The Blue Letter Bible
Sponsors
BLB Searches
Search the Bible
Search VUL
 [?]

Advanced Options

Other Searches

Multi-Verse Retrieval
x
Search VUL

Let's Connect
x
Daily Devotionals
x

Blue Letter Bible offers several daily devotional readings in order to help you refocus on Christ and the Gospel of His peace and righteousness.

Daily Bible Reading Plans
x

Recognizing the value of consistent reflection upon the Word of God in order to refocus one's mind and heart upon Christ and His Gospel of peace, we provide several reading plans designed to cover the entire Bible in a year.

One-Year Plans

Two-Year Plan

Shmot (Exodus) 24 :: Latin Vulgate (VUL)

toggle collapse
Choose a new font size and typeface
Listen to the Bible

Unchecked Copy BoxExo 24:1 - Mosi quoque dixit ascende ad Dominum tu et Aaron Nadab et Abiu et septuaginta senes ex Israhel et adorabitis procul

Unchecked Copy BoxExo 24:2 - solusque Moses ascendet ad Dominum et illi non adpropinquabunt nec populus ascendet cum eo

Unchecked Copy BoxExo 24:3 - venit ergo Moses et narravit plebi omnia verba Domini atque iudicia responditque cunctus populus una voce omnia verba Domini quae locutus est faciemus

Unchecked Copy BoxExo 24:4 - scripsit autem Moses universos sermones Domini et mane consurgens aedificavit altare ad radices montis et duodecim titulos per duodecim tribus Israhel

Unchecked Copy BoxExo 24:5 - misitque iuvenes de filiis Israhel et obtulerunt holocausta immolaveruntque victimas pacificas Domino vitulos

Unchecked Copy BoxExo 24:6 - tulit itaque Moses dimidiam partem sanguinis et misit in crateras partem autem residuam fudit super altare

Unchecked Copy BoxExo 24:7 - adsumensque volumen foederis legit audiente populo qui dixerunt omnia quae locutus est Dominus faciemus et erimus oboedientes

Unchecked Copy BoxExo 24:8 - ille vero sumptum sanguinem respersit in populum et ait hic est sanguis foederis quod pepigit Dominus vobiscum super cunctis sermonibus his

Unchecked Copy BoxExo 24:9 - ascenderuntque Moses et Aaron Nadab et Abiu et septuaginta de senioribus Israhel

Unchecked Copy BoxExo 24:10 - et viderunt Deum Israhel sub pedibus eius quasi opus lapidis sapphirini et quasi caelum cum serenum est

Unchecked Copy BoxExo 24:11 - nec super eos qui procul recesserant de filiis Israhel misit manum suam videruntque Deum et comederunt ac biberunt

Unchecked Copy BoxExo 24:12 - dixit autem Dominus ad Mosen ascende ad me in montem et esto ibi daboque tibi tabulas lapideas et legem ac mandata quae scripsi ut doceas eos

Unchecked Copy BoxExo 24:13 - surrexerunt Moses et Iosue minister eius ascendensque Moses in montem Dei

Unchecked Copy BoxExo 24:14 - senioribus ait expectate hic donec revertamur ad vos habetis Aaron et Hur vobiscum si quid natum fuerit quaestionis referetis ad eos

Unchecked Copy BoxExo 24:15 - cumque ascendisset Moses operuit nubes montem

Unchecked Copy BoxExo 24:16 - et habitavit gloria Domini super Sinai tegens illum nube sex diebus septimo autem die vocavit eum de medio caliginis

Unchecked Copy BoxExo 24:17 - erat autem species gloriae Domini quasi ignis ardens super verticem montis in conspectu filiorum Israhel

Unchecked Copy BoxExo 24:18 - ingressusque Moses medium nebulae ascendit in montem et fuit ibi quadraginta diebus et quadraginta noctibus
VUL

The Latin Vulgate was translated from the original languages into Latin by Jerome in A.D. 405. For over a millennium, it remained as the preferred translation of the church. This version of the Bible is in the public domain.

 
 
Search Bible
Click for Help   Click for QuickNav   Click for Advanced Search Options
Search VUL
Your Bible Version is the VUL
Go to Top
Link to This PageCite This Page
Share this pageFollow the BLB
Printable Page
 
 
Left Context Bar Edge 1Left Context Bar BackgroundLeft Context Bar Edge 2Previous BookPrevious ChapterQuick NavNext ChapterNext BookCopy VersesCopy OptionsShow StrongsFormat by Verse or ParagraphListen to the BibleRed Letter OnRight Context Bar Edge 2Right Context Bar BackgroundRight Context Bar Edge 1