The Blue Letter Bible
Sponsors
BLB Searches
Search the Bible
Search VUL
 [?]

Advanced Options

Other Searches

Multi-Verse Retrieval
x
Search VUL

Let's Connect
x
Daily Devotionals
x

Blue Letter Bible offers several daily devotional readings in order to help you refocus on Christ and the Gospel of His peace and righteousness.

Daily Bible Reading Plans
x

Recognizing the value of consistent reflection upon the Word of God in order to refocus one's mind and heart upon Christ and His Gospel of peace, we provide several reading plans designed to cover the entire Bible in a year.

One-Year Plans

Two-Year Plan

Shmot (Exodus) 33 :: Latin Vulgate (VUL)

toggle collapse
Choose a new font size and typeface
Listen to the Bible

Unchecked Copy BoxExo 33:1 - locutusque est Dominus ad Mosen vade ascende de loco isto tu et populus tuus quem eduxisti de terra Aegypti in terram quam iuravi Abraham Isaac et Iacob dicens semini tuo dabo eam

Unchecked Copy BoxExo 33:2 - et mittam praecursorem tui angelum ut eiciam Chananeum et Amorreum et Hettheum et Ferezeum et Eveum et Iebuseum

Unchecked Copy BoxExo 33:3 - et intres in terram fluentem lacte et melle non enim ascendam tecum quia populus durae cervicis est ne forte disperdam te in via

Unchecked Copy BoxExo 33:4 - audiens populus sermonem hunc pessimum luxit et nullus ex more indutus est cultu suo

Unchecked Copy BoxExo 33:5 - dixitque Dominus ad Mosen loquere filiis Israhel populus durae cervicis es semel ascendam in medio tui et delebo te iam nunc depone ornatum tuum ut sciam quid faciam tibi

Unchecked Copy BoxExo 33:6 - deposuerunt ergo filii Israhel ornatum suum a monte Horeb

Unchecked Copy BoxExo 33:7 - Moses quoque tollens tabernaculum tetendit extra castra procul vocavitque nomen eius tabernaculum foederis et omnis populus qui habebat aliquam quaestionem egrediebatur ad tabernaculum foederis extra castra

Unchecked Copy BoxExo 33:8 - cumque egrederetur Moses ad tabernaculum surgebat universa plebs et stabat unusquisque in ostio papilionis sui aspiciebantque tergum Mosi donec ingrederetur tentorium

Unchecked Copy BoxExo 33:9 - ingresso autem illo tabernaculum foederis descendebat columna nubis et stabat ad ostium loquebaturque cum Mosi

Unchecked Copy BoxExo 33:10 - cernentibus universis quod columna nubis staret ad ostium tabernaculi stabantque ipsi et adorabant per fores tabernaculorum suorum

Unchecked Copy BoxExo 33:11 - loquebatur autem Dominus ad Mosen facie ad faciem sicut loqui solet homo ad amicum suum cumque ille reverteretur in castra minister eius Iosue filius Nun puer non recedebat de tabernaculo

Unchecked Copy BoxExo 33:12 - dixit autem Moses ad Dominum praecipis ut educam populum istum et non indicas mihi quem missurus es mecum praesertim cum dixeris novi te ex nomine et invenisti gratiam coram me

Unchecked Copy BoxExo 33:13 - si ergo inveni gratiam in conspectu tuo ostende mihi viam tuam ut sciam te et inveniam gratiam ante oculos tuos respice populum tuum gentem hanc

Unchecked Copy BoxExo 33:14 - dixitque Dominus facies mea praecedet te et requiem dabo tibi

Unchecked Copy BoxExo 33:15 - et ait Moses si non tu ipse praecedes ne educas nos de loco isto

Unchecked Copy BoxExo 33:16 - in quo enim scire poterimus ego et populus tuus invenisse nos gratiam in conspectu tuo nisi ambulaveris nobiscum ut glorificemur ab omnibus populis qui habitant super terram

Unchecked Copy BoxExo 33:17 - dixit autem Dominus ad Mosen et verbum istud quod locutus es faciam invenisti enim gratiam coram me et te ipsum novi ex nomine

Unchecked Copy BoxExo 33:18 - qui ait ostende mihi gloriam tuam

Unchecked Copy BoxExo 33:19 - respondit ego ostendam omne bonum tibi et vocabo in nomine Domini coram te et miserebor cui voluero et clemens ero in quem mihi placuerit

Unchecked Copy BoxExo 33:20 - rursumque ait non poteris videre faciem meam non enim videbit me homo et vivet

Unchecked Copy BoxExo 33:21 - et iterum ecce inquit est locus apud me stabis super petram

Unchecked Copy BoxExo 33:22 - cumque transibit gloria mea ponam te in foramine petrae et protegam dextera mea donec transeam

Unchecked Copy BoxExo 33:23 - tollamque manum meam et videbis posteriora mea faciem autem meam videre non poteris
VUL

The Latin Vulgate was translated from the original languages into Latin by Jerome in A.D. 405. For over a millennium, it remained as the preferred translation of the church. This version of the Bible is in the public domain.

 
 
Search Bible
Click for Help   Click for QuickNav   Click for Advanced Search Options
Search VUL
Your Bible Version is the VUL
Go to Top
Link to This PageCite This Page
Share this pageFollow the BLB
Printable Page
 
 
Left Context Bar Edge 1Left Context Bar BackgroundLeft Context Bar Edge 2Previous BookPrevious ChapterQuick NavNext ChapterNext BookCopy VersesCopy OptionsShow StrongsFormat by Verse or ParagraphListen to the BibleRed Letter OnRight Context Bar Edge 2Right Context Bar BackgroundRight Context Bar Edge 1