The Blue Letter Bible
Sponsors
BLB Searches
Search the Bible
Search VUL
 [?]

Advanced Options

Other Searches

Multi-Verse Retrieval
x
Search VUL

Let's Connect
x
Daily Devotionals
x

Blue Letter Bible offers several daily devotional readings in order to help you refocus on Christ and the Gospel of His peace and righteousness.

Daily Bible Reading Plans
x

Recognizing the value of consistent reflection upon the Word of God in order to refocus one's mind and heart upon Christ and His Gospel of peace, we provide several reading plans designed to cover the entire Bible in a year.

One-Year Plans

Two-Year Plan

Shmot (Exodus) 25 :: Latin Vulgate (VUL)

toggle collapse
Choose a new font size and typeface
Listen to the Bible

Unchecked Copy BoxExo 25:1 - locutusque est Dominus ad Mosen dicens

Unchecked Copy BoxExo 25:2 - loquere filiis Israhel ut tollant mihi primitias ab omni homine qui offert ultroneus accipietis eas

Unchecked Copy BoxExo 25:3 - haec sunt autem quae accipere debetis aurum et argentum et aes

Unchecked Copy BoxExo 25:4 - hyacinthum et purpuram coccumque bis tinctum et byssum pilos caprarum

Unchecked Copy BoxExo 25:5 - et pelles arietum rubricatas pelles ianthinas et ligna setthim

Unchecked Copy BoxExo 25:6 - oleum ad luminaria concinnanda aromata in unguentum et thymiama boni odoris

Unchecked Copy BoxExo 25:7 - lapides onychinos et gemmas ad ornandum ephod ac rationale

Unchecked Copy BoxExo 25:8 - facientque mihi sanctuarium et habitabo in medio eorum

Unchecked Copy BoxExo 25:9 - iuxta omnem similitudinem tabernaculi quod ostendam tibi et omnium vasorum in cultum eius sicque facietis illud

Unchecked Copy BoxExo 25:10 - arcam de lignis setthim conpingite cuius longitudo habeat duos semis cubitos latitudo cubitum et dimidium altitudo cubitum similiter ac semissem

Unchecked Copy BoxExo 25:11 - et deaurabis eam auro mundissimo intus et foris faciesque supra coronam auream per circuitum

Unchecked Copy BoxExo 25:12 - et quattuor circulos aureos quos pones per quattuor arcae angulos duo circuli sint in latere uno et duo in altero

Unchecked Copy BoxExo 25:13 - facies quoque vectes de lignis setthim et operies eos auro

Unchecked Copy BoxExo 25:14 - inducesque per circulos qui sunt in arcae lateribus ut portetur in eis

Unchecked Copy BoxExo 25:15 - qui semper erunt in circulis nec umquam extrahentur ab eis

Unchecked Copy BoxExo 25:16 - ponesque in arcam testificationem quam dabo tibi

Unchecked Copy BoxExo 25:17 - facies et propitiatorium de auro mundissimo duos cubitos et dimidium tenebit longitudo eius cubitum ac semissem latitudo

Unchecked Copy BoxExo 25:18 - duos quoque cherubin aureos et productiles facies ex utraque parte oraculi

Unchecked Copy BoxExo 25:19 - cherub unus sit in latere uno et alter in altero

Unchecked Copy BoxExo 25:20 - utrumque latus propitiatorii tegant expandentes alas et operientes oraculum respiciantque se mutuo versis vultibus in propitiatorium quo operienda est arca

Unchecked Copy BoxExo 25:21 - in qua pones testimonium quod dabo tibi

Unchecked Copy BoxExo 25:22 - inde praecipiam et loquar ad te supra propitiatorio scilicet ac medio duorum cherubin qui erunt super arcam testimonii cuncta quae mandabo per te filiis Israhel

Unchecked Copy BoxExo 25:23 - facies et mensam de lignis setthim habentem duos cubitos longitudinis et in latitudine cubitum et in altitudine cubitum ac semissem

Unchecked Copy BoxExo 25:24 - et inaurabis eam auro purissimo faciesque illi labium aureum per circuitum

Unchecked Copy BoxExo 25:25 - et ipsi labio coronam interrasilem altam quattuor digitis et super illam alteram coronam aureolam

Unchecked Copy BoxExo 25:26 - quattuor quoque circulos aureos praeparabis et pones eos in quattuor angulis eiusdem mensae per singulos pedes

Unchecked Copy BoxExo 25:27 - subter coronam erunt circuli aurei ut mittantur vectes per eos et possit mensa portari

Unchecked Copy BoxExo 25:28 - ipsosque vectes facies de lignis setthim et circumdabis auro ad subvehendam mensam

Unchecked Copy BoxExo 25:29 - parabis et acetabula ac fialas turibula et cyatos in quibus offerenda sunt libamina ex auro purissimo

Unchecked Copy BoxExo 25:30 - et pones super mensam panes propositionis in conspectu meo semper

Unchecked Copy BoxExo 25:31 - facies et candelabrum ductile de auro mundissimo hastile eius et calamos scyphos et spherulas ac lilia ex ipso procedentia

Unchecked Copy BoxExo 25:32 - sex calami egredientur de lateribus tres ex uno latere et tres ex altero

Unchecked Copy BoxExo 25:33 - tres scyphi quasi in nucis modum per calamos singulos spherulaque simul et lilium et tres similiter scyphi instar nucis in calamo altero spherulaque et lilium hoc erit opus sex calamorum qui producendi sunt de hastili

Unchecked Copy BoxExo 25:34 - in ipso autem candelabro erunt quattuor scyphi in nucis modum spherulaeque per singulos et lilia

Unchecked Copy BoxExo 25:35 - spherula sub duobus calamis per tria loca qui simul sex fiunt procedentes de hastili uno

Unchecked Copy BoxExo 25:36 - et spherae igitur et calami ex ipso erunt universa ductilia de auro purissimo

Unchecked Copy BoxExo 25:37 - facies et lucernas septem et pones eas super candelabrum ut luceant ex adverso

Unchecked Copy BoxExo 25:38 - emunctoria quoque et ubi quae emuncta sunt extinguantur fient de auro purissimo

Unchecked Copy BoxExo 25:39 - omne pondus candelabri cum universis vasis suis habebit talentum auri mundissimi

Unchecked Copy BoxExo 25:40 - inspice et fac secundum exemplar quod tibi in monte monstratum est
VUL

The Latin Vulgate was translated from the original languages into Latin by Jerome in A.D. 405. For over a millennium, it remained as the preferred translation of the church. This version of the Bible is in the public domain.

 
 
Search Bible
Click for Help   Click for QuickNav   Click for Advanced Search Options
Search VUL
Your Bible Version is the VUL
Go to Top
Link to This PageCite This Page
Share this pageFollow the BLB
Printable Page
 
 
Left Context Bar Edge 1Left Context Bar BackgroundLeft Context Bar Edge 2Previous BookPrevious ChapterQuick NavNext ChapterNext BookCopy VersesCopy OptionsShow StrongsFormat by Verse or ParagraphListen to the BibleRed Letter OnRight Context Bar Edge 2Right Context Bar BackgroundRight Context Bar Edge 1