The Blue Letter Bible
Sponsors
BLB Searches
Search the Bible
Search VUL
 [?]

Advanced Options

Other Searches

Multi-Verse Retrieval
x
Search VUL

Let's Connect
x
Daily Devotionals
x

Blue Letter Bible offers several daily devotional readings in order to help you refocus on Christ and the Gospel of His peace and righteousness.

Daily Bible Reading Plans
x

Recognizing the value of consistent reflection upon the Word of God in order to refocus one's mind and heart upon Christ and His Gospel of peace, we provide several reading plans designed to cover the entire Bible in a year.

One-Year Plans

Two-Year Plan

Shmot (Exodus) 5 :: Latin Vulgate (VUL)

toggle collapse
Choose a new font size and typeface
Listen to the Bible

Unchecked Copy BoxExo 5:1 - post haec ingressi sunt Moses et Aaron et dixerunt Pharaoni haec dicit Dominus Deus Israhel dimitte populum meum ut sacrificet mihi in deserto

Unchecked Copy BoxExo 5:2 - at ille respondit quis est Dominus ut audiam vocem eius et dimittam Israhel nescio Dominum et Israhel non dimittam

Unchecked Copy BoxExo 5:3 - dixerunt Deus Hebraeorum vocavit nos ut eamus viam trium dierum in solitudinem et sacrificemus Domino Deo nostro ne forte accidat nobis pestis aut gladius

Unchecked Copy BoxExo 5:4 - ait ad eos rex Aegypti quare Moses et Aaron sollicitatis populum ab operibus suis ite ad onera vestra

Unchecked Copy BoxExo 5:5 - dixitque Pharao multus est populus terrae videtis quod turba succreverit quanto magis si dederitis eis requiem ab operibus

Unchecked Copy BoxExo 5:6 - praecepit ergo in die illo praefectis operum et exactoribus populi dicens

Unchecked Copy BoxExo 5:7 - nequaquam ultra dabitis paleas populo ad conficiendos lateres sicut prius sed ipsi vadant et colligant stipulam

Unchecked Copy BoxExo 5:8 - et mensuram laterum quos prius faciebant inponetis super eos nec minuetis quicquam vacant enim et idcirco vociferantur dicentes eamus et sacrificemus Deo nostro

Unchecked Copy BoxExo 5:9 - opprimantur operibus et expleant ea ut non adquiescant verbis mendacibus

Unchecked Copy BoxExo 5:10 - igitur egressi praefecti operum et exactores ad populum dixerunt sic dicit Pharao non do vobis paleas

Unchecked Copy BoxExo 5:11 - ite et colligite sicubi invenire potueritis nec minuetur quicquam de opere vestro

Unchecked Copy BoxExo 5:12 - dispersusque est populus per omnem terram Aegypti ad colligendas paleas

Unchecked Copy BoxExo 5:13 - praefecti quoque operum instabant dicentes conplete opus vestrum cotidie ut prius facere solebatis quando dabantur vobis paleae

Unchecked Copy BoxExo 5:14 - flagellatique sunt qui praeerant operibus filiorum Israhel ab exactoribus Pharaonis dicentibus quare non impletis mensuram laterum sicut prius nec heri nec hodie

Unchecked Copy BoxExo 5:15 - veneruntque praepositi filiorum Israhel et vociferati sunt ad Pharaonem dicentes cur ita agis contra servos tuos

Unchecked Copy BoxExo 5:16 - paleae non dantur nobis et lateres similiter imperantur en famuli tui flagellis caedimur et iniuste agitur contra populum tuum

Unchecked Copy BoxExo 5:17 - qui ait vacatis otio et idcirco dicitis eamus et sacrificemus Domino

Unchecked Copy BoxExo 5:18 - ite ergo et operamini paleae non dabuntur vobis et reddetis consuetum numerum laterum

Unchecked Copy BoxExo 5:19 - videbantque se praepositi filiorum Israhel in malo eo quod diceretur eis non minuetur quicquam de lateribus per singulos dies

Unchecked Copy BoxExo 5:20 - occurreruntque Mosi et Aaron qui stabant ex adverso egredientes a Pharaone

Unchecked Copy BoxExo 5:21 - et dixerunt ad eos videat Dominus et iudicet quoniam fetere fecistis odorem nostrum coram Pharao et servis eius et praebuistis ei gladium ut occideret nos

Unchecked Copy BoxExo 5:22 - reversusque Moses ad Dominum ait Domine cur adflixisti populum istum quare misisti me

Unchecked Copy BoxExo 5:23 - ex eo enim quo ingressus sum ad Pharaonem ut loquerer nomine tuo adflixit populum tuum et non liberasti eos
VUL

The Latin Vulgate was translated from the original languages into Latin by Jerome in A.D. 405. For over a millennium, it remained as the preferred translation of the church. This version of the Bible is in the public domain.

 
 
Search Bible
Click for Help   Click for QuickNav   Click for Advanced Search Options
Search VUL
Your Bible Version is the VUL
Go to Top
Link to This PageCite This Page
Share this pageFollow the BLB
Printable Page
 
 
Left Context Bar Edge 1Left Context Bar BackgroundLeft Context Bar Edge 2Previous BookPrevious ChapterQuick NavNext ChapterNext BookCopy VersesCopy OptionsShow StrongsFormat by Verse or ParagraphListen to the BibleRed Letter OnRight Context Bar Edge 2Right Context Bar BackgroundRight Context Bar Edge 1