The Blue Letter Bible
BLB Searches
Search the Bible
Search VUL
 [?]

Advanced Options

Other Searches

Multi-Verse Retrieval
x
Search VUL

Let's Connect
x
Daily Devotionals
x

Blue Letter Bible offers several daily devotional readings in order to help you refocus on Christ and the Gospel of His peace and righteousness.

Daily Bible Reading Plans
x

Recognizing the value of consistent reflection upon the Word of God in order to refocus one's mind and heart upon Christ and His Gospel of peace, we provide several reading plans designed to cover the entire Bible in a year.

One-Year Plans

Two-Year Plan

Shmot (Exodus) 7 :: Latin Vulgate (VUL)

toggle collapse
Choose a new font size and typeface
Listen to the Bible
Unchecked Copy BoxExo 7:1 - dixitque Dominus ad Mosen ecce constitui te Deum Pharaonis Aaron frater tuus erit propheta tuus
Unchecked Copy BoxExo 7:2 - tu loqueris omnia quae mando tibi ille loquetur ad Pharaonem ut dimittat filios Israhel de terra sua
Unchecked Copy BoxExo 7:3 - sed ego indurabo cor eius et multiplicabo signa et ostenta mea in terra Aegypti
Unchecked Copy BoxExo 7:4 - et non audiet vos inmittamque manum meam super Aegyptum et educam exercitum et populum meum filios Israhel de terra Aegypti per iudicia maxima
Unchecked Copy BoxExo 7:5 - et scient Aegyptii quod ego sim Dominus qui extenderim manum meam super Aegyptum et eduxerim filios Israhel de medio eorum
Unchecked Copy BoxExo 7:6 - fecit itaque Moses et Aaron sicut praeceperat Dominus ita egerunt
Unchecked Copy BoxExo 7:7 - erat autem Moses octoginta annorum et Aaron octoginta trium quando locuti sunt ad Pharaonem
(Exo 4:1–5 )
Unchecked Copy BoxExo 7:8 - dixitque Dominus ad Mosen et Aaron
Unchecked Copy BoxExo 7:9 - cum dixerit vobis Pharao ostendite signa dices ad Aaron tolle virgam tuam et proice eam coram Pharao ac vertatur in colubrum
Unchecked Copy BoxExo 7:10 - ingressi itaque Moses et Aaron ad Pharaonem fecerunt sicut praeceperat Dominus tulitque Aaron virgam coram Pharao et servis eius quae versa est in colubrum
Unchecked Copy BoxExo 7:11 - vocavit autem Pharao sapientes et maleficos et fecerunt etiam ipsi per incantationes aegyptias et arcana quaedam similiter
Unchecked Copy BoxExo 7:12 - proieceruntque singuli virgas suas quae versae sunt in dracones sed devoravit virga Aaron virgas eorum
Unchecked Copy BoxExo 7:13 - induratumque est cor Pharaonis et non audivit eos sicut praeceperat Dominus
Unchecked Copy BoxExo 7:14 - dixit autem Dominus ad Mosen ingravatum est cor Pharaonis non vult dimittere populum
Unchecked Copy BoxExo 7:15 - vade ad eum mane ecce egredietur ad aquas et stabis in occursum eius super ripam fluminis et virgam quae conversa est in draconem tolles in manu tua
Unchecked Copy BoxExo 7:16 - dicesque ad eum Dominus Deus Hebraeorum misit me ad te dicens dimitte populum meum ut mihi sacrificet in deserto et usque ad praesens audire noluisti
Unchecked Copy BoxExo 7:17 - haec igitur dicit Dominus in hoc scies quod Dominus sim ecce percutiam virga quae in manu mea est aquam fluminis et vertetur in sanguinem
Unchecked Copy BoxExo 7:18 - pisces quoque qui sunt in fluvio morientur et conputrescent aquae et adfligentur Aegyptii bibentes aquam fluminis
Unchecked Copy BoxExo 7:19 - dixit quoque Dominus ad Mosen dic ad Aaron tolle virgam tuam et extende manum tuam super aquas Aegypti et super fluvios eorum et rivos ac paludes et omnes lacus aquarum ut vertantur in sanguinem et sit cruor in omni terra Aegypti tam in ligneis vasis quam in saxeis
Unchecked Copy BoxExo 7:20 - feceruntque ita Moses et Aaron sicut praeceperat Dominus et elevans virgam percussit aquam fluminis coram Pharao et servis eius quae versa est in sanguinem
Unchecked Copy BoxExo 7:21 - et pisces qui erant in flumine mortui sunt conputruitque fluvius et non poterant Aegyptii bibere aquam fluminis et fuit sanguis in tota terra Aegypti
Unchecked Copy BoxExo 7:22 - feceruntque similiter malefici Aegyptiorum incantationibus suis et induratum est cor Pharaonis nec audivit eos sicut praeceperat Dominus
Unchecked Copy BoxExo 7:23 - avertitque se et ingressus est domum suam nec adposuit cor etiam hac vice
Unchecked Copy BoxExo 7:24 - foderunt autem omnes Aegyptii per circuitum fluminis aquam ut biberent non enim poterant bibere de aqua fluminis
Unchecked Copy BoxExo 7:25 - impletique sunt septem dies postquam percussit Dominus fluvium
VUL

The Latin Vulgate was translated from the original languages into Latin by Jerome in A.D. 405. For over a millennium, it remained as the preferred translation of the church. This version of the Bible is in the public domain.

 
 
Search Bible
Click for Help   Click for QuickNav   Click for Advanced Search Options
Search VUL
Your Bible Version is the VUL
Go to Top
Link to This Page Cite This Page
Share this page Follow the BLB
Printable Page
 
 
Left Context Bar Edge 1Left Context Bar BackgroundLeft Context Bar Edge 2Previous BookPrevious ChapterQuick NavNext ChapterNext BookCopy VersesCopy OptionsShow StrongsFormat by Verse or ParagraphListen to the BibleRed Letter OnRight Context Bar Edge 2Right Context Bar BackgroundRight Context Bar Edge 1

Donate Contact

Blue Letter Bible study tools make reading, searching and studying the Bible easy and rewarding.

Hotjar - Unlimited insights from your web and mobile sites

Blue Letter Bible is a 501(c)(3) nonprofit organization