuisti in misericordia tua populo quem redemisti et portasti eum in fortitudine tua ad habitaculum sanctum tuum
Unchecked Copy BoxExo 15:14 - adtenderunt populi et irati sunt dolores obtinuerunt habitatores Philisthim
Unchecked Copy BoxExo 15:15 - tunc conturbati sunt principes Edom robustos Moab obtinuit tremor obriguerunt omnes habitatores Chanaan
Unchecked Copy BoxExo 15:16 - inruat super eos formido et pavor in magnitudine brachii tui fiant inmobiles quasi lapis donec pertranseat populus tuus Domine donec pertranseat populus tuus iste quem possedisti
Unchecked Copy BoxExo 15:17 - introduces eos et plantabis in monte hereditatis tuae firmissimo habitaculo tuo quod operatus es Domine sanctuarium Domine quod firmaverunt manus tuae
Unchecked Copy BoxExo 15:18 - Dominus regnabit in aeternum et ultra
Unchecked Copy BoxExo 15:19 - ingressus est enim equus Pharao cum curribus et equitibus eius in mare et reduxit super eos Dominus aquas maris filii autem Israhel ambulaverunt per siccum in medio eius
(Num 26:59 )
Unchecked Copy BoxExo 15:20 - sumpsit ergo Maria prophetis soror Aaron tympanum in manu egressaeque sunt omnes mulieres post eam cum tympanis et choris
Unchecked Copy BoxExo 15:21 - quibus praecinebat dicens cantemus Domino gloriose enim magnificatus est equum et ascensorem eius deiecit in mare
Unchecked Copy BoxExo 15:22 - tulit autem Moses Israhel de mari Rubro et egressi sunt in desertum Sur ambulaveruntque tribus diebus per solitudinem et non inveniebant aquam
Unchecked Copy BoxExo 15:23 - et venerunt in Marath nec poterant bibere aquas de Mara eo quod essent amarae unde et congruum loco nomen inposuit vocans illud Mara id est amaritudinem
Unchecked Copy BoxExo 15:24 - et murmuravit populus contra Mosen dicens quid bibemus
Unchecked Copy BoxExo 15:25 - at ille clamavit ad Dominum qui ostendit ei lignum quod cum misisset in aquas in dulcedinem versae sunt ibi constituit ei praecepta atque iudicia et ibi temptavit eum
Unchecked Copy BoxExo 15:26 - dicens si audieris vocem Domini Dei tui et quod rectum est coram eo feceris et oboedieris mandatis eius custodierisque omnia praecepta illius cunctum languorem quem posui in Aegypto non inducam super te ego enim Dominus sanator tuus
Unchecked Copy BoxExo 15:27 - venerunt autem in Helim ubi erant duodecim fontes aquarum et septuaginta palmae et castrametati sunt iuxta aquas
VUL

The Latin Vulgate was translated from the original languages into Latin by Jerome in A.D. 405. For over a millennium, it remained as the preferred translation of the church. This version of the Bible is in the public domain.

BLB Searches
Search the Bible
VUL
 [?]

Advanced Options

Other Searches

Multi-Verse Retrieval
x
VUL

Daily Devotionals
x

Blue Letter Bible offers several daily devotional readings in order to help you refocus on Christ and the Gospel of His peace and righteousness.

Daily Bible Reading Plans
x

Recognizing the value of consistent reflection upon the Word of God in order to refocus one's mind and heart upon Christ and His Gospel of peace, we provide several reading plans designed to cover the entire Bible in a year.

One-Year Plans

Two-Year Plan