VUL

VUL

Click to Change

Return to Top

Return to Top

Printer Icon

Print

Copy
Copy Options
Format by: Verse Paragraph
Strong's
Red Letter
Audio Bibles
The Blue Letter Bible

Exodus (Exodus) 4 :: Latin Vulgate (VUL)

toggle collapse
Choose a new font size and typeface
Audio Bibles
Unchecked Copy BoxExo 4:1 - respondens Moses ait non credent mihi neque audient vocem meam sed dicent non apparuit tibi Dominus
Unchecked Copy BoxExo 4:2 - dixit ergo ad eum quid est hoc quod tenes in manu tua respondit virga
Unchecked Copy BoxExo 4:3 - ait proice eam in terram proiecit et versa est in colubrum ita ut fugeret Moses
Unchecked Copy BoxExo 4:4 - dixitque Dominus extende manum tuam et adprehende caudam eius extendit et tenuit versaque est in virgam
Unchecked Copy BoxExo 4:5 - ut credant inquit quod apparuerit tibi Dominus Deus patrum tuorum Deus Abraham Deus Isaac Deus Iacob
Unchecked Copy BoxExo 4:6 - dixitque Dominus rursum mitte manum in sinum tuum quam cum misisset in sinum protulit leprosam instar nivis
Unchecked Copy BoxExo 4:7 - retrahe ait manum in sinum tuum retraxit et protulit iterum et erat similis carni reliquae
Unchecked Copy BoxExo 4:8 - si non crediderint inquit tibi neque audierint sermonem signi prioris credent verbo signi sequentis
Unchecked Copy BoxExo 4:9 - quod si nec duobus quidem his signis crediderint neque audierint vocem tuam sume aquam fluminis et effunde eam super aridam et quicquid hauseris de fluvio vertetur in sanguinem
Unchecked Copy BoxExo 4:10 - ait Moses obsecro Domine non sum eloquens ab heri et nudius tertius et ex quo locutus es ad servum tuum inpeditioris et tardioris linguae sum
Unchecked Copy BoxExo 4:11 - dixit Dominus ad eum quis fecit os hominis aut quis fabricatus est mutum et surdum videntem et caecum nonne ego
Unchecked Copy BoxExo 4:12 - perge igitur et ego ero in ore tuo doceboque te quid loquaris
Unchecked Copy BoxExo 4:13 - at ille obsecro inquit Domine mitte quem missurus es
Unchecked Copy BoxExo 4:14 - iratus Dominus in Mosen ait Aaron frater tuus Levites scio quod eloquens sit ecce ipse egreditur in occursum tuum vidensque te laetabitur corde
Unchecked Copy BoxExo 4:15 - loquere ad eum et pone verba mea in ore eius ego ero in ore tuo et in ore illius et ostendam vobis quid agere debeatis
Unchecked Copy BoxExo 4:16 - ipse loquetur pro te ad populum et erit os tuum tu autem eris ei in his quae ad Deum pertinent
Unchecked Copy BoxExo 4:17 - virgam quoque hanc sume in manu tua in qua facturus es signa
Unchecked Copy BoxExo 4:18 - abiit Moses et reversus est ad Iethro cognatum suum dixitque ei vadam et revertar ad fratres meos in Aegyptum ut videam si adhuc vivunt cui ait Iethro vade in pace
Unchecked Copy BoxExo 4:19 - dixit ergo Dominus ad Mosen in Madian vade revertere in Aegyptum mortui sunt omnes qui quaerebant animam tuam
Unchecked Copy BoxExo 4:20 - tulit Moses uxorem et filios suos et inposuit eos super asinum reversusque est in Aegyptum portans virgam Dei in manu sua
Unchecked Copy BoxExo 4:21 - dixitque ei Dominus revertenti in Aegyptum vide ut omnia ostenta quae posui in manu tua facias coram Pharaone ego indurabo cor eius et non dimittet populum
Unchecked Copy BoxExo 4:22 - dicesque ad eum haec dicit Dominus filius meus primogenitus meus Israhel
Unchecked Copy BoxExo 4:23 - dixi tibi dimitte filium meum ut serviat mihi et noluisti dimittere eum ecce ego interficiam filium tuum primogenitum
Unchecked Copy BoxExo 4:24 - cumque esset in itinere in diversorio occurrit ei Dominus et volebat occidere eum
Unchecked Copy BoxExo 4:25 - tulit ilico Seffora acutissimam petram et circumcidit praeputium filii sui tetigitque pedes eius et ait sponsus sanguinum tu mihi es
Unchecked Copy BoxExo 4:26 - et dimisit eum postquam dixerat sponsus sanguinum ob circumcisionem
Unchecked Copy BoxExo 4:27 - dixit autem Dominus ad Aaron vade in occursum Mosi in deserto qui perrexit ei obviam in montem Dei et osculatus est eum
Unchecked Copy BoxExo 4:28 - narravitque Moses Aaron omnia verba Domini quibus miserat eum et signa quae mandaverat
Unchecked Copy BoxExo 4:29 - veneruntque simul et congregaverunt cunctos seniores filiorum Israhel
Unchecked Copy BoxExo 4:30 - locutusque est Aaron omnia verba quae dixerat Dominus ad Mosen et fecit signa coram populo
Unchecked Copy BoxExo 4:31 - et credidit populus audieruntque quod visitasset Dominus filios Israhel et quod respexisset adflictionem eorum et proni adoraverunt
VUL

The Latin Vulgate was translated from the original languages into Latin by Jerome in A.D. 405. For over a millennium, it remained as the preferred translation of the church. This version of the Bible is in the public domain.

BLB Searches
Search the Bible
VUL
 [?]

Advanced Options

Other Searches

Multi-Verse Retrieval
x
VUL

Daily Devotionals
x

Blue Letter Bible offers several daily devotional readings in order to help you refocus on Christ and the Gospel of His peace and righteousness.

Daily Bible Reading Plans
x

Recognizing the value of consistent reflection upon the Word of God in order to refocus one's mind and heart upon Christ and His Gospel of peace, we provide several reading plans designed to cover the entire Bible in a year.

One-Year Plans

Two-Year Plan