VUL

VUL

Click to Change

Return to Top

Return to Top

Printer Icon

Print

Copy
Copy Options
Format by: Verse Paragraph
Strong's
Red Letter
Audio Bibles
The Blue Letter Bible

Exodus (Exodus) 27 :: Latin Vulgate (VUL)

toggle collapse
Choose a new font size and typeface
Audio Bibles
(Exo 38:1–7 )
Unchecked Copy BoxExo 27:1 - facies et altare de lignis setthim quod habebit quinque cubitos in longitudine et totidem in latitudine id est quadrum et tres cubitos in altitudine
Unchecked Copy BoxExo 27:2 - cornua autem per quattuor angulos ex ipso erunt et operies illud aere
Unchecked Copy BoxExo 27:3 - faciesque in usus eius lebetas ad suscipiendos cineres et forcipes atque fuscinulas et ignium receptacula omnia vasa ex aere fabricabis
Unchecked Copy BoxExo 27:4 - craticulamque in modum retis aeneam per cuius quattuor angulos erunt quattuor anuli aenei
Unchecked Copy BoxExo 27:5 - quos pones subter arulam altaris eritque craticula usque ad altaris medium
Unchecked Copy BoxExo 27:6 - facies et vectes altaris de lignis setthim duos quos operies lamminis aeneis
Unchecked Copy BoxExo 27:7 - et induces per circulos eruntque ex utroque latere altaris ad portandum
Unchecked Copy BoxExo 27:8 - non solidum sed inane et cavum intrinsecus facies illud sicut tibi in monte monstratum est
(Exo 38:9–20 )
Unchecked Copy BoxExo 27:9 - facies et atrium tabernaculi in cuius plaga australi contra meridiem erunt tentoria de bysso retorta centum cubitos unum latus tenebit in longitudine
Unchecked Copy BoxExo 27:10 - et columnas viginti cum basibus totidem aeneis quae capita cum celaturis suis habebunt argentea
Unchecked Copy BoxExo 27:11 - similiter in latere aquilonis per longum erunt tentoria centum cubitorum columnae viginti et bases aeneae eiusdem numeri et capita earum cum celaturis suis argentea
Unchecked Copy BoxExo 27:12 - in latitudine vero atrii quod respicit ad occidentem erunt tentoria per quinquaginta cubitos et columnae decem basesque totidem
Unchecked Copy BoxExo 27:13 - in ea quoque atrii latitudine quae respicit ad orientem quinquaginta cubiti erunt
Unchecked Copy BoxExo 27:14 - in quibus quindecim cubitorum tentoria lateri uno deputabuntur columnaeque tres et bases totidem
Unchecked Copy BoxExo 27:15 - et in latere altero erunt tentoria cubitos obtinentia quindecim columnas tres et bases totidem
Unchecked Copy BoxExo 27:16 - in introitu vero atrii fiet tentorium cubitorum viginti ex hyacintho et purpura coccoque bis tincto et bysso retorta opere plumarii columnas habebit quattuor cum basibus totidem
Unchecked Copy BoxExo 27:17 - omnes columnae atrii per circuitum vestitae erunt argenti lamminis capitibus argenteis et basibus aeneis
Unchecked Copy BoxExo 27:18 - in longitudine occupabit atrium cubitos centum in latitudine quinquaginta altitudo quinque cubitorum erit fietque de bysso retorta et habebit bases aeneas
Unchecked Copy BoxExo 27:19 - cuncta vasa tabernaculi in omnes usus et caerimonias tam paxillos eius quam atrii ex aere facies
(Lev 24:1–4 )
Unchecked Copy BoxExo 27:20 - praecipe filiis Israhel ut adferant tibi oleum de arboribus olivarum purissimum piloque contusum ut ardeat lucerna semper
Unchecked Copy BoxExo 27:21 - in tabernaculo testimonii extra velum quod oppansum est testimonio et conlocabunt eam Aaron et filii eius ut usque mane luceat coram Domino perpetuus erit cultus per successiones eorum a filiis Israhel
VUL

The Latin Vulgate was translated from the original languages into Latin by Jerome in A.D. 405. For over a millennium, it remained as the preferred translation of the church. This version of the Bible is in the public domain.

BLB Searches
Search the Bible
VUL
 [?]

Advanced Options

Other Searches

Multi-Verse Retrieval
x
VUL

Daily Devotionals
x

Blue Letter Bible offers several daily devotional readings in order to help you refocus on Christ and the Gospel of His peace and righteousness.

Daily Bible Reading Plans
x

Recognizing the value of consistent reflection upon the Word of God in order to refocus one's mind and heart upon Christ and His Gospel of peace, we provide several reading plans designed to cover the entire Bible in a year.

One-Year Plans

Two-Year Plan