The Blue Letter Bible
Sponsors
BLB Searches
Search the Bible
Search VUL
 [?]

Advanced Options

Other Searches

Multi-Verse Retrieval
x
Search VUL

Let's Connect
x
Daily Devotionals
x

Blue Letter Bible offers several daily devotional readings in order to help you refocus on Christ and the Gospel of His peace and righteousness.

Daily Bible Reading Plans
x

Recognizing the value of consistent reflection upon the Word of God in order to refocus one's mind and heart upon Christ and His Gospel of peace, we provide several reading plans designed to cover the entire Bible in a year.

One-Year Plans

Two-Year Plan

Shmot (Exodus) 22 :: Latin Vulgate (VUL)

toggle collapse
Choose a new font size and typeface
Listen to the Bible

Unchecked Copy BoxExo 22:1 - si quis furatus fuerit bovem aut ovem et occiderit vel vendiderit quinque boves pro uno bove restituet et quattuor oves pro una ove

Unchecked Copy BoxExo 22:2 - si effringens fur domum sive suffodiens fuerit inventus et accepto vulnere mortuus fuerit percussor non erit reus sanguinis

Unchecked Copy BoxExo 22:3 - quod si orto sole hoc fecerit homicidium perpetravit et ipse morietur si non habuerit quod pro furto reddat venundabitur

Unchecked Copy BoxExo 22:4 - si inventum fuerit apud eum quod furatus est vivens sive bos sive asinus sive ovis duplum restituet

Unchecked Copy BoxExo 22:5 - si laeserit quispiam agrum vel vineam et dimiserit iumentum suum ut depascatur aliena quicquid optimum habuerit in agro suo vel in vinea pro damni aestimatione restituet

Unchecked Copy BoxExo 22:6 - si egressus ignis invenerit spinas et conprehenderit acervos frugum sive stantes segetes in agris reddet damnum qui ignem succenderit

Unchecked Copy BoxExo 22:7 - si quis commendaverit amico pecuniam aut vas in custodiam et ab eo qui susceperat furto ablata fuerint si invenitur fur duplum reddet

Unchecked Copy BoxExo 22:8 - si latet dominus domus adplicabitur ad deos et iurabit quod non extenderit manum in rem proximi sui

Unchecked Copy BoxExo 22:9 - ad perpetrandam fraudem tam in bove quam in asino et ove ac vestimento et quicquid damnum inferre potest ad deos utriusque causa perveniet et si illi iudicaverint duplum restituet proximo suo

Unchecked Copy BoxExo 22:10 - si quis commendaverit proximo suo asinum bovem ovem et omne iumentum ad custodiam et mortuum fuerit aut debilitatum vel captum ab hostibus nullusque hoc viderit

Unchecked Copy BoxExo 22:11 - iusiurandum erit in medio quod non extenderit manum ad rem proximi sui suscipietque dominus iuramentum et ille reddere non cogetur

Unchecked Copy BoxExo 22:12 - quod si furto ablatum fuerit restituet damnum domino

Unchecked Copy BoxExo 22:13 - si comestum a bestia deferet ad eum quod occisum est et non restituet

Unchecked Copy BoxExo 22:14 - qui a proximo suo quicquam horum mutuo postularit et debilitatum aut mortuum fuerit domino non praesente reddere conpelletur

Unchecked Copy BoxExo 22:15 - quod si inpraesentiarum fuit dominus non restituet maxime si conductum venerat pro mercede operis sui

Unchecked Copy BoxExo 22:16 - si seduxerit quis virginem necdum desponsatam et dormierit cum ea dotabit eam et habebit uxorem

Unchecked Copy BoxExo 22:17 - si pater virginis dare noluerit reddet pecuniam iuxta modum dotis quam virgines accipere consuerunt

Unchecked Copy BoxExo 22:18 - maleficos non patieris vivere

Unchecked Copy BoxExo 22:19 - qui coierit cum iumento morte moriatur

Unchecked Copy BoxExo 22:20 - qui immolat diis occidetur praeter Domino soli

Unchecked Copy BoxExo 22:21 - advenam non contristabis neque adfliges eum advenae enim et ipsi fuistis in terra Aegypti

Unchecked Copy BoxExo 22:22 - viduae et pupillo non nocebitis

Unchecked Copy BoxExo 22:23 - si laeseritis eos vociferabuntur ad me et ego audiam clamorem eorum

Unchecked Copy BoxExo 22:24 - et indignabitur furor meus percutiamque vos gladio et erunt uxores vestrae viduae et filii vestri pupilli

Unchecked Copy BoxExo 22:25 - si pecuniam mutuam dederis populo meo pauperi qui habitat tecum non urgues eum quasi exactor nec usuris opprimes

Unchecked Copy BoxExo 22:26 - si pignus a proximo tuo acceperis vestimentum ante solis occasum redde ei

Unchecked Copy BoxExo 22:27 - ipsum enim est solum quo operitur indumentum carnis eius nec habet aliud in quo dormiat si clamaverit ad me exaudiam eum quia misericors sum

Unchecked Copy BoxExo 22:28 - diis non detrahes et principi populi tui non maledices

Unchecked Copy BoxExo 22:29 - decimas tuas et primitias non tardabis offerre primogenitum filiorum tuorum dabis mihi

Unchecked Copy BoxExo 22:30 - de bubus quoque et ovibus similiter facies septem diebus sit cum matre sua die octavo reddes illum mihi

Unchecked Copy BoxExo 22:31 - viri sancti eritis mihi carnem quae a bestiis fuerit praegustata non comedetis sed proicietis canibus
VUL

The Latin Vulgate was translated from the original languages into Latin by Jerome in A.D. 405. For over a millennium, it remained as the preferred translation of the church. This version of the Bible is in the public domain.

 
 
Search Bible
Click for Help   Click for QuickNav   Click for Advanced Search Options
Search VUL
Your Bible Version is the VUL
Go to Top
Link to This PageCite This Page
Share this pageFollow the BLB
Printable Page
 
 
Left Context Bar Edge 1Left Context Bar BackgroundLeft Context Bar Edge 2Previous BookPrevious ChapterQuick NavNext ChapterNext BookCopy VersesCopy OptionsShow StrongsFormat by Verse or ParagraphListen to the BibleRed Letter OnRight Context Bar Edge 2Right Context Bar BackgroundRight Context Bar Edge 1