The Blue Letter Bible
BLB Searches
Search the Bible
Search VUL
 [?]

Advanced Options

Other Searches

Multi-Verse Retrieval
x
Search VUL

Let's Connect
x
Daily Devotionals
x

Blue Letter Bible offers several daily devotional readings in order to help you refocus on Christ and the Gospel of His peace and righteousness.

Daily Bible Reading Plans
x

Recognizing the value of consistent reflection upon the Word of God in order to refocus one's mind and heart upon Christ and His Gospel of peace, we provide several reading plans designed to cover the entire Bible in a year.

One-Year Plans

Two-Year Plan

Shmot (Exodus) 35 :: Latin Vulgate (VUL)

toggle collapse
Choose a new font size and typeface
Listen to the Bible
Unchecked Copy BoxExo 35:1 - igitur congregata omni turba filiorum Israhel dixit ad eos haec sunt quae iussit Dominus fieri
Unchecked Copy BoxExo 35:2 - sex diebus facietis opus septimus dies erit vobis sanctus sabbatum et requies Domini qui fecerit opus in eo occidetur
Unchecked Copy BoxExo 35:3 - non succendetis ignem in omnibus habitaculis vestris per diem sabbati
(Exo 25:1–9; 39:32–43 )
Unchecked Copy BoxExo 35:4 - et ait Moses ad omnem catervam filiorum Israhel iste est sermo quem praecepit Dominus dicens
Unchecked Copy BoxExo 35:5 - separate apud vos primitias Domino omnis voluntarius et proni animi offerat eas Domino aurum et argentum et aes
Unchecked Copy BoxExo 35:6 - hyacinthum purpuram coccumque bis tinctum et byssum pilos caprarum
Unchecked Copy BoxExo 35:7 - et pelles arietum rubricatas et ianthinas
Unchecked Copy BoxExo 35:8 - ligna setthim
Unchecked Copy BoxExo 35:9 - et oleum ad luminaria concinnanda et ut conficiatur unguentum et thymiama suavissimum
Unchecked Copy BoxExo 35:10 - lapides onychinos et gemmas ad ornatum superumeralis et rationalis
Unchecked Copy BoxExo 35:11 - quisquis vestrum est sapiens veniat et faciat quod Dominus imperavit
Unchecked Copy BoxExo 35:12 - tabernaculum scilicet et tectum eius atque operimentum anulos et tabulata cum vectibus paxillos et bases
Unchecked Copy BoxExo 35:13 - arcam et vectes propitiatorium et velum quod ante illud oppanditur
Unchecked Copy BoxExo 35:14 - mensam cum vectibus et vasis et propositionis panibus
Unchecked Copy BoxExo 35:15 - candelabrum ad luminaria sustentanda vasa illius et lucernas et oleum ad nutrimenta ignium
Unchecked Copy BoxExo 35:16 - altare thymiamatis et vectes oleum unctionis et thymiama ex aromatibus tentorium ad ostium tabernaculi
Unchecked Copy BoxExo 35:17 - altare holocausti et craticulam eius aeneam cum vectibus et vasis suis labrum et basim eius
Unchecked Copy BoxExo 35:18 - cortinas atrii cum columnis et basibus tentorium in foribus vestibuli
Unchecked Copy BoxExo 35:19 - paxillos tabernaculi et atrii cum funiculis suis
Unchecked Copy BoxExo 35:20 - vestimenta quorum usus est in ministerio sanctuarii vestes Aaron pontificis ac filiorum eius ut sacerdotio fungantur mihi
Unchecked Copy BoxExo 35:21 - egressaque omnis multitudo filiorum Israhel de conspectu Mosi
Unchecked Copy BoxExo 35:22 - obtulit mente promptissima atque devota primitias Domino ad faciendum opus tabernaculi testimonii quicquid in cultum et ad vestes sanctas necessarium erat
Unchecked Copy BoxExo 35:23 - viri cum mulieribus praebuerunt armillas et inaures anulos et dextralia omne vas aureum in donaria Domini separatum est
Unchecked Copy BoxExo 35:24 - si quis habuit hyacinthum purpuram coccumque bis tinctum byssum et pilos caprarum pelles arietum rubricatas et ianthinas
Unchecked Copy BoxExo 35:25 - argenti et aeris metalla obtulerunt Domino lignaque setthim in varios usus
Unchecked Copy BoxExo 35:26 - sed et mulieres doctae dederunt quae neverant hyacinthum purpuram et vermiculum ac byssum
Unchecked Copy BoxExo 35:27 - et pilos caprarum sponte propria cuncta tribuentes
Unchecked Copy BoxExo 35:28 - principes vero obtulerunt lapides onychinos et gemmas ad superumerale et rationale
Unchecked Copy BoxExo 35:29 - aromataque et oleum ad luminaria concinnanda et ad praeparandum unguentum ac thymiama odoris suavissimi conponendum
(Exo 31:1–11 )
Unchecked Copy BoxExo 35:30 - omnes viri et mulieres mente devota obtulerunt donaria ut fierent opera quae iusserat Dominus per manum Mosi cuncti filii Israhel voluntaria Domino dedicaverunt
Unchecked Copy BoxExo 35:31 - dixitque Moses ad filios Israhel ecce vocavit Dominus ex nomine Beselehel filium Uri filii Hur de tribu Iuda
Unchecked Copy BoxExo 35:32 - implevitque eum spiritu Dei sapientiae et intellegentiae et scientiae omni doctrina
Unchecked Copy BoxExo 35:33 - ad excogitandum et faciendum opus in auro et argento et aere sculpendisque lapidibus et opere carpentario quicquid fabre adinveniri potest
Unchecked Copy BoxExo 35:34 - dedit in corde eius Hooliab quoque filium Achisamech de tribu Dan
Unchecked Copy BoxExo 35:35 - ambos erudivit sapientia ut faciant opera abietarii polymitarii ac plumarii de hyacintho et purpura coccoque bis tincto et bysso et texant omnia ac nova quaeque repperiant
VUL

The Latin Vulgate was translated from the original languages into Latin by Jerome in A.D. 405. For over a millennium, it remained as the preferred translation of the church. This version of the Bible is in the public domain.

 
 
Search Bible
Click for Help   Click for QuickNav   Click for Advanced Search Options
Search VUL
Your Bible Version is the VUL
Go to Top
Link to This Page Cite This Page
Share this page Follow the BLB
Printable Page
 
 
Left Context Bar Edge 1Left Context Bar BackgroundLeft Context Bar Edge 2Previous BookPrevious ChapterQuick NavNext ChapterNext BookCopy VersesCopy OptionsShow StrongsFormat by Verse or ParagraphListen to the BibleRed Letter OnRight Context Bar Edge 2Right Context Bar BackgroundRight Context Bar Edge 1

Donate Contact

Blue Letter Bible study tools make reading, searching and studying the Bible easy and rewarding.

Hotjar - Unlimited insights from your web and mobile sites

Blue Letter Bible is a 501(c)(3) nonprofit organization