VUL

VUL

Click to Change

Return to Top

Return to Top

Printer Icon

Print

Copy
Copy Options
Format by: Verse Paragraph
Strong's
Red Letter
Audio Bibles
The Blue Letter Bible

Exodus (Exodus) 32 :: Latin Vulgate (VUL)

toggle collapse
Choose a new font size and typeface
Audio Bibles
(Deu 9:6–29 )
Unchecked Copy BoxExo 32:1 - videns autem populus quod moram faceret descendendi de monte Moses congregatus adversus Aaron ait surge fac nobis deos qui nos praecedant Mosi enim huic viro qui nos eduxit de terra Aegypti ignoramus quid acciderit
Unchecked Copy BoxExo 32:2 - dixitque ad eos Aaron tollite inaures aureas de uxorum filiorumque et filiarum vestrarum auribus et adferte ad me
Unchecked Copy BoxExo 32:3 - fecit populus quae iusserat deferens inaures ad Aaron
Unchecked Copy BoxExo 32:4 - quas cum ille accepisset formavit opere fusorio et fecit ex eis vitulum conflatilem dixeruntque hii sunt dii tui Israhel qui te eduxerunt de terra Aegypti
Unchecked Copy BoxExo 32:5 - quod cum vidisset Aaron aedificavit altare coram eo et praeconis voce clamavit dicens cras sollemnitas Domini est
Unchecked Copy BoxExo 32:6 - surgentesque mane obtulerunt holocausta et hostias pacificas et sedit populus comedere ac bibere et surrexerunt ludere
Unchecked Copy BoxExo 32:7 - locutus est autem Dominus ad Mosen vade descende peccavit populus tuus quem eduxisti de terra Aegypti
Unchecked Copy BoxExo 32:8 - recesserunt cito de via quam ostendisti eis feceruntque sibi vitulum conflatilem et adoraverunt atque immolantes ei hostias dixerunt isti sunt dii tui Israhel qui te eduxerunt de terra Aegypti
Unchecked Copy BoxExo 32:9 - rursumque ait Dominus ad Mosen cerno quod populus iste durae cervicis sit
Unchecked Copy BoxExo 32:10 - dimitte me ut irascatur furor meus contra eos et deleam eos faciamque te in gentem magnam
Unchecked Copy BoxExo 32:11 - Moses autem orabat Dominum Deum suum dicens cur Domine irascitur furor tuus contra populum tuum quem eduxisti de terra Aegypti in fortitudine magna et in manu robusta
Unchecked Copy BoxExo 32:12 - ne quaeso dicant Aegyptii callide eduxit eos ut interficeret in montibus et deleret e terra quiescat ira tua et esto placabilis super nequitia populi tui
Unchecked Copy BoxExo 32:13 - recordare Abraham Isaac et Israhel servorum tuorum quibus iurasti per temet ipsum dicens multiplicabo semen vestrum sicut stellas caeli et universam terram hanc de qua locutus sum dabo semini vestro et possidebitis eam semper
Unchecked Copy BoxExo 32:14 - placatusque est Dominus ne faceret malum quod locutus fuerat adversus populum suum
Unchecked Copy BoxExo 32:15 - et reversus est Moses de monte portans duas tabulas testimonii manu scriptas ex utraque parte
Unchecked Copy BoxExo 32:16 - et factas opere Dei scriptura quoque Dei erat sculpta in tabulis
Unchecked Copy BoxExo 32:17 - audiens autem Iosue tumultum populi vociferantis dixit ad Mosen ululatus pugnae auditur in castris
Unchecked Copy BoxExo 32:18 - qui respondit non est clamor adhortantium ad pugnam neque vociferatio conpellentium ad fugam sed vocem cantantium ego audio
Unchecked Copy BoxExo 32:19 - cumque adpropinquasset ad castra vidit vitulum et choros iratusque valde proiecit de manu tabulas et confregit eas ad radices montis
Unchecked Copy BoxExo 32:20 - arripiensque vitulum quem fecerant conbusit et contrivit usque ad pulverem quem sparsit in aqua et dedit ex eo potum filiis Israhel
Unchecked Copy BoxExo 32:21 - dixitque ad Aaron quid tibi fecit hic populus ut induceres super eum peccatum maximum
Unchecked Copy BoxExo 32:22 - cui ille respondit ne indignetur dominus meus tu enim nosti populum istum quod pronus sit ad malum
Unchecked Copy BoxExo 32:23 - dixerunt mihi fac nobis deos qui praecedant nos huic enim Mosi qui nos eduxit de terra Aegypti nescimus quid acciderit
Unchecked Copy BoxExo 32:24 - quibus ego dixi quis vestrum habet aurum tulerunt et dederunt mihi et proieci illud in ignem egressusque est hic vitulus
Unchecked Copy BoxExo 32:25 - videns ergo Moses populum quod esset nudatus spoliaverat enim eum Aaron propter ignominiam sordis et inter hostes nudum constituerat
Unchecked Copy BoxExo 32:26 - et stans in porta castrorum ait si quis est Domini iungatur mihi congregatique sunt ad eum omnes filii Levi
Unchecked Copy BoxExo 32:27 - quibus ait haec dicit Dominus Deus Israhel ponat vir gladium super femur suum ite et redite de porta usque ad portam per medium castrorum et occidat unusquisque fratrem et amicum et proximum suum
Unchecked Copy BoxExo 32:28 - fecerunt filii Levi iuxta sermonem Mosi cecideruntque in die illo quasi tria milia hominum
Unchecked Copy BoxExo 32:29 - et ait Moses consecrastis manus vestras hodie Domino unusquisque in filio et fratre suo ut detur vobis benedictio
Unchecked Copy BoxExo 32:30 - facto autem die altero locutus est Moses ad populum peccastis peccatum maximum ascendam ad Dominum si quo modo eum quivero deprecari pro scelere vestro
Unchecked Copy BoxExo 32:31 - reversusque ad Dominum ait obsecro peccavit populus iste peccatum magnum feceruntque sibi deos aureos aut dimitte eis hanc noxam
Unchecked Copy BoxExo 32:32 - aut si non facis dele me de libro tuo quem scripsisti
Unchecked Copy BoxExo 32:33 - cui respondit Dominus qui peccaverit mihi delebo eum de libro meo
Unchecked Copy BoxExo 32:34 - tu autem vade et duc populum istum quo locutus sum tibi angelus meus praecedet te ego autem in die ultionis visitabo et hoc peccatum eorum
Unchecked Copy BoxExo 32:35 - percussit ergo Dominus populum pro reatu vituli quem fecit Aaron
VUL

The Latin Vulgate was translated from the original languages into Latin by Jerome in A.D. 405. For over a millennium, it remained as the preferred translation of the church. This version of the Bible is in the public domain.

BLB Searches
Search the Bible
VUL
 [?]

Advanced Options

Other Searches

Multi-Verse Retrieval
x
VUL

Daily Devotionals
x

Blue Letter Bible offers several daily devotional readings in order to help you refocus on Christ and the Gospel of His peace and righteousness.

Daily Bible Reading Plans
x

Recognizing the value of consistent reflection upon the Word of God in order to refocus one's mind and heart upon Christ and His Gospel of peace, we provide several reading plans designed to cover the entire Bible in a year.

One-Year Plans

Two-Year Plan