The Blue Letter Bible
Sponsors
BLB Searches
Search the Bible
Search VUL
 [?]

Advanced Options

Other Searches

Multi-Verse Retrieval
x
Search VUL

Let's Connect
x
Daily Devotionals
x

Blue Letter Bible offers several daily devotional readings in order to help you refocus on Christ and the Gospel of His peace and righteousness.

Daily Bible Reading Plans
x

Recognizing the value of consistent reflection upon the Word of God in order to refocus one's mind and heart upon Christ and His Gospel of peace, we provide several reading plans designed to cover the entire Bible in a year.

One-Year Plans

Two-Year Plan

Shmot (Exodus) 17 :: Latin Vulgate (VUL)

toggle collapse
Choose a new font size and typeface
Listen to the Bible

Unchecked Copy BoxExo 17:1 - igitur profecta omnis multitudo filiorum Israhel de deserto Sin per mansiones suas iuxta sermonem Domini castrametata est in Raphidim ubi non erat aqua ad bibendum populo

Unchecked Copy BoxExo 17:2 - qui iurgatus contra Mosen ait da nobis aquam ut bibamus quibus respondit Moses quid iurgamini contra me cur temptatis Dominum

Unchecked Copy BoxExo 17:3 - sitivit ergo populus ibi pro aquae penuria et murmuravit contra Mosen dicens cur nos exire fecisti de Aegypto ut occideres et nos et liberos nostros ac iumenta siti

Unchecked Copy BoxExo 17:4 - clamavit autem Moses ad Dominum dicens quid faciam populo huic adhuc pauxillum et lapidabunt me

Unchecked Copy BoxExo 17:5 - ait Dominus ad Mosen antecede populum et sume tecum de senibus Israhel et virgam qua percussisti fluvium tolle in manu tua et vade

Unchecked Copy BoxExo 17:6 - en ego stabo coram te ibi super petram Horeb percutiesque petram et exibit ex ea aqua ut bibat populus fecit Moses ita coram senibus Israhel

Unchecked Copy BoxExo 17:7 - et vocavit nomen loci illius Temptatio propter iurgium filiorum Israhel et quia temptaverunt Dominum dicentes estne Dominus in nobis an non

Unchecked Copy BoxExo 17:8 - venit autem Amalech et pugnabat contra Israhel in Raphidim

Unchecked Copy BoxExo 17:9 - dixitque Moses ad Iosue elige viros et egressus pugna contra Amalech cras ego stabo in vertice collis habens virgam Dei in manu mea

Unchecked Copy BoxExo 17:10 - fecit Iosue ut locutus ei erat Moses et pugnavit contra Amalech Moses autem et Aaron et Hur ascenderunt super verticem collis

Unchecked Copy BoxExo 17:11 - cumque levaret Moses manus vincebat Israhel sin autem paululum remisisset superabat Amalech

Unchecked Copy BoxExo 17:12 - manus autem Mosi erant graves sumentes igitur lapidem posuerunt subter eum in quo sedit Aaron autem et Hur sustentabant manus eius ex utraque parte et factum est ut manus ipsius non lassarentur usque ad occasum solis

Unchecked Copy BoxExo 17:13 - fugavitque Iosue Amalech et populum eius in ore gladii

Unchecked Copy BoxExo 17:14 - dixit autem Dominus ad Mosen scribe hoc ob monumentum in libro et trade auribus Iosue delebo enim memoriam Amalech sub caelo

Unchecked Copy BoxExo 17:15 - aedificavitque Moses altare et vocavit nomen eius Dominus exaltatio mea dicens

Unchecked Copy BoxExo 17:16 - quia manus solii Domini et bellum Dei erit contra Amalech a generatione in generationem
VUL

The Latin Vulgate was translated from the original languages into Latin by Jerome in A.D. 405. For over a millennium, it remained as the preferred translation of the church. This version of the Bible is in the public domain.

 
 
Search Bible
Click for Help   Click for QuickNav   Click for Advanced Search Options
Search VUL
Your Bible Version is the VUL
Go to Top
Link to This PageCite This Page
Share this pageFollow the BLB
Printable Page
 
 
Left Context Bar Edge 1Left Context Bar BackgroundLeft Context Bar Edge 2Previous BookPrevious ChapterQuick NavNext ChapterNext BookCopy VersesCopy OptionsShow StrongsFormat by Verse or ParagraphListen to the BibleRed Letter OnRight Context Bar Edge 2Right Context Bar BackgroundRight Context Bar Edge 1