The Blue Letter Bible
BLB Searches
Search the Bible
Search VUL
 [?]

Advanced Options

Other Searches

Multi-Verse Retrieval
x
Search VUL

Let's Connect
x
Daily Devotionals
x

Blue Letter Bible offers several daily devotional readings in order to help you refocus on Christ and the Gospel of His peace and righteousness.

Daily Bible Reading Plans
x

Recognizing the value of consistent reflection upon the Word of God in order to refocus one's mind and heart upon Christ and His Gospel of peace, we provide several reading plans designed to cover the entire Bible in a year.

One-Year Plans

Two-Year Plan

Shmot (Exodus) 37 :: Latin Vulgate (VUL)

toggle collapse
Choose a new font size and typeface
Listen to the Bible
(Exo 25:10–22 )
Unchecked Copy BoxExo 37:1 - fecit autem Beselehel et arcam de lignis setthim habentem duos semis cubitos in longitudinem et cubitum ac semissem in latitudinem altitudo quoque uno cubito fuit et dimidio vestivitque eam auro purissimo intus ac foris
Unchecked Copy BoxExo 37:2 - et fecit illi coronam auream per gyrum
Unchecked Copy BoxExo 37:3 - conflans quattuor anulos aureos per quattuor angulos eius duos anulos in latere uno et duos in altero
Unchecked Copy BoxExo 37:4 - vectes quoque fecit de lignis setthim quos vestivit auro
Unchecked Copy BoxExo 37:5 - et quos misit in anulos qui erant in lateribus arcae ad portandum eam
Unchecked Copy BoxExo 37:6 - fecit et propitiatorium id est oraculum de auro mundissimo duorum cubitorum et dimidio in longitudine et cubito ac semisse in latitudine
Unchecked Copy BoxExo 37:7 - duos etiam cherubin ex auro ductili quos posuit ex utraque parte propitiatorii
Unchecked Copy BoxExo 37:8 - cherub unum in summitate huius partis et cherub alterum in summitate partis alterius duos cherubin in singulis summitatibus propitiatorii
Unchecked Copy BoxExo 37:9 - extendentes alas et tegentes propitiatorium seque mutuo et illud respectantes
(Exo 25:23–30 )
Unchecked Copy BoxExo 37:10 - fecit et mensam de lignis setthim in longitudine duorum cubitorum et in latitudine unius cubiti quae habebat in altitudine cubitum ac semissem
Unchecked Copy BoxExo 37:11 - circumdeditque eam auro mundissimo et fecit illi labium aureum per gyrum
Unchecked Copy BoxExo 37:12 - ipsique labio coronam interrasilem quattuor digitorum et super eandem alteram coronam auream
Unchecked Copy BoxExo 37:13 - fudit et quattuor circulos aureos quos posuit in quattuor angulis per singulos pedes mensae
Unchecked Copy BoxExo 37:14 - contra coronam misitque in eos vectes ut possit mensa portari
Unchecked Copy BoxExo 37:15 - ipsos quoque vectes fecit de lignis setthim et circumdedit eos auro
Unchecked Copy BoxExo 37:16 - et vasa ad diversos usus mensae acetabula fialas cyatos et turibula ex auro puro in quibus offerenda sunt liba
(Exo 25:31–40 )
Unchecked Copy BoxExo 37:17 - fecit et candelabrum ductile de auro mundissimo de cuius vecte calami scyphi spherulae ac lilia procedebant
Unchecked Copy BoxExo 37:18 - sex in utroque latere tres calami ex parte una et tres ex altera
Unchecked Copy BoxExo 37:19 - tres scyphi in nucis modum per calamos singulos spherulaeque simul et lilia et tres scyphi instar nucis in calamo altero spherulaeque simul et lilia aequum erat opus sex calamorum qui procedebant de stipite candelabri
Unchecked Copy BoxExo 37:20 - in ipso autem vecte erant quattuor scyphi in nucis modum spherulaeque per singulos et lilia
Unchecked Copy BoxExo 37:21 - et spherae sub duobus calamis per loca tria qui simul sex fiunt calami procedentes de vecte uno
Unchecked Copy BoxExo 37:22 - et spherae igitur et calami ex ipso erant universa ductilia de auro purissimo
Unchecked Copy BoxExo 37:23 - fecit et lucernas septem cum emunctoriis suis et vasa ubi quae emuncta sunt extinguuntur de auro mundissimo
Unchecked Copy BoxExo 37:24 - talentum auri adpendebat candelabrum cum omnibus vasis suis
(Exo 30:1–5 )
Unchecked Copy BoxExo 37:25 - fecit et altare thymiamatis de lignis setthim habens per quadrum singulos cubitos et in altitudine duos e cuius angulis procedebant cornua
Unchecked Copy BoxExo 37:26 - vestivitque illud auro purissimo cum craticula ac parietibus et cornibus
Unchecked Copy BoxExo 37:27 - fecitque ei coronam aureolam per gyrum et duos anulos aureos sub corona per singula latera ut mittantur in eos vectes et possit altare portari
Unchecked Copy BoxExo 37:28 - ipsos autem vectes fecit de lignis setthim et operuit lamminis aureis
(Exo 30:22–38 )
Unchecked Copy BoxExo 37:29 - conposuit et oleum ad sanctificationis unguentum et thymiama de aromatibus mundissimis opere pigmentarii
VUL

The Latin Vulgate was translated from the original languages into Latin by Jerome in A.D. 405. For over a millennium, it remained as the preferred translation of the church. This version of the Bible is in the public domain.

 
 
Search Bible
Click for Help   Click for QuickNav   Click for Advanced Search Options
Search VUL
Your Bible Version is the VUL
Go to Top
Link to This Page Cite This Page
Share this page Follow the BLB
Printable Page
 
 
Left Context Bar Edge 1Left Context Bar BackgroundLeft Context Bar Edge 2Previous BookPrevious ChapterQuick NavNext ChapterNext BookCopy VersesCopy OptionsShow StrongsFormat by Verse or ParagraphListen to the BibleRed Letter OnRight Context Bar Edge 2Right Context Bar BackgroundRight Context Bar Edge 1

Donate Contact

Blue Letter Bible study tools make reading, searching and studying the Bible easy and rewarding.

Hotjar - Unlimited insights from your web and mobile sites

Blue Letter Bible is a 501(c)(3) nonprofit organization