VUL

VUL

Click to Change

Return to Top

Return to Top

Printer Icon

Print

Copy
Copy Options
Format by: Verse Paragraph
Strong's
Red Letter
Audio Bibles
The Blue Letter Bible

Exodus (Exodus) 9 :: Latin Vulgate (VUL)

toggle collapse
Choose a new font size and typeface
Audio Bibles
Unchecked Copy BoxExo 9:1 - dixit autem Dominus ad Mosen ingredere ad Pharaonem et loquere ad eum haec dicit Dominus Deus Hebraeorum dimitte populum meum ut sacrificet mihi
Unchecked Copy BoxExo 9:2 - quod si adhuc rennuis et retines eos
Unchecked Copy BoxExo 9:3 - ecce manus mea erit super agros tuos et super equos et asinos et camelos et boves et oves pestis valde gravis
Unchecked Copy BoxExo 9:4 - et faciet Dominus mirabile inter possessiones Israhel et possessiones Aegyptiorum ut nihil omnino intereat ex his quae pertinent ad filios Israhel
Unchecked Copy BoxExo 9:5 - constituitque Dominus tempus dicens cras faciet Dominus verbum istud in terra
Unchecked Copy BoxExo 9:6 - fecit ergo Dominus verbum hoc altero die mortuaque sunt omnia animantia Aegyptiorum de animalibus vero filiorum Israhel nihil omnino periit
Unchecked Copy BoxExo 9:7 - et misit Pharao ad videndum nec erat quicquam mortuum de his quae possidebat Israhel ingravatumque est cor Pharaonis et non dimisit populum
(Deu 28:27 )
Unchecked Copy BoxExo 9:8 - et dixit Dominus ad Mosen et Aaron tollite plenas manus cineris de camino et spargat illud Moses in caelum coram Pharao
Unchecked Copy BoxExo 9:9 - sitque pulvis super omnem terram Aegypti erunt enim in hominibus et in iumentis vulnera et vesicae turgentes in universa terra Aegypti
Unchecked Copy BoxExo 9:10 - tuleruntque cinerem de camino et steterunt contra Pharao et sparsit illud Moses in caelum factaque sunt vulnera vesicarum turgentium in hominibus et in iumentis
Unchecked Copy BoxExo 9:11 - nec poterant malefici stare coram Mosen propter vulnera quae in illis erant et in omni terra Aegypti
Unchecked Copy BoxExo 9:12 - induravitque Dominus cor Pharaonis et non audivit eos sicut locutus est Dominus ad Mosen
Unchecked Copy BoxExo 9:13 - dixit quoque Dominus ad Mosen mane consurge et sta coram Pharao et dices ad eum haec dicit Dominus Deus Hebraeorum dimitte populum meum ut sacrificet mihi
Unchecked Copy BoxExo 9:14 - quia in hac vice mittam omnes plagas meas super cor tuum super servos tuos et super populum tuum ut scias quod non sit similis mei in omni terra
Unchecked Copy BoxExo 9:15 - nunc enim extendens manum percutiam te et populum tuum peste peribisque de terra
Unchecked Copy BoxExo 9:16 - idcirco autem posui te ut ostendam in te fortitudinem meam et narretur nomen meum in omni terra
Unchecked Copy BoxExo 9:17 - adhuc retines populum meum et non vis eum dimittere
Unchecked Copy BoxExo 9:18 - en pluam hac ipsa hora cras grandinem multam nimis qualis non fuit in Aegypto a die qua fundata est usque in praesens tempus
Unchecked Copy BoxExo 9:19 - mitte ergo iam nunc et congrega iumenta tua et omnia quae habes in agro homines enim et iumenta et universa quae inventa fuerint foris nec congregata de agris cecideritque super ea grando morientur
Unchecked Copy BoxExo 9:20 - qui timuit verbum Domini de servis Pharao fecit confugere servos suos et iumenta in domos
Unchecked Copy BoxExo 9:21 - qui autem neglexit sermonem Domini dimisit servos suos et iumenta in agris
Unchecked Copy BoxExo 9:22 - et dixit Dominus ad Mosen extende manum tuam in caelum ut fiat grando in universa terra Aegypti super homines et super iumenta et super omnem herbam agri in terra Aegypti
Unchecked Copy BoxExo 9:23 - extenditque Moses virgam in caelum et Dominus dedit tonitrua et grandinem ac discurrentia fulgura super terram pluitque Dominus grandinem super terram Aegypti
Unchecked Copy BoxExo 9:24 - et grando et ignis inmixta pariter ferebantur tantaeque fuit magnitudinis quanta ante numquam apparuit in universa terra Aegypti ex quo gens illa condita est
Unchecked Copy BoxExo 9:25 - et percussit grando in omni terra Aegypti cuncta quae fuerunt in agris ab homine usque ad iumentum cunctam herbam agri percussit grando et omne lignum regionis confregit
Unchecked Copy BoxExo 9:26 - tantum in terra Gessen ubi erant filii Israhel grando non cecidit
Unchecked Copy BoxExo 9:27 - misitque Pharao et vocavit Mosen et Aaron dicens ad eos peccavi etiam nunc Dominus iustus ego et populus meus impii
Unchecked Copy BoxExo 9:28 - orate Dominum et desinant tonitrua Dei et grando ut dimittam vos et nequaquam hic ultra maneatis
Unchecked Copy BoxExo 9:29 - ait Moses cum egressus fuero de urbe extendam palmas meas ad Dominum et cessabunt tonitrua et grando non erit ut scias quia Domini est terra
Unchecked Copy BoxExo 9:30 - novi autem quod et tu et servi tui necdum timeatis Dominum Deum
Unchecked Copy BoxExo 9:31 - linum ergo et hordeum laesum est eo quod hordeum esset virens et linum iam folliculos germinaret
Unchecked Copy BoxExo 9:32 - triticum autem et far non sunt laesa quia serotina erant
Unchecked Copy BoxExo 9:33 - egressusque Moses a Pharaone et ex urbe tetendit manus ad Dominum et cessaverunt tonitrua et grando nec ultra stillavit pluvia super terram
Unchecked Copy BoxExo 9:34 - videns autem Pharao quod cessasset pluvia et grando et tonitrua auxit peccatum
Unchecked Copy BoxExo 9:35 - et ingravatum est cor eius et servorum illius et induratum nimis nec dimisit filios Israhel sicut praeceperat Dominus per manum Mosi
VUL

The Latin Vulgate was translated from the original languages into Latin by Jerome in A.D. 405. For over a millennium, it remained as the preferred translation of the church. This version of the Bible is in the public domain.

BLB Searches
Search the Bible
VUL
 [?]

Advanced Options

Other Searches

Multi-Verse Retrieval
x
VUL

Daily Devotionals
x

Blue Letter Bible offers several daily devotional readings in order to help you refocus on Christ and the Gospel of His peace and righteousness.

Daily Bible Reading Plans
x

Recognizing the value of consistent reflection upon the Word of God in order to refocus one's mind and heart upon Christ and His Gospel of peace, we provide several reading plans designed to cover the entire Bible in a year.

One-Year Plans

Two-Year Plan