VUL

VUL

Click to Change

Return to Top

Return to Top

Printer Icon

Print

Copy
Copy Options
Format by: Verse Paragraph
Strong's
Red Letter
Audio Bibles
The Blue Letter Bible

Exodus (Exodus) 3 :: Latin Vulgate (VUL)

toggle collapse
Choose a new font size and typeface
Audio Bibles
(Exo 6:2—7:7; 11:1–4; 12:35, 36 )
Unchecked Copy BoxExo 3:1 - Moses autem pascebat oves Iethro cognati sui sacerdotis Madian cumque minasset gregem ad interiora deserti venit ad montem Dei Horeb
Unchecked Copy BoxExo 3:2 - apparuitque ei Dominus in flamma ignis de medio rubi et videbat quod rubus arderet et non conbureretur
Unchecked Copy BoxExo 3:3 - dixit ergo Moses vadam et videbo visionem hanc magnam quare non conburatur rubus
Unchecked Copy BoxExo 3:4 - cernens autem Dominus quod pergeret ad videndum vocavit eum de medio rubi et ait Moses Moses qui respondit adsum
Unchecked Copy BoxExo 3:5 - at ille ne adpropies inquit huc solve calciamentum de pedibus tuis locus enim in quo stas terra sancta est
Unchecked Copy BoxExo 3:6 - et ait ego sum Deus patris tui Deus Abraham Deus Isaac Deus Iacob abscondit Moses faciem suam non enim audebat aspicere contra Deum
Unchecked Copy BoxExo 3:7 - cui ait Dominus vidi adflictionem populi mei in Aegypto et clamorem eius audivi propter duritiam eorum qui praesunt operibus
Unchecked Copy BoxExo 3:8 - et sciens dolorem eius descendi ut liberarem eum de manibus Aegyptiorum et educerem de terra illa in terram bonam et spatiosam in terram quae fluit lacte et melle ad loca Chananei et Hetthei et Amorrei Ferezei et Evei et Iebusei
Unchecked Copy BoxExo 3:9 - clamor ergo filiorum Israhel venit ad me vidique adflictionem eorum qua ab Aegyptiis opprimuntur
Unchecked Copy BoxExo 3:10 - sed veni mittam te ad Pharaonem ut educas populum meum filios Israhel de Aegypto
Unchecked Copy BoxExo 3:11 - dixit Moses ad Deum quis ego sum ut vadam ad Pharaonem et educam filios Israhel de Aegypto
Unchecked Copy BoxExo 3:12 - qui dixit ei ero tecum et hoc habebis signum quod miserim te cum eduxeris populum de Aegypto immolabis Deo super montem istum
Unchecked Copy BoxExo 3:13 - ait Moses ad Deum ecce ego vadam ad filios Israhel et dicam eis Deus patrum vestrorum misit me ad vos si dixerint mihi quod est nomen eius quid dicam eis
Unchecked Copy BoxExo 3:14 - dixit Deus ad Mosen ego sum qui sum ait sic dices filiis Israhel qui est misit me ad vos
Unchecked Copy BoxExo 3:15 - dixitque iterum Deus ad Mosen haec dices filiis Israhel Dominus Deus patrum vestrorum Deus Abraham Deus Isaac et Deus Iacob misit me ad vos hoc nomen mihi est in aeternum et hoc memoriale meum in generationem et generatione
Unchecked Copy BoxExo 3:16 - vade congrega seniores Israhel et dices ad eos Dominus Deus patrum vestrorum apparuit mihi Deus Abraham et Deus Isaac et Deus Iacob dicens visitans visitavi vos et omnia quae acciderunt vobis in Aegypto
Unchecked Copy BoxExo 3:17 - et dixi ut educam vos de adflictione Aegypti in terram Chananei et Hetthei et Amorrei Ferezei et Evei et Iebusei ad terram fluentem lacte et melle
Unchecked Copy BoxExo 3:18 - et audient vocem tuam ingredierisque tu et seniores Israhel ad regem Aegypti et dices ad eum Dominus Deus Hebraeorum vocavit nos ibimus viam trium dierum per solitudinem ut immolemus Domino Deo nostro
Unchecked Copy BoxExo 3:19 - sed ego scio quod non dimittet vos rex Aegypti ut eatis nisi per manum validam
Unchecked Copy BoxExo 3:20 - extendam enim manum meam et percutiam Aegyptum in cunctis mirabilibus meis quae facturus sum in medio eorum post haec dimittet vos
Unchecked Copy BoxExo 3:21 - daboque gratiam populo huic coram Aegyptiis et cum egrediemini non exibitis vacui
Unchecked Copy BoxExo 3:22 - sed postulabit mulier a vicina sua et ab hospita vasa argentea et aurea ac vestes ponetisque eas super filios et filias vestras et spoliabitis Aegyptum
VUL

The Latin Vulgate was translated from the original languages into Latin by Jerome in A.D. 405. For over a millennium, it remained as the preferred translation of the church. This version of the Bible is in the public domain.

BLB Searches
Search the Bible
VUL
 [?]

Advanced Options

Other Searches

Multi-Verse Retrieval
x
VUL

Daily Devotionals
x

Blue Letter Bible offers several daily devotional readings in order to help you refocus on Christ and the Gospel of His peace and righteousness.

Daily Bible Reading Plans
x

Recognizing the value of consistent reflection upon the Word of God in order to refocus one's mind and heart upon Christ and His Gospel of peace, we provide several reading plans designed to cover the entire Bible in a year.

One-Year Plans

Two-Year Plan